monumenta.ch > Tertullianus > 18
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XVII <<<     >>> XIX

Caput XVIII HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Istum Deum, non contentum insita sui hominibus notitia, aberrantes verbo et scriptura docere voluisse ostendit: itaque prophetas misisse Spiritu divino inundatos, qui populum suum de se suoque cultu et potentia edocerent. Haec, quoniam praerogativa erat Iudaeorum, hebraicam requirebant linguam; sed quoniam iussu Ptolemaei in graecam linguam monumenta ita versa erant, facile adiri posse, tanta quidem veritatis vi coruscantia, ut qui legerit vel audierit, etiam credere cogatur.]
Sed quo plenius et impressius tam ipsum dispositiones eius et voluntates adiremus, instrumentum adiecit litteraturae, si qui velit de Deo inquirere, et inquisito invenire, et invento credere, et credito deservire. Viros enim iustitia et innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent Deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit; hic enim est verus Prometheus; qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinaverit; exinde qui signa maiestatis suae iudicantis ediderit per imbres, per ignes ; qui demerendo sibi disciplinas determinaverit, quas ignoratis aut deseritis ; sed et observantibus praemia destinarit, ut qui prodacto aevo isto iudicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et iugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis, et reformatis et recensitis, ad utriusque meriti dispunctionem.
2 Haec et nos risimus aliquando. De vestris fuimus ; fiunt, non nascuntur christiani praedicatores, prophetae de officio praefandi vocantur. Voces eorum itemque virtutes , quas ad fidem divinitatis edebant, in thesauris litterarum manent, nec istae nunc latent. Ptolemaeorum eruditissimus , quem Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus , cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter caetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetrii Phalerei grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Iudaeis quoque postulavit, proprias [scilicet] atque vernaculas litteras, quas soli habebant.
3 Ex ipsis enim et ad ipsos semper prophetae peroraverant, scilicet ad domesticam Dei gentem ex patrum gratia. Hebraei retro, qui nunc Iudaei; igitur et litterae Hebraeae, et eloquium. Sed ne notitia vacaret, hoc quoque Ptolemaeo a Iudaeis subscriptum est, septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus providentiae vindex de sententiae communione suspexit. Affirmavit haec vobis etiam Aristaeas. Ita in Graecum stylum ex aperto monimenta reliquit. Hodie apud Serapoeum Ptolemaei bibliothecae cum ipsis Hebraicis litteris exhibentur. . Sed et Iudaei palam lectitant; vectigalis libertas vulgo aditur sabbatis omnibus. Qui audierit, inveniet Deum; qui etiam studuerit intelligere, cogetur et credere.
Tertullianus HOME