monumenta.ch > Tertullianus > 12
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XI <<<     >>> XIII

Caput XII HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Iam porro ostendit, Numina illa nihil esse, nisi inania mortuorum nomina, quorum simulacra, respectu materiae fabricaeque, maxime contemni mereantur, ut adeo in solatium sint ipsis Christianis, qui propter illa puniuntur. Ut enim Dii fiant, crucibus, velut Christiani, figuntur, asciis edolantur, truncantur denique. Leonibus etiam cinguntur, et in lapicidinis habitant, atque ex insulis proveniunt. Quae sicut ipsi non sentiunt, ita nec honores, qui ipsis fiunt. Non itaque magis damnandi Christiani, qui illos respuunt, quam ipse olim Seneca, qui similiter inanes superstitiones improbavit: Ridiculos enim esse Deos, qui iniuriae vilissimarum etiam bestiolarum pateant, imo qui, cum non sint, nec illis qui sunt benefacere, nec ab illis laedi possunt.]
Gesso iam de istis, ut qui sciam me ex ipsa veritate demonstraturum quid non sint, quum ostendero quid sint. Quantum igitur de diis vestris, nomina solummodo video quorundam veterum mortuorum, et fabulas audio, et sacra de fabulis recognosco; quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud deprehendo, quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium, vel ex iisdem vasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter deos ipsos plectimur, solatium poenarum esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant. Crucibus et stipitibus imponitis christianos: quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa? In patibulo primum corpus dei vestri dedicatur . Ungulis deraditis latera christianorum; at in deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae, et runcinae, et scobinae . Cervices ponimus : ante plumbum et glutinum et gomphos sine capite sunt dii vestri. Ad bestias impellimur, certe quas Libero applicatis. Ignibus urimur: hoc et illi a prima quidem massa . In metalla damnamur : inde censentur dii vestri. In insulas relegamur : solet et in insulis aliquis deus vester aut nasci aut mori . Si per haec constat divinitas aliqua, ergo qui puniuntur consecrantur, et numina erunt dicenda supplicia.
2 Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias suae fabricationis dii vestri, sicut nec obsequia. O impiae voces, o sacrilega convicia! infrendite, inspumate! iidem estis, qui Senecam aliquem pluribus et amarioribus de vestra superstitione perorantem reprehendistis . Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intelligunt, nonne laudem magis, quam poenam, merebatur repudium agniti erroris?
3 Possumus enim videri laedere eos, quos certi sumus omnino non esse? Quod non est, nihil ab ullo patitur, quia non est .
Tertullianus HOME