1 | [ARGUMENTUM. --- Solos enim Christianos pro Imperatore Deum verum, Deum vivum invocare, illum Deum, quem naturaliter, et se maiorem novit ipse Imperator, cui cuncta debet, a quo exspectat. Ab hoc illos, quae Imperatori, orbi, sibi tuta sint, pie, vere, recte petere et impetrare, aliter ac Gentium vota sunt, gravissimae oratione ostendit. Tales in ipso supplicationis gestu mactent, inquit, animam Deum pro Imperatore ambientem extorqueant, veritatem et Dei devotionem, irreligiositatem, si possint, deputent.] Nos enim pro salute imperatorum Deum invocamus aeternum, Deum verum , Deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter caeteros malunt. Sciunt, quis illis dederit imperium ; sciunt, qua ; sentiunt, eum Deum esse solum, in cuius solius potestate sunt, a quo sunt secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos. Quidni ? cum super omnes homines , qui utique vivunt et mortuis antistant. Recogitant, quousque vires imperii sui valeant, et ita Deum intelligunt; adversus quem valere non possunt, per eum valere se cognoscunt. |
2 | Coelum denique debellet imperator, coelum captivum triumpho suo invehat , coelo mittat excubias, coelo vectigalia imponat . Non potest; ideo magnus est, quia coelo minor est. Illius enim est ipse, cuius et coelum est et omnis creatura. |
3 | Inde est imperator, unde est et homo antequam imperator; inde potestas illi, unde et spiritus. Illuc suspicientes Christiani manibus expansis quia innocuis, capite nudo , quia non erubescimus, denique sine monitore , quia de pectore oramus. |
4 | Precantes sumus omnes semper pro omnibus imperatoribus, vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, et quaecumque hominis et Caesaris vota sunt. Haec ab alio orare non possum, quam a quo scio me consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat, et ego sum cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solum observo, qui propter disciplinam eius occidor , qui ei offero opimam et maiorem hostiam , quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam. Non grana thuris unius assis , Arabicae arboris lacrymas nec duas meri guttas , nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam: ut mirer, cum hostiae probantur penes vos a vitiosissimis sacerdotibus, cur praecordia potius victimarum, quam ipsorum sacrificantium examinentur . Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant , gladii guttura detruncent, bestiae insiliant; paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani. Hoc agite, boni praesides, extorquete animam Deo supplicantem pro Imperatore. |
5 | Hic erit crimen, ubi veritas est Dei et devotio . |