monumenta.ch > Tertullianus > 13
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XII <<<     >>> XIV

Caput XIII HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Si tamen haec numina censeri velint, colere utique oportebat, non spernere, quod tamen passim facere illos ostendit, cum singuli plures colant, cum divinitas ab humano pendeat arbitrio, cum simulacra eorum, ut domestica instrumenta pignerentur, venditentur, nec privata tantum, sed et publica, ut adeo maiestas quaestuaria efficiatur: mortuis quoque id honoris quod diis habeatur, qui tanto dignius scilicet imperatoribus etiamnum viventibus tribuitur, quoniam et ipsi deos faciunt; at certe meretricibus, cinaedis, similibusque publicae libidinis victimis, non sine insigni deorum contumelia, licet ii ipsi nihilo nobiliores sint, addici potest.]
Sed nobis dii sunt, inquitis. Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et irreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui quos praesumitis esse, negligatis, quos timetis, destruatis, quos etiam vindicatis, illudatis? Recognoscite, si mentiar. Primo quidem, cum alii alios colitis, utique quos non colitis offenditis . Praelatio alterius sine contumelia alterius non potest procedere, quia nec electio sine reprobatione.
2 Iam ergo contemnitis quos reprobatis, quos reprobando offendere non timetis. Nam ut supra perstrinximus , status dei cuiusque in senatus aestimatione pendebat. Deus non erat, quem homo consultus noluisset et nolendo damnasset. Domesticos deos , quos lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in cacabulum de Saturno , aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem.
3 Publicos aeque publico iure foedatis, quos in hastario vectigales habetis. Sic Capitolium, sic olitorium forum petitur; sub eadem voce praeconis, sub eadem hasta , sub eadem annotatione quaestoris divinitas addicta conducitur.
4 Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora; nam hae sunt notae captivitatis. Dii vero qui magis tributarii, magis sancti; imo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas quaestuaria efficitur. Circuit cauponas religio mendicans . Exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri ; non licet deos nosse gratis, venales sunt.
5 Quid omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis vestris conferatis? aedes proinde, aras proinde . Idem habitus et insignia in statuis. Ut aetas, ut ars, ut negotium mortui fuit, ita deus est. Quo differt ab epulo Iovis silicernium obba, ab haruspice pollinctor?
6 nam et haruspex mortuis apparet . Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis . Accepto ferent dii vestri, imo gratulabuntur, quod pares eis fiant domini sui . Sed quum Larentinam , publicum scortum, velim saltem Laidem aut Phrynen, inter Iunones et Cereres ac Dianas adoratis; quum Simonem Magum statua et inscriptione sancti dei inauguratis; quum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis: licet non nobiliores dii veteres, tamen contumeliam a vobis deputabunt, hoc et aliis licuisse, quod solis antiquitas contulit .
Tertullianus HOME