monumenta.ch > Tertullianus > 22
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XXI <<<     >>> XXIII

Caput XXII HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Explicat iam daemonum naturam, quorum notitiam a Philosophis et Poetis etiam instillatam docet, inde illorum spiritualem substantiam edisserit, atque inde elicit modum agendi in homines, ut noceant, ostenditurque illud fallaciis suis solum agere, ut relicto Deo vero falsae religioni creduli mortales mancipentur.]
Atque adeo dicimus, esse substantias quasdam spiritales; nec nomen novum est. Sciunt daemonas Philosophi, Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante. Quidni? cum et ipsi daemonium adhaesisse a pueritia dicatur, dehortatorium plane a bono . Daemonas sciunt Poetae, etiam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat, nam et Satanam , principem huius mali generis, proinde de propria conscientia animae, eadem execramenti voce pronuntiat . Angelos quoque etiam Plato non negavit, Utriusque nominis testes vel magi asserunt . Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit damnata a Deo cum generis auctoribus, et cum eo quem diximus principe , apud litteras sanctas ordine cognoscitur . Nunc de operatione eorum satis erit exponere.
2 Operatio eorum est hominis eversio: sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem, et valetudines infligunt , et aliquos casus acerbos, animae vero repentinos et extraordinarios per vim excessus. Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam mira subtilitas et tenuitas sua. Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant: si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat, in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione tentatus aër pestilentes haustus suos offundit: eadem igitur obscuritate contagionis aspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis, aut saevis libidinibus cum erroribus variis; quorum iste potissimus, quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris et imaginibus oblata, et quae illis accuratior pascua est, hominem a cogitatu verae divinitatis avertant praestigiis falsae divinationis . Quas et ipsas quomodo operentur, expediam. Omnis spiritus ales est. hoc angeli et daemones.
3 Igitur momento ubique sunt: totus orbis illis locus unus est ; quid ubique geratur, tam facile sciunt . Velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum videri volunt eorum quae annuntiant: et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam.
4 Dispositiones etiam Dei, et tunc prophetis concionantibus exceperunt , et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes, aemulantur divinitatem dum furantur divinationem . In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus , sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi.
5 Caeterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit, quo supra diximus; momento apud Lydiam fuerat . Habent de incolatu aeris et de vicinia siderum et de commercio nubium coelestes sapere paraturas, ut et pluvias, quas iam sentiunt, repromittant. Venefici plane et circa curas valetudinum.
6 Laedunt enim primo , dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova, sive contraria, post quae desinunt laedere , et curasse creduntur. Quid ergo de caeteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis edisseram, phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem cingulo promotam , et barbam tactu irrufatam , ut numina lapides crederentur, et Deus verus non quaereretur ?
Tertullianus HOME