1 | [ARGUMENTUM. --- Deum verum, qui omnia fecit, cuius, et naturam describit, Christianos colere asserit: huius notitiam et agnitionem naturaliter homini insitam docet, ita ut magnitudinem eius, bonitatem, benignitatem, auxilium et iustitiam non ignoret, inque coelis agere, non in terra, credat.] Quod colimus [nos] , Deus unus est; qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo, quo iussit, ratione, qua disposuit, virtute, qua potuit, de nihilo expressit, in ornamentum maiestatis suae: unde et Graeci nomen mundo κόσμον accommodaverunt. Invisibilis est , etsi videatur; incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesentetur; inaestimabilis, etsi humanis sensibus verus et tantus est. |
2 | Caeterum quod videri communiter, quod comprehendi, quod aestimari potest , minus est et oculis quibus occupatur, et manibus quibus contaminatur, et sensibus quibus invenitur. Quod vero immensum est, soli sibi notum est. Hoc est quod Deum aestimari facit, dum aestimari non capit . Ita eum vis magnitudinis et notum hominibus obiicit et ignotum. Et haec est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt. Vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, vultis ex animae ipsius testimonio comprobemus? |
3 | Quae licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus ac concupiscentiis evigorata, licet falsis diis exancillata , cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno , ut ex aliqua valetudine, et sanitatem suam patitur , DEUM nominat, hoc solo nomine, quia proprio Dei veri: DEUS MAGNUS, DEUS BONUS, et QUOD DEUS DEDERIT, omnium vox est. |
4 | Iudicem quoque contestatur illum, DEUS VIDET, et DEO COMMENDO, et DEUS MIHI REDDET. O testimonium animae naturaliter christianae ! Denique pronuntians haec, non ad Capitolium, sed ad coelum respicit. Novit enim sedem Dei vivi; ab illo, et inde descendit. |