monumenta.ch > Tertullianus > 14
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XIII <<<     >>> XV

Caput XIV HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Obiter inde avaritia in victimis probis offerendis taxata, Homerum reliquosque vates aggreditur, docetque quam turpia doctores hi de diis loquantur, qui tamen ut exemplar linguae et morum iuventuti proponuntur: Tragicos item et Comicos, imo et Philosophos, quorum princeps Socrates, cum Diogene et Varrone, deos irrisit, destruxit.]
Nolo et ritus vestros recensere; non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis; cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis capitula et ungulas , quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis; cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram eius imponitis . Laudo magis sapientiam, quod de perdito . Sed conversus ad litteras vestras, quibus informamini ad prudentiam et ad liberalia officia, quanta invenio ludibria!
2 deos inter se propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse; Venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean pene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet ; Martem tredecim mensibus in vinculis pene consumptum; Iovem, ne eamdem vim a caeteris coelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iampridem amicarum ! Exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum?
3 Hic Apollinem Admeto regi pascendis pecoribus addicit , ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat. Est et illis de lyricis (Pindarum dico) , qui Aesculapium canit avaritiae merito, qua medicinam nocenter exercebat , fulmine vindicatum . Malus Iupiter, si fulmen illius est , impius in nepotem, invidus in artificem.
4 Haec neque vera prodi , neque falsa confingi apud religiosissimos oportebat. Nec tragici quidem aut comici parcunt, ut non aerumnas vel errores domus alicuius dei praefentur . Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem deierabat. Sed propterea damnatus est Socrates, quia deos destruebat . Plane olim, id est semper, veritas odio est.
5 Tamen cum poenitentia sententiae Athenienses et criminatores Socratis postea afflixerint , et imaginem eius auream in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddidit. Sed et Diogenes nescio quid in Herculem ludit, et Romanus Cynicus Varro trecentos Ioves, sive Iupiteres dicendum, sine capitibus .
Tertullianus HOME