1 | [ARGUMENTUM. --- Idagia christianis si in dubium vocent, in promptu esse ostendit Sacras Scripturas, quae nec Gentibus variis ex casibus ignotae sint: ex quibus patere possit, ibidem Christianis iniungi, pro Regibus, Principibus Potestatibus et publica tranquillitate orare. Quod et naturae consentaneum, quia turbata Republica ipsi etiam Christiani inquietantur.] Adulati nunc sumus imperatori; et mentiti vota, quae diximus, ad evadendam scilicet vim proficit ista fallacia. Admittitis enim nos probare quodcumque defendimus. Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt. Scito ex illis, praeceptum esse nobis ad redundantiam benignitatis, etiam pro inimicis Deum orare, et persecutoribus nostris bona precari. |
2 | Qui magis inimici et persecutores Christianorum, quam de quorum maiestate convenimur in crimen? Sed etiam nominatim atque manifeste: Orate, inquit, pro regibus, et pro principibus, et potestatibus, ut omnia concutitur imperium, concussis etiam caeteris membris eius, utique et nos, licet extranei a turbis , in aliquo loco casus invenimur. |