monumenta.ch > Tertullianus > 10
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, IX <<<     >>> XI

Caput X HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Progreditur iam ad crimen irreligiositatis, aitque Christianos Deorum cultum recusare, quia Dii non sunt, colendi, si Divinitas eorum demonstrari possit. Provocat itaque ad conscientiam Gentilium, quae negare non potest omnes illos Deos homines olim fuisse, quod iam unius Saturni exemplo liquido demonstrat.]
Deos, inquitis, non colitis, et pro imperatoribus sacrificia non impenditis. Sequitur ut eadem ratione pro aliis non sacrificemus, quia nec pro nobis ipsis, semel deos non colendo. Itaque sacrilegii et maiestatis rei convenimur. Summa haec caussa, imo tota est, et utique digna cognosci, si non praesumptio aut iniquitas iudicet, altera quae desperat, veritatem. Deos vestros colere desinimus ; ex quo illos non esse cognoscimus. Hoc igitur exigere debetis, uti probemus non esse illos deos, et idcirco non colendos, quia tunc demum coli debuissent, si dii fuissent.
2 Tunc et Christiani puniendi, si quos non colerent, quia putarent non esse, constaret illos deos esse. Sed nobis inquitis, dii sunt. Appellamus et provocamus a vobis ipsis ad conscientiam vestram, illa nos iudicet, illa nos condemnet, si poterit negare omnes istos deos vestros homines fuisse . Sed et ipsa inficias si ierit, de suis antiquitatum instrumentis revincetur, de quibus eos didicit, testimonium perhibentibus ad hodierum et civitatibus, in quibus nati sunt , et regionibus, in quibus aliquid operati vestigia reliquerunt, in quibus etiam sepulti demonstrantur. Nec ego per singulos decurram, tot ac tantos , novos, veteres, barbaros , Graecos, Romanos, peregrinos, captivos, adoptivos, proprios, communes, masculos, feminas, rusticos, urbanos, nauticos, militares; otiosum est etiam titulos persequi, ut colligam in compendium , et hoc non quo cognoscatis, sed recognoscatis; certe enim oblitos agitis.
3 Ante Saturnum deus penes vos nemo est, ab illo census totius vel potioris vel notioris divinitatis. Itaque quod de origine constiterit, id de posteritate conveniet. Saturnum itaque, si quantum litterae docent, neque Diodorus Graecus, aut Thallus, neque Cassius Severus, aut Cornelius Nepos, neque ullus commentator eiuscemodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt; si quantum rerum argumenta, nusquam invenio fideliora, quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a Iano, vel Iane, ut Salii volunt. Mons, quem incoluerat , Saturnius dictus; civitas, quam depalaverat, Saturnia usque nunc est; tota denique Italia, post Oenotriam, Saturnia cognominabatur . Ab ipso primum tabulae et imagine signatus numus , et inde aerario praesidet.
4 Tamen si homo Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine non utique de coelo et terra. Sed cuius parentes ignoti erant, facile fuit eorum filium dici, quorum et omnes possumus videri . Quis enim non coelum et terram matrem et patrem venerationis et honoris gratia appellet, vel ex consuetudine humana, qua ignoti vel ex inopinato apparentes de coelo supervenisse dicuntur? Proinde Saturno repentino ubique coelitem contigit dici.
5 Nam et terrae filios vulgus vocat, quorum genus incertum est. Taceo quod ita rudes tunc homines agebant, ut cuiuslibet novi viri aspectu quasi divino commoverentur, quum hodie iam politi, quos ante paucos dies luctu publico mortuos sint confessi, in deos consecrent. Satis iam de Saturno, licet paucis.
6 Etiam Iovem ostendemus tam hominem quam ex homine, et deinceps totum generis examen tam mortale quam seminis sui par.
Tertullianus HOME