monumenta.ch > Tertullianus > 23
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XXII <<<     >>> XXIV

Caput XXIII HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Quantumvis vero magna sit daemonum potentia, maiori, Christi nempe, subiici docet; quare etiam de illa ipsi Christiani triumphant, quum scilicet immundos spiritus virtute eius, vel invitos, eiiciunt. Qui dum imperio Christi obsequium praestant, suam ipsi divinitatem abnuunt, eiusque solam agnoscunt.]
Porro si et magi phantasmata edunt , et iam defunctorum infamant animas ; si pueros in eloquium oraculi elidunt , si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum assistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consueverunt; quanto magis illa potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari, quod alienae praestat negotiationi? Aut si eadem et angeli et daemones operantur, quae et dii vestri; ubi est ergo praecellentia divinitatis, quae utique superior omni potestate credenda est ? Non ergo dignius praesumetur, ipsos esse qui se deos faciant, cum eadem edant quae faciant deos credi, quam pares angelis et daemonibus deos esse? Locorum differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos aestimetis , quos alibi deos non dicitis; ut aliter dementire videatur, qui sacras turres pervolat, aliter qui tecta viciniae transilit; et alia vis pronuntietur in eo qui genitalia vel lacertos, alia in eo qui sibi gulam prosecat.
2 Compar exitus furoris, et una ratio est instigationis. Sed hactenus verba, iam hinc demonstratio rei ipsius, qua ostendemus unam esse utriusque nominis qualitatem. Edatur hic aliquis sub tribunalibus vestris, quem daemone agi constet. Iussus a quolibet christiano loqui spiritus ille, tam se daemonem confitebitur de vero, quam alibi deum de falso.
3 Aeque producatur aliquis ex iis, qui de Deo pati existimantur, qui aris inhalantes numen de nidore concipiunt, qui ructando curantur , qui anhelando profantur. Ista ipsa Virgo Coelestis pluviarum pollicitatrix, iste ipse Aesculapius medicinarum demonstrator alia die morituris Socordio et Thanatio et Asclepiodoto vitae sumministrator: nisi se daemones confessi fuerint, christiano mentiri non audentes, ibidem illius christiani procacissimi sanguinem fundite. Quid isto opere manifestius? quid hac probatione fidelius?
4 simplicitas veritatis in medio est; virtus illi sua assistit; nihil suspicari licebit. Magia aut aliqua eiusmodi fallacia fieri dicetis , si oculi vestri et aures permiserint vobis. Quid autem inniti potest adversus id, quod ostenditur nuda sinceritate? Si altera parte vere dei sunt, cur sese daemonia mentiuntur? an ut nobis obsequantur? Iam ergo subiecta est Christianis divinitas vestra; nec utique divinitas deputanda est, quae subdita est homini, et si quid ad dedecus facit, aemulis suis.
5 Si altera parte daemones sunt vel angeli, cur se alibi pro diis agere respondent? Nam sicut illi, qui dii habentur , daemones se dicere noluissent, si vere dii essent, scilicet, ne de maiestate se deponerent: ita et isti, quos directo daemones nostis, non auderent alibi pro diis agere, si aliqui omnino dii essent, quorum nominibus utuntur; vererentur enim abuti maiestate superiorum sine dubio et timendorum. Adeo nulla est divinitas ista quam tenetis, quia si esset, neque a daemoniis affectaretur , neque a diis negaretur.
6 Cum ergo utraque pars concurrit in confessionem, deos esse negans, agnoscite unum genus esse, id est daemonas. Verum utrobique iam deos quaerite; quos enim praesumpseratis, daemonas esse cognoscitis. Eadem vero opera nostra ab eisdem diis vestris non tantum hoc detegentibus, quod neque ipsi dii sint neque ulli alii, etiam illud in continenti cognoscitis, qui sit vere deus, et an ille, et an unicus, quem christiani profitemur, et an ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina disposita est Christianorum.
7 Dicent ibidem: ecquis ille Christus cum sua fabula? si homo communis conditionis, si magus, si post mortem de sepulcro a discipulis subreptus, si nunc denique penes inferos, si non in coelis potius , et inde venturus cum totius mundi motu, cum horrore orbis, cum planctu omnium, sed non Christianorum , ut Dei Virtus et Dei Spiritus et Sermo et Sapientia et Ratio et Dei Filius.
8 Quodcumque ridetis, rideant et illi vobiscum; negent Christum omnem ab aevo animam restituto corpore iudicaturum. Dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoen et Rhadamanthum Platonis et poetarum esse sortitos; suae saltem ignominiae et damnationis notam refutent: renuant se immundos spiritus esse, quod vel ex pabulis eorum sanguine et fumo et putidis rogis pecorum et impuratissimis linguis ipsorum vatum intelligi debuit; renuant ob malitiam praedamnatos se in eumdem iudicii diem cum omnibus cultoribus et operatoribus suis. Atqui omnis haec nostra in illos dominatio et potestas de nominatione Christi valet , et de commemoratione eorum, quae sibi a Deo per arbitrum Christum imminentia exspectant.
9 Christum timentes in Deo, et Deum in Christo, subiiciuntur servis Dei et Christi. Ita de contactu deque afflatu nostro contemplatione et repraesentatione ignis illius correpti, etiam de corporibus nostro imperio excedunt inviti et dolentes, et vobis praesentibus erubescentes. Credite illis, cum verum de se loquuntur, qui mentientibus creditis.
10 Nemo ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem. Magis fides prona est adversus semetipsos confitentes, quam pro semetipsis negantes. Haec denique testimonia deorum vestrorum christianos facere consueverunt, quia plurimum illis credendo Christo domino credimus . Ipsi litterarum nostrarum fidem accendunt, ipsi spei nostrae fidentiam aedificant.
11 At colitis illos, quod sciam, etiam de sanguine christianorum. Nollent itaque vos tam fructuosos, tam officiosos sibi amittere, vel ne a vobis quandoque christianis fugentur, si illis sub christiano, volente vobis veritatem probare, mentiri liceret.
Tertullianus HOME



Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XXII <<<     >>> XXIV
monumenta.ch > Tertullianus > 23