monumenta.ch > Tertullianus > 21
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XX <<<     >>> XXII

Caput XXI HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Hoc insigni capite plenissima propinatur Christi, Dei Filii, historia, qui, prout ad salutem animarum debet cognosci, late et nervose describitur. Ostenditur interim, quid Iudaeis evenerit, dum in illo verbi Divini implementum agnoscere noluerint: cuius sane divinitate percepta, falsae religioni renuntiare decet, cum etiam ab ipsis malignis spiritibus, quibus imperat, testimonium aliquando potentiae suae exigat.]
21. Sed quoniam edidimus, antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam, quam aliquanto novellam , ut Tiberiani temporis , plerique sciunt, profitentibus nobis quoque; fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur , quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae , aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus, neque de solemnitatibus dierum, neque de ipso signaculo corporis, neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret, si eidem Deo manciparemur?
2 Sed et vulgus iam scit Christum, hominem utique aliquem, qualem Iudaei iudicaverunt, quo facilius quis nos hominis cultores existimaverit . Verum neque de Christo erubescimus, quum sub nomine eius deputari et damnari iuvat, neque de deo aliter praesumimus.
3 Necesse est igitur pauca . Tantum Iudaeis erat apud Deum gratia, ubi et insignis iustitia et fides originalium auctorum, unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut Dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo Deo, et non offendendo, praemonerentur . Sed quanta deliquerint , fiducia patrum inflati [ad delirandum] , derivantes a disciplina in profanum modum, etsi ipsi non confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum.
4 Dispersi, palabundi, et coeli et soli sui extorres, vagantur per orbem, sine homine, sine Deo rege , quibus nec advenarum iure terram patriam saltem vestigio salutare conceditur. Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eaedem fere semper omnes ingerebant fore, uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente, et populo, et loco cultores sibi allegeret Deus multo fideliores, in quos gratiam transferret, et pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem . [Venit igitur, qui ad reformandam et illuminandam eam venturus a Deo praenuntiabatur, Christus ille Filius dei] . Huius igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani, Filius Dei annuntiabatur, non quidem ita genitus, ut erubescat de filii nomine aut de patris semine; non de sororis incesto , nec de stupro filiae aut coniugis alienae deum patrem passus est, squamatum, aut cornutum, aut plumatum amatorem , aut in aurum conversum : Iovis enim ista sunt numina vestri . Caeterum Dei Filius nullam de impudicitia habet matrem, etiam quam videtur habere non nupserat. Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intelligetur. Iam ediximus Deum universitatem hanc mundi Verbo et Ratione et Virtute molitum.
5 Apud vestros quoque sapientes ΛΌΓΟΝ, id est Sermonem atque Rationem, constat artificem videri universitatis. Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit, eumdem et fatum vocari, et deum et animum Iovis , et necessitatem omnium rerum, Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis affirmat.
6 Et nos etiam Sermoni atque Rationi itemque Virtuti, per quae omnia molitum Deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et Sermo insit pronuntianti, et Ratio adsit disponenti, et virtus praesit perficienti. Hunc ex Deo prolatum didicimus, et prolatione generatum, et idcirco Filium Dei et Deum dictum ex unitate substantiae. Nam et Deus spiritus. Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio , quia solis est radius, nec separatur substantia, sed extenditur.
7 Ita de Spiritu Spiritus, et de Deo Deus , ut lumen de lumine accensum. Manet integra et indefecta materiae matrix, etsi plures inde traduces qualitatum mutueris quod de Deo profectum est, Deus est, et Dei Filius, et unus ambo. Ita et de Spiritu Spiritus, et de Deo Deus modulo alterum, non numero , gradu, non statu fecit, et a matrice non recessit, sed excessit.
8 Iste igitur Dei radius, ut retro semper praedicabatur , delapsus in virginem quamdam, et in utero eius caro figuratus , nascitur Homo Deo mistus. Caro spiritu instructa nutritur, adolescit, affatur, docet, operatur, et Christus est.
9 Recipite interim hanc fabulam, similis est vestris, dum ostendimus quomodo Christus probetur. Sciebant et qui penes vos eiusmodi fabulas aemulas ad destructionem veritatis istiusmodi praeministraverunt . Sciebant et Iudaei venturum esse Christum, scilicet quibus prophetae loquebantur. Nam et nunc adventum eius exspectant, nec alia magis inter nos et illos compulsatio est, quam quod iam venisse non credunt.
10 Duobus enim adventibus eius significatis: primo, qui iam expunctus est in humilitate conditionis humanae; secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exsertae: primum non intelligendo, secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt. Ne enim intelligerent pristinum, credituri si intellexissent, et consecuturi salutem si credidissent, meritum fuit delictum eorum . Ipsi legunt ita scriptum mulctatos se sapientia et intelligentia et oculorum et aurium fruge. Quem igitur solummodo hominem praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret , leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet , compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse ΛΟΓΟΝ Dei, id est verbum illud primordiale primogenitum, virtute et ratione comitatum, et spiritu fultum , eumdem qui verbo omnia, et faceret, et fecisset. Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur magistri primoresque Iudaeorum, ita exasperabantur, maxime quod ad eum ingens multitudo deflecteret , ut postremo oblatum Pontio Pilato Syriam tunc ex parte procuranti , violentia suffragiorum in crucem dedi sibi extorserint. Praedixerat et ipse ita facturos.
11 Parum hoc, si non et prophetae retro. Et tamen suffixus spiritum cum verbo sponte dimisit, praevento carnificis officio . Eodem momento dies, medium orbem signante sole, subducta est. Deliquium utique putaverunt, qui id quoque super Christo praedicatum non scierunt; [ratione non deprehensa, negaverunt] ; et tamen eum mundi casum relatum in arcanis vestris habetis. Tunc Iudaei detractum et sepulcro conditum magna etiam militaris custodiae diligentia circumsederunt , ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos. Sed ecce die tertia concussa repente terra, et mole revoluta, quae obstruxerat sepulcrum, et custodia pavore disiecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulcro repertum est, praeterquam exuviae sepulti. Nihilominus tamen primores, quorum intererat, et scelus divulgare, et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis iactitaverunt.
12 Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret. Cum discipulis autem quibusdam apud Galilaeam Iudaeae regionem ad quadraginta dies egit, docens eos quae docerent. Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem, circumfusa nube in coelum est ereptus , multo verius quam apud vos asseverare de Romulo Proculi solent. Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia christianus , Caesari tum Tiberio nuntiavit. Sed et Caesares credidissent super Christo, si aut Caesares non essent saeculo necessarii , aut si et christiani potuissent esse caesares . Discipuli quoque diffusi per orbem, ex praecepto magistri Dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi, utique pro fiducia veritatis libenter, Romae postremo per Neronis saevitiam, sanguinem christianum seminaverunt. Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi, ipsos illos quos adoratis.
13 Multum est, si eos adhibeam ut credatis Christianis, propter quos non creditis Christianis . Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore. Nemo iam infamiam incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri.
14 Ex eo enim, quod aliud a se coli dicit, quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert, et transferendo iam non colit quod negavit. Dicimus, et palam dicimus, et vobis torquentibus lacerati et cruenti vociferamur: Deum colimus per Christum. Illum hominem putate, per eum et in eo se cognosci vult Deus et coli.
15 Ut autem Iudaeis respondeam, et ipsi Deum per [hominem] Moysen colere didicerunt; ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus Athenis, Melampus Argis, Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligaverunt; ut ad vos quoque dominatores gentium aspiciam, homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit.
16 Licuerit et Christo commentari divinitatem rem propriam; non qui rupices et adhuc feros homines multitudine tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa; sed qui iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet . Quaerite ergo, si vera sit ista divinitas Christi.
17 Si ea est, qua cognita ad bonum quis reformetur , sequitur, ut falsa renuntietur quaevis alia contraria comperta; imprimis illa omni ratione , quae delitescens sub nominibus et imaginibus mortuorum, quibusdam signis, et miraculis, et oraculis fidem divinitatis operatur.
Tertullianus HOME



Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XX <<<     >>> XXII
monumenta.ch > Tertullianus > 21