monumenta.ch > Tertullianus > 29
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XXVIII <<<     >>> XXX

Caput XXIX HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Neque mirari id oportere, quum ipsi illi Dii Caesarem Dominum agnoscant, qui illos excubiis suis salvospraestet, non quem ipsi numine suo incolumem servent, experti illum et iratum et benevolum. Non itaque irreligiosos haberi debere Christianos Caesarique inimicos, qui illum rebus suis non subiiciant, sed magis illos, qui salutem Caesaris suamque non solum a Diis talibus exspectent, qui dare non possunt, sed et illos persequantur, qui a vero Numine illam et petere sciant et impetrare.]
Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatori vel cuilibet homini impertiri possunt, et ita nos crimini addicite. Si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique (quod in conscientia vestra est) mortui vivos tuentur: iam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur , quae, opinor Caesarum milites excubiis suis salva praestant . Puto autem, hae ipsae materiae de metallis Caesarum veniunt, et tota templa de nutu Caesaris constant . Multi denique dii habuerunt Caesarem iratum.
2 Facit ad caussam, si et propitium, cum illis aliquid aut liberalitatis aut privilegii, confert. Ita qui sunt in Caesaris potestate, cuius et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequuntur committimus in maiestatem imperatorum, quia illos non subiicimus rebus suis; quia non ludimus de officio salutis eorum, qui eam non putamus in manibus esse plumbatis . Sed vos religiosi , qui eam quaeritis ubi non est, petitis a quibus dari non potest, praeterito eo in cuius est potestate.
3 Insuper eos debellatis, qui eam sciunt petere, qui etiam possint impetrare, dum sciunt petere.
Tertullianus HOME