monumenta.ch > Tertullianus > 27
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XXVI <<<     >>> XXVIII

Caput XXVII HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Satis itaque confutasse se putat crimen laesae Divinitatis, quae, quia non est, nihil pati potest. Illam sibi demereri nolle Christianos ait, thure vitam redimentes, quod sciant diaboli hoc esse consilium, aemuli sui et invidi, qui, licet de Christi potentia illis subiectus sit, pro odio tamen et perfidia, poenalis servitutis more renititur, et numquam magis ab illis, quam cruenta pro fide morte detriumphatur.]
Satis haec adversus intentionem laesae religionis ac divinitatis, quo non videamur laedere eam, quam ostendimus non esse. Igitur, provocati ad sacrificandum, obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus, ad quos ista perveniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum consecratione.
2 Sed quidam dementiam existimant, quod cum possimus et sacrificare in praesenti, et illaesi abire manente apud animum proposito, obstinationem saluti praeferamus. Dati scilicet consilium, quo vobis abutamur; sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo nunc astutia suadendi nunc duritia saeviendi ad constantiam nostram deiiciendam operetur.
3 Ille scilicet spiritus daemoniacae et angelicae paraturae, qui noster ob divortium aemulus et ob Dei gratiam invidus, de mentibus vestris adversus nos praeliatur, occulta inspiratione, modulatis et subornatis ad omnem, quam in primordio exorsi sumus, et iudicandi perversitatem et saeviendi iniquitatem. Nam licet subiecta sit nobis tota vis daemonum et eiusmodi spirituum ut nequam tamen servi metui nonnunquam contumaciam miscent, et laedere gestiunt quos alias verentur: odium enim etiam timor inspirat , praeterquam quod desperata conditio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora.
4 Et tamen apprehensi subiguntur et conditioni suae succidunt , et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant. Itaque dum vice rebellantium ergastulorum sive carcerum, vel metallorum, vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et impares se esse et hoc magis perditos ingratis resistimus ut aequales, et repugnamus perseverantes in eo quod oppugnant, et illos nunquam magis detriumphamus , quam quum pro fidei obstinatione damnamur.
Tertullianus HOME