1 | [ARGUMENTUM. --- At vero cuncta illa crimina, quae falso Christianis obiiciuntur, vera in Gentibus accusatoribus deprehendi; apud illos sacrificia humana, et olim in aperto, et nunc in occulto committi; homicidia laetis in theatro oculis spectari; infanticidia quotidie abiecto, necato etiam partu, vel abortu coacto perpetrari; sanguinem quoque gladiatorum recens necatorum sitiri; humanum pabulum de ferinis quaeri; imo in seipsos invicem incendi: Christianos contra, ab omni cruore, animalium etiam, abhorrere; apud illos incestum quotidie committi, cum, per scortationem vagam et gnatorum abiectionem, liberi etiam a parentibus ignorentur; quae cuncta a Christianis, utpote castis, continentibus, veneris etiam licitiae (prout nonnulli apud illos) expertibus, longissime abesse; neque haec de Christianis ab ullis credi posse, nisi qui credant, et ipsi illa faciant, et ex se de aliis iudicent.] Haec quo magis refutaverim, a vobis fieri ostendam partim in aperto, partim in occulto, per quod forsitan et de nobis credidistis. Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui ipsos sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus scelerum votivis crucibus exposuit, teste militia patriae nostrae quae id ipsum munus illi proconsuli functa est. Sed et nunc in occulto perseverat hoc sacrum facinus. |
2 | Non soli vos contemnunt Christiani, nec ullum scelus in perpetuum eradicatur, aut mores suos aliquis deus mutat. Cum propriis filiis Saturnus non pepercit, extraneis utique non parcendo perseverabat, quos quidem ipsi parentes sui offerebant, et libentes respondebant , et infantibus blandiebantur, ne lacrymantes immolarentur . Et tamen multum homicidio parricidium differt. |
3 | Maior aetas apud Gallos Mercurio prosecabatur . Remitto Tauricas fabulas theatris suis. Ecce in illa religiosissima urbe Aeneadarum piorum est Iupiter quidam , quem ludis suis humano proluunt sanguine. Sed bestiarii , inquitis. Hoc, opinor, minus quam hominis. An hoc turpius, quod mali hominis? Certe tamen de homicidio funditur. O Iovem Christianum et solum patris filium de crudelitate! Sed quoniam de infanticidio nihil interest, sacro an arbitrio perpetretur (licet parricidium homicidio intersit) convertar ad populum. Quot vultis ex his circumstantibus et in Christianorum sanguinem hiantibus, ex ipsis etiam vobis iustissimis et severissimis in nos praesidibus apud conscientias pulsem, qui natos sibi liberos enecent ? Siquidem et de genere necis differt utique crudelius in qua spiritum extorquetis, aut frigori et fami et canibus exponitis; ferro enim mori aetas quoque maior optaverit. Nobis vero, homicidio semel interdicto, etiam conceptum utero , dum adhuc sanguis in hominem delibatur , dissolvere non licet. Homicidii festinatio est prohibere nasci; nec refert natam quis eripiat animam, an nascentem disturbet: homo est , et qui est futurus; etiam fructus omnis iam in semine est. De sanguinis pabulo et eiusmodi tragicis ferculis legite, nuncubi relatum sit , [est apud Herodotum, opinor] defusum brachiis sanguinem ex alterutro degustatum nationes quasdam foederi comparasse. Nescio quid et sub Catilina tale degustatum est. |
4 | Aiunt et apud quosdam gentiles Scytharum defunctum quemque a suis comedi . Longe excurro. Hodie istic Bellonae sacratos sanguis exceptus et suis datus signat . Item illi, qui munere in arena noxiorum iugulatorum sanguinem recentem [de iugulo decurrentem exceptum] avida siti comitiali morbo medentes hauserunt, ubi sunt? item illi, qui de arena ferinis obsoniis coenant, qui de apro, qui de cervo petunt? Aper ille, quem cruentavit, co Huctando detersit; cervus ille in gladiatoris sanguine se iactavit. Ipsorum ursorum alvei appetuntur cruditantes adhuc de visceribus humanis. Ructatur proinde ab homine caro pasta de homine. Haec qui editis, quantum abestis a conviviis Christianorum? Minus autem illi faciunt, qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant? minus humano sanguine ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem lambunt ? non edunt infantes plane, sed magis puberes. |
5 | Erubescat error vester Christianis, qui ne animalium quidem sanguinem in epulis esculentis habemus, qui propterea suffocatis quoque et morticinis abstinemus, ne quo sanguine contaminemur vel intra viscera sepulto. Denique inter testamenta Christianorum botulos etiam cruore distentos admovetis, certissimi scilicet, illicitum esse penes illos, per quod exorbitare eos vultis. |
6 | Porro quale est, ut quos sanguinem pecoris horrere confiditis, humano inhiare credatis, nisi forte suaviorem eum experti? Quem quidem et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi ut foculum, ut acerram oportebat. Proinde enim probarentur sanguinem humanum appetendo, quemadmodum sacrificium respuendo ; alioquin necandi si gustassent , quemadmodum si non immolassent. |
7 | Et utique non deesset vobis in auditione custodiarum et damnatione sanguis humanus. Proinde incesti qui magis, quam quos ipse Iupiter docuit ? Persas cum suis matribus misceri Ctesias refert. Sed et Macedones suspecti, quia quum primum Oedipum tragoediam audissent, ridentes incesti dolorem, ἥλαυνε, dicebant, εἰς την μητέρα . Iam nunc recogitate, quantum liceat erroribus ad incesta miscenda, suppeditante materias passivitate luxuriae . Imprimis filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea , vel adoptandos melioribus parentibus emancipatis. Alienati generis necesse est quandoque memoriam dissipari; et semel error impegerit, exinde iam tradux proficiet incesti, serpente genere cum scelere. |
8 | Tunc deinde quocumque in loco, domi, peregre, trans freta, comes est libido, cuius ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios pangere vel ex aliqua seminis portione sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas coitus incesti sanguinis agnoscat. |
9 | Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas sepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus. Quidam multo securiores totam vim huius erroris virgine continentia depellunt, senes pueri. Haec in vobis esse si consideraretis, proinde in Christianis non esse perspiceretis. |
10 | Iidem oculi renuntiassent utrumque. Sed caecitatis duae species facile concurrunt, ut qui non vident quae sunt, videre videantur quae non sunt. Sic per omnia ostendam. Nunc de manifestioribus dicam . |