1 | [ARGUMENTUM. --- Sed omissa antiquitate, quae errare potest, divinitatem Sacrae Scripturae ostendit, exitu rerum comprobatae: quaecumque enim fiunt, iam in illa praedicta inveniuntur, ut adeo necesse sit credere quae adhuc restant futura, quoniam et in illa comprehensa et praedicta sunt.] Plus iam offerimus pro ista dilatione, maiestatem Scripturarum, si non vetustatem ; divinas probamus, si dubitatur antiquas hoc tardius aut aliunde discendum: coram sunt, quae docebunt, mundus, et saeculum, et exitus. Quidquid agitur, praenuntiabatur; quidquid videtur, audiebatur. Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant; quod externa atque interna bella dilaniant; quod regnis regna compulsant; quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae pleraque montium vastant; quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur; quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit; quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant ; quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt . Dum patimur, leguntur; dum recognoscimus, probantur. |
2 | Idoneum, opinor, testimonium divinitatis veritas divinationis. Hinc igitur apud nos futurorum quoque fides tuta est, iam scilicet probatorum, quia cum illis, quae quotidie probantur, praedicebantur. Eadem voces sonant, eadem litterae notant, idem spiritus pulsat, unum tempus est divinationi futura praefanti apud homines, si forte distinguitur dum expungitur, dum ex futuro praesens, dehinc ex praesenti praeteritum deputatur. Quid delinquimus, oro vos, futura quoque credentes, qui iam didicimus illis per duos gradus credere? |