monumenta.ch > Siviardus V abbas Anisolensis > Prologus auctoris.
>>> Siviardus V abbas Anisolensis, Vita S. Carilefi, VITA INCIPIT.

Prologus auctoris. SHOW TRANSLATION LINKS

1  Constat veterum fuisse morem ut sui temporis viros per scripturarum suarum monimenta posteritati commendarent, eorumque dicta memoratu digna vel facta, aut litteris traderent, aut picturae committerent; vel certe aere, seu marmore, laborioso atque spectabili opere effigiarent, id studii habentes, ut quaeque ad sui notitiam utilia, vel cognitu digna, vel aestimarentur imitanda, eorum industria ad successorum suorum perducerentur notitiam, quatenus nec suo tempore indevoti, nec posteritati apparerent inofliciosi. 2  Haec cum ita sint, nobis quoque verendum est ne militum Christi fortia facta atque imitanda tropaea, quibus in nostro saeculo emicuerunt, silentii carcere premamus, sed succedenti profutura aetati, vel mediocri stylo mandemus. 3  Unum enim a pluribus Christi fortissimis praeliatoribus Dominus nostro attribuit aevo Carilefum nomine, cuius inclytam vitam, multorum utilitati profuturam, ipso opem ferente, suscepimus chartulae contradendam. 4  Et quanquam tanto operi existimus impares, utpote quibus et tenuis adest facundia, et ingenii perangusta copia, satius tamen rati sumus vel exiliter dicere quae novimus, vel paucula, quam cum servo pigro et negligenti pro retenta Domini pecunia subire taciturnitatis stipendia. 5  Dat etiam Dominus loquendi incitamentum, qui praecipit ora aperire, et ea ne elinguia remaneant, Spiritus sancti gratia promittit adimplere. 6  Ipse ergo nobis orandus est, ut qui servi sui adiutor exstitit ad bona peragenda quae praecepit, sit et nobis adiutor ad narranda quae in eo peregit, quo scilicet tenerior aetas cognoscens veteranorum Christi militum laboriosa pro Christo certamina, seu quae propriis laboribus adepti sunt praemia, veluti palaestrici agonistae certaminis fortissimi, oleo imitationis paternae peruncti, fortiores reddantur ad toleranda contra spiritales nequitias acerba discrimina. 7  Quae singula ad Divinitatis gloriam referuntur, quae tantam meritorum famulis suis tribuit praerogativam. 8  Corda etiam torpentia manu commonitionis suae, ut evigilent, pulsat, ut pudeat eos non imitari quos similes sui aliquando noverint, utpote quibus et caro ex eadem materia constiterit, et anima aeque a Deo cunctis bona inserta sit. 9  Sed quia invalidi reddimur, nostris exigentibus desidiis, ad eorum sequenda vestigia, vel narremus utcunque quae de eis miranda cognovimus, ut vel per hoc nos in sui consortium adsciscant, si operum quorum illi exstitere factores, nos inveniamur vel qualescunque narratores. 10  Quod opus non aggredimur nostra praesumptione, sed sacrorum Ecclesiae praesidentium episcoporum iussione. 11  Iniungitur namque nobis ut iam dicti beatissimi Carilefi Vitam quoquo modo describamus, qui tempore Childeberti praeeminentissimi regis floruit, atque in castris sanctae Ecclesiae tanquam strenuus miles contra potestates aereas, clypeo fidei protectus, spicula doctrinae contorsit, fulmina miraculorum emisit.
Siviardus V abbas Anisolensis HOME