monumenta.ch > Seneca Maior > 7
Seneca Maior, Controversiae, 7, Casus VI <<< >>> Casus VIII
Casus VII HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
0 PRODITIONIS SIT ACTIO. Pater et filius imperium petierunt. praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste, captus est. missi bav1554.62 v sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro, dixit filium suum crucifixum esse et sero se aurum ad redemptionem tulisse. illi pervenerunt ad crucifixum imperatorem; quibus ille dixit: 'cavete proditionem. ' accusatur pater proditionis. 1 ALBUCI SILI. Quid desideratis ultra? imperator supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum vidimus, cum filius imperator renuntiatus est quam cum captus. Redde rationem, quemadmodum redieris tutus, senex solus cum auro, cum etiam imperatores capiantur. Imperator adulescens renuntiatus est omnibus laetis praeter patrem. 2 CESTI PII. Plus accepit auri quam quod posset abscondi; nolite mirari: et imperatorem et filium vendiderat. 'Cavete proditionem': iam comitiis cavimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. Cum de redemptione ageretur, omnes in curia fuerunt praeter competitorem. ('Cavete proditionem':) indicium fuit morientis breve, fili verecundum. BLANDI. Quomodo te dimiserunt? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse voluisti. Si non decreveramus, consilium nostrum expectari debuit; si decreveramus, officium. ARELLI FUSCI patris. Unde tam graves paterni sinus? numquid ossa fili reportant? Expectat videlicet iudicia vestra reus, tamquam nesciat, quid de illo sentiatis. Non tu semel apud hostem fuisti, sed nos semel legatos misimus. Imperator non audet nominare te tamquam patrem. 3 IUNI GALLIONIS. Fuit adulescens optimus, verecundissimus, qui patri suo cessisset, si salva pietate potuisset. Iterum nobis inter vos, patrem et filium, iudicandum est. Candidatus processit contra patrem; si silentium eius intellexissemus, et tunc nobis verecunde indicaverat. Habebas apud hostes auctoritatem: apparebat te rei publicae irasci. Legati nostri aurum ferebant, pater afferebat. Dixeras illos sero venturos; non[ve] pervenerunt sero: imperatorem nostrum convenerunt. Imperator istum accusat, nos subscribimus. Hoc fuit imperatoris nostri testamentum. 4 'Obice' inquit 'aliqua ante actae vitae crimina': non possum; verecundum competitorem habuisti; multum tacebat. Quod possum tibi maius crimen obicere? filius tibi tuus credi rem publicam noluit. Non est, quod dicas: 'quem misi ad hostes? ' tamquam ipse ire non possis. Cur tam cito reverteris? diutius nos contra filium rogasti quam pro filio hostem. non immobilis stetisti, non illic quasi et ipse adfixus haesisti? quid tam cito recedis? etiamnunc vivit, etiamnunc loquitur; recessurus interroga, si quid velit mandare. Voce proditionem coarguit, silentio proditorem. 5 Intellego, quanto istum periculo offendam; quemadmodum enim iste accusationem vindic(abit, qui repulsam vindic)avit cruce? Omnibus argumentis premitur: dabo qui viderint, dabo qui audierint, dabo aurum, dabo testem, et, ne quid de dignitate dubitari possit, imperatorem. de hoc, utrum volet, dicat: 'inimicus est': (itaque prodidit; 'filius est':) hunc indicavit. Utrum tantum auri erat, ut appareret etiam non quaerentibus, an tam suspectus erat, ut, (ante)quam quisquam vos admoneret, proditionem cavis(se)tis? Optimus adulescens, optimus imperator, bav1554.63 r qui rei publicae curam agere ne in cruce quidem desiit! Dignum te non putavit filius, cui diceret: 'cave proditionem'. 6 VARI GEMINI. Nolite omnia expectare ab accusatore et occupato et verecundo. reum intellegite: crimina audistis. Quaeris ante actae vitae crimina: non habeo; nihil tibi umquam filius obicere voluit. Tam cito lassatae preces tuae sunt? Quid faciet miser? nec imperator potest tacere proditionem nec filius loqui proditorem. 7 PORCI LATRONIS. Quid ab ista (proditione securum) est, quae pervenit iam usque ad ducem! vereor, ne tam sero caveamus quam imperator noster, qui non ante intellexit proditionem quam proditus est. nec umquam praesentius periculum fuit: res publica sine imperatore est, proditor sine custode. Quid est, quare tibi hostes pepercerint? et imperatoris nostri pater es et aurum habes et legatus non es. Si tibi dicam: 'expecta, dum legati mittantur; filius tibi publice remittetur', dices: 'paternus adfectus non sustinet moram, rapit me desiderium fili. etiamsi redimere vivum non potero, mortuum redimam. 8 numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur. ' ut ignoscam tibi, quod tam cito isti, obiciam, quod tam cito redisti. Dic, quid dixerit tibi; an nihil cum patre voluit loqui? 'Cavete proditionem'; hoc dixit: 'videte, ne quis nocte insciis custodibus exeat, ne quis ignorante re publica ad hostem perveniat, ne quis ex hostium castris gravis auro revertatur. ' Nihil deest indicio: si quid de proditione quaeritis, imperator vobis dicet; si quid de proditore, legati. 9 Pars altera. ARELLI FUSCI. Quantum est pretium, quo vendo, ut filium pater spectem in cruce, filius patrem de cruce? Tanti et imperatorem et parricidium vendidi? Gratulabantur omnes repulso magis quam designato, nimis ambitiose; nunc paenitet. Et filium et patriam vendidit (qui) tam exiguum auri accepit, ut unus senex portare posset? 10 In hac controversia, etiamsi coniecturalis est et habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua inter declamantis dissensio. LATRO semper contrahebat et quidquid poterat tuto relinquere praeteriebat. itaque et quaestionum numerum minuebat et locos numquam attrahebat; illos quoque, quos occupaverat, non diu dicebat sed valenter. hoc erat itaque praeceptum eius, quaedam declamatorem tamquam praetorem facere debere minuendae litis causa. quod in hac controversia fecit: non enim curavit dicere nullam factam esse proditionem sed se proditorem non esse. et suspectus, inquit, iudici est qui plus quam se defendit et nolo, inquit, cum fili voce pugnare, ut imperatorem et filium mentitum dicam, praesertim cum odium adversus filium obiciatur patri. ALBUCIUS in duas partes declamationem divisit: primum negavit ullam esse proditionem, deinde, ut esset, ad se non pertinere. 11 Colorem contra patrem SILO POMPEIUS hunc introduxit: odio illum rei publicae, a qua repulsus erat, fecisse et odio ipsius fili, quem oderat et quia competierat et quia vicerat. VARIUS GEMINUS dixit statim petisse patrem hoc proposito imperium, ut proderet, bav1554.63 v hominem avarum et lucro inhiantem et, quia noti mores eius erant, victum ab eo competitore, a quo vinci fas non erat nisi hominem turpissimum. ante comitia, inquit, paratus fuerat pecuniam dare, (ut) filium vinceret; post comitia paratus erat pecuniam accipere, ut filium perderet. ut captus est dux, aiebamus, inquit: 'non potest hoc sine proditione fieri. ' excusavimus nos imperatori, diximus perseverasse ad redemptionem, quam(vis) deterruisset pater. hoc loco ille respondit: 'cavete proditionem'. 12 BLANDUS dixit aegre ferentem pudorem repulsae voluisse occidi filium, ut in eius locum substitueretur ipse. HISPO ROMANIUS ultionem, inquit, suam hosti vendidit. tam facile, inquit, exit nocte, pervenit ad hostes, redit, ut scires illum non tunc primum fecisse. ARGENTARIUS dixit: perfer ad senatum mandata fili tui. necesse est tibi multa dixerit; legatis quoque aliqua mandavit. fortasse proditoris nomen patri dixit; indica nobis. 'nihil dixit' inquit 'mihi': sublata omnis quaestio est. quaeritis, quem dixerit? videte, cui nihil dixerit. 13 Pro patre de comitiis hic color LATRONIS fuit: ne quis filium meum vinceret, timui; itaque profes(sus) sum, ut auctoritate mea deterrerem futuros competitores. deinde ipse filio meo cessi. ALBUCIUS [aiebat] hoc colore usus est: aiebant, inquit, alii imperatorem (iuvenem) fieri debere, qualis Scipio fuisset, alii senem, qualis Maximus fuisset; senem nihil temere facturum, (iuvenem acriter pugnaturum). utriusque populo copiam feci. CESTIUS hoc colore usus est: noveram vitia fili mei, sciebam esse acrem adulescentem, fortem sed inconsideratum, temerarium. itaque petii et rei publicae causa (et) fili mei, quem idoneum ad tantum sustinendum onus non putabam. 14 FUSCUS ARELLIUS dixit in hoc se competisse, ut hostium animi frangerentur, cum audissent posse rem publicam vel in una domo ducem eligere. HISPO ROMANIUS simpliciter putavit agendum: inepti, inquit, hi colores sunt, cum ponantur competitores. hoc itaque egit colore, ut quereretur de exitu comitiorum: adulescentulos omnis conspirasse, quasi de aetatis comparatione ageretur; facile itaque victum senem non ambientem. de me, inquit, queri non potestis: clamavi: 'non est vobis utilis huius aetatis imperator. ' mansit, inquit, illi et post comitia eadem contumacia: nihil referebat ad patrem, nihil communicabat; itaque captus est. et cum descripsisset, quam imperite disposuisset aciem, quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa eius temeritas esset, adiecit: hoc erat quod vobis clamabam: 'ducem senem eligite.' 15 OTHO IUNIUS pater praesagiis quibusdam et insomniis hanc fortunam praenuntiantibus agitatum se competisse dixit. erat autem ex somniatoribus Otho: ubicumque illum defecerat color, somnium narrabat. De eo, quod inscio senatu egressus est, LATRO sic coloravit: amentem et attonitum protinus procurrisse. ALBUCIUS hoc colore usus est: (necesse est) semper de duce cito constitui. longum erat expectare. ad summam, festinavi nec occurri. 16 VARIUS GEMINUS dixit maluisse solum ire; hostes enim auctoritate legatorum non moveri at lacrimis patrum saepe flecti. SILO POMPEIUS ait: putavi utilius esse privata illum pecunia bav1554.64 r redimi; minoris enim posse aestimari, (quam) si tamquam imperator redimeretur. ARGENTARIUS ait: nihil tam iniquom erat quam legatos ad redemptionem mitti; numquam enim reddidissent quem sic desiderari publice iudicassent. itaque praecucurri rogaturus et hoc dicturus: exercitus contemnit illum, res publica relinquit. 17 BLANDUS ait: cogitanti mihi, quid facerem, contentus essem paternis lacrimis an comitatu publico preces meas adiuvarem, tandem venit in mentem Troianum regem ad redemptionem fili sine legatis isse et cum auro. SEPULLIUS BASSUS ait non expectasse se curiam, quia putaverit futuros, qui redimendum negarent, quod factum apud Romanos saepius erat; itaque ante se voluisse redimere, quam posset aliquid de non redimendo constitui. CESTIUS dixit: non quaesivi secretos tramites et occultum iter: proditor eadem via veni qua legati? 18 De voce fili colorem ALBUCIUS hunc fecit: pudebat illum, inquit, quod captus erat; quaerebat aliquod fortunae suae patrocinium; voluit videri non culpa sua sed proditione hoc sibi accidisse; itaque nomen adicere non potuit. FUSCUS ARELLIUS dixit alienatum iam suppliciis animum et errantem has voces effudisse sine argumentis, sine reo. VARIUS GEMINUS omnia complexus est: potest, inquit, propter hoc, potest propter illud. ego vobis idem suadeo: cavete proditionem. hoc si cavere vultis, imperatores senes facite. 19 Illud et in hac controversia et in omni vitandum aiebat CESTIUS, quotiens aliqua vox poneretur, ne ad illam quasi ad sententiam decurre(re)mus. sicut in hac apud Cestium quidam auditor eius hoc modo coepit: 'ut verbis ducis vestri, iudices, incipiam, cavete proditionem'. sic finivit declamationem, ut diceret: '*** in quibus vitam finit imperator: cavete proditionem. ' hoc sententiae genus Cestius echo vocabat, et dicenti discipulo statim exclamabat: ἱμερτὴν ἠχώ. ut in illa suasoria, in qua deliberat Alexander, an Oceanum naviget, cum exaudita vox esset: 'quo(us)que invicte? ' ab (hac) ipsa voce quidam coepit declamare et in hac desit. ait illi Cestius desinenti: ἔν σοι μὴν λήξω, σέο δ' ἄρξομαι. et alteri, cum descriptis Alexandri victoriis, gentibus perdomitis, novissime poneret: 'quousque, invicte? ', exclamavit Cestius: tu autem quousque? 20 OTHO pater hoc colore usus est pro patre: dixit hoc molestum fuisse imperatori quod illum suffixum legati intuebantur; itaque, ut ab hoc illos spectaculo abigeret (et) exoneraret verecundiam suam, id dixisse, quo audito festinarent. itaque dixisse illum non 'caveant proditionem' sed 'cavete', quasi ipsis legatis esset periculum ne proderentur.
Seneca Maior HOME
Seneca Maior, Controversiae, 7, Casus VI <<< >>> Casus VIII
monumenta.ch > Seneca Maior > 7
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik