1 | [ARGUMENTUM. --- Huius Dei veram cognitionem, scriptis proditam, antiquiorem omni litteratura saeculari ostendit, imo omnibus illorum diis ipsis, utpote qui postea in deorum numerum sint relati. Cum enim Moses ipso Inacho aetate fere par sit, Danaum igitur, bellum Troianum, Homerum, et siquid antiquum audit, longe post se relinquit: quod, si velit, se ex chronologis confirmare posse, satis superque ostendit.] Primam igitur instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas vindicat . Apud vos quoque religionis est instar, fidem de temporibus asserere. |
2 | (Quae sequuntur uncis inclusa primus e cod. Fuldensi Havercampus publici iuris fecit, sed alteri scriptoris recognitioni tribuens sub finem editionis suae experimenda curavit). |
3 | [Primus [782] enim prophetes Moyses, qui mundi conditionem et generis humani pullulationem et mox ultricem iniquitatis illius aevi vim cataclysmi de praeterito exorsus est, per vaticinationem usque ad suam aetatem et deinceps per res suas futurorum imagines edidit, penes quem et temporum ordo digestus ab initio supputationem saeculi praestitit: superior invenitur annis circiter trecentis, quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argo transvenisset ; Troiano denique praelio ad mille annos ante est, unde et ipso Saturno. |
4 | Secundum enim historiam Thalli , qua relatum est bellum Assyriorum et Saturnum Titanorum regem cum Iove dimicasse, ostenditur bellum CCCXX. et duobus annis Iliacum exitium antecessisse. Per hunc Moysen etiam illa lex propria Iudaeis a Deo missa est. |
5 | Deinceps multa et alii prophetae vetustiores litteris vestris. Nam et qui ultimo cecinit, aut aliquantulo praecucurrit, aut certe concurrit aetate sapientiae auctoribus, etiam latoribus legis. Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias, quo in tempore Thales physicorum princeps, sciscitanti Croeso nihil certum de Divinitate respondit, turbatus scilicet vocibus prophetarum, Solon eidem regi finem longae vitae intuendum praedicavit non aliter, quam Prophetae ; adeo respici potest, tam iura vestra quam studia de lege deque divina doctrina concepisse. |
6 | Quod prius est, hoc sit semen necesse est. Inde quaedam nobiscum vel prope nos habetis. De sophia amor eius philosophia vocitatus est, de prophetia affectatio eius poeticam vaticinationem depuravit . Gloriae homines , si quid invenerant, ut proprium facerent, adulteraverunt; etiam fructibus a semine degenerare contigit . Multis adhuc de vetustate modis consisterem divinarum litterarum, si non maior auctoritas illis ad fidem de veritatis suae viribus, quam aetatis annalibus suppetisset. |
7 | Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio quotidiana saeculi totius, cum dispositiones regnorum , cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante millia annorum praenuntiabantur? Unde et spes nostra, quam ridetis, animatur, et fiducia, quam praesumptionem vocatis, corroboratur. Idonea est enim recognitio praeteritorum ad disponendam fiduciam futurorum: eadem voces praedicaverunt utramque partem , eadem litterae notaverunt. Unum est tempus apud illas, quod apud nos separari videtur. |
8 | Ita omnia quae supersunt improbata sunt nobis, quia cum illis, quae probata sunt, tunc futuris praedicabantur. Habetis, quod sciam , et vos Sibyllam, quatenus appellatione ita vera vates dei veri passim super caeteros, qui vaticinari videbantur, usurpata est, sicut vestrae Sibyllae nomen de veritate mentitae, quemadmodum et dei vestri .] |
9 | Omnes itaque substantias, omnesque materias, origines, ordines, venas veterani cuiusque styli vestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes, historiarum canas , et memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum, et (puto adhuc minus dicimus) ipsos inquam deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Iudaici sacramenti, et inde etiam nostri. |
10 | Si quem audistis interim Moysen, Argivo Inacho pariter aetate est; quadringentis pene annis, nam et septem minus, Danaum, et ipsum apud vos vetustissimum, praevenit circiter cladem Priami antecedit; possem etiam dicere, quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar. Caeteri quoque prophetae, etsi Moysi posthumant, extremissimi tamen eorum non retrosiores deprehenduntur primoribus vestris sapientibus et legiferis et historicis. |
11 | Haec quibus ordinibus probari possint, non tam difficile est nobis exponere, quam enorme, nec arduum, sed interim longum. Multis instrumentis, cum digitorum supputariis gesticulis assidendum est. Reseranda antiquissimarum etiam gentium archiva, Aegyptiorum, Chaldaeorum, Phoenicum; advocandi etiam municipes eorum, per quos notitia subministrata est; aliqui Manethon Aegyptius, et Berosus Chaldaeus, sed et Iromus Phoenix Tyri rex ; sectatores quoque eorum Mendesius Ptolemaeus, et Menander Ephesius, et Demetrius Phalereus, et rex Iuba, et Appion, et Thallus, et qui istos aut probat aut revincit , iudaeus Iosephus antiquitatum Iudaicarum vernaculus vindex . Graecorum etiam censuales conferendi, et quae quando sint gesta, ut concatenationes temporum aperiantur, per quae luceant annalium numeri. |
12 | Peregrinandum est in historias et litteras orbis. Et tamen quasi partem iam probationis intulimus, quum per quae probari possint, aspersimus. Verum differre praestat, ne vel minus persequamur festinando, vel diutius evagemur persequendo. |