monumenta.ch > Tertullianus > 24
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XXIII <<<     >>> XXV

Caput XXIV HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Falsum itaque esse crimen irreligiositatis, et ad Romanos potius quam Christianos pertinere, quos vel ex hac subiectione daemonum pateat, maiorem illis et sublimiorem Deum colere; adeoque vel libertatem saltem religionis illis esse relinquendam, quae cum aliis detur, tum nec ipsis Aegyptiis negetur. Sed apud illos quidvis coli licere praeter Deum verum.]
Omnis ista confessio illorum, qua se deos negant esse, quaque non alium deum respondent praeter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est ad depellendum crimen laesae publicae et maxime romanae religionis . Si enim non sunt dei pro certo, nec religio pro certo est; si religio non est, quia nec Dei pro certo, nec nos pro certo rei sumus laesae religionis. At e contrario in vos exprobatio resultabit , qui mendacium colentes, veram religionem veri dei non modo negligendo, quin insuper expugnando , in verum committitis crimen verae irreligiositatis. Nunc, ut constaret illos deos esse, nonne conceditis de aestimatione communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem velut principem mundi, perfectae potentiae et maiestatis? Nam et sic plerique disponunt divinitatem, ut imperium summae dominationis esse penes unum, officia eius penes multos velint; ut Plato Iovem magnum in coelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum.
2 Itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter suscipi . Et tamen quod facinus admittit, qui magis ad Caesarem promerendum et operam et spem suam transfert, nec appellationem dei ita ut imperatoris in alio quam principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire?
3 Colat alius Deum, alius Iovem, alius ad coelum supplices manus tendat, alius ad aram Fidei, alius, si hoc putatis, nubes numeret orans , alius lacunaria , alius suam animam deo suo voveat, alius hirci . Videte enim ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat , adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim. Nemo se ab invito coli volet , ne homo quidem; atque adeo et Aegyptiis permissa est tam vanae superstitionis potestas, avibus et bestiis consecrandis, et capite damnandis qui aliquem huiusmodi deum occiderint.
4 Unicuique etiam provinciae et civitati suus deus est, ut Syriae Atagartis , ut Arabiae Dusares , ut Noricis Belenus , ut Africae Coelestis , ut Mauritaniae Reguli sui . Romanas, ut opinor, provincias edidi, nec tamen romanos deos earum, quia Romae non magis coluntur, quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione censentur: Casiniensium Delventinus , Narniensium Visidianus, Aesculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia , Ocriculanorum Valentia, Sutrinorum Hostia , Faliscorum in honorem patris Curis, unde accepit cognomen, Iuno.
5 Sed nos soli arcemur a religionis proprietate. Laedimus Romanos, nec romani habemur, quia non Romanorum deum colimus. Bene, quod omnium Deus est, cuius velimus aut nolimus omnes sumus. Sed apud vos quodvis colere ius est, praeter verum Deum, quasi non hic magis omnium sit Deus, cuius omnes sumus.
Tertullianus HOME