monumenta.ch > Seneca Maior > 3
Seneca Maior, Controversiae, 7, Casus II <<<     >>> Casus IV

Casus III HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Ter abdicatus, ter absolutus comprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum terens. interrogatus, quid esset, dixit venenum et velle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 1  CESTI PII. Dic, quid commiserim. nescis? certe nec secreta te fallunt. Dimittite: intellegetis, cui paraverim. Dic, quid ante commiserim, nisi forte contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil. ARGENTARI. Volo mori, quia reus fui. 'quid ergo? nemo reus vivet? ' vivet quoi sordidatus adbav1554.55 vsederit pater. Revertar ad venenum, quoniam iniqua fortuna nullo me periculo defungi semel passa est. ALBUCI SILI. 'Quare ergo non moreris? ' non iuvat me mori, si quem alium iuvat. Ut intervenit, in illas cogitationes abii: 'ergo quisquam tam infelix fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego? ' misereri mei coepi. 2  VARI GEMINI. 'Ter' inquit 'abdicatus es': videris mihi, pater, obicere, quod tam diu vivam. Quod venio, quod pro me loquor, nolite mirari: tam iocundum est innocentibus mori quam miseris defendi. CORNELI HISPANI. Scio quosdam periclitantis illa iactare: 'nunc primum causam dico. ' haec ego dicere non possum: ter reus fui, nec dubito, quin vobis in odium venerim, cum ipse me oderim. PORCI LATRONIS. Ter causam dixi; accessit ad haec supplicia mea venenum. Teneo; hoc si tibi satis non est, vivam. 3  Altera pars. ALBUCI SILI. Testor deos immortales hoc me tribus iam abdicationibus cavisse, ne in domo mea venenum deprenderem. Parricidi reus vivit, qui abdicatus mori voluit. In quam angusto domus meae fortuna posita est! aut patri pereundum est aut filio. Quid habes, quare mori velis? vivunt orbi, vivunt naufragi, vivunt etiam quibus contigerunt liberi ter abdicati. Cum se mori velle dicat, vitam rogat. Teneo parricidam, quod apparet, etiam in suam mortem paratissimum. CORNELI HISPANI. Nolite mirari, si debitas vires dolori meo non exhibuero: tribus iudiciis experti estis patres accusare non posse. 4  VIBI RUFI. Cum tantum sit quod fateris, quantum est quod negas? (Vis scire, quid peccaveris?) tu venenum quaesisti, tu venenum emisti, tu venenum intulisti in eam domum, in qua habebas inimicum patrem. Recte vitam odisses, si iam tibi parricidium obiecissem. Indica, quis tibi vendiderit; dicetur illi: 'tu ulli venenum vendebas? tu ter abdicato vendebas? sine dubio nesciebas, cui daturus esset. ' Ita hoc ego iudicio fili mortem moror? Si me cum isto includitis, moriar, ut hanc vobis faciam invidiam, quam iste mihi facere voluit. VARI GEMINI. Quaeritis, filius meus venenum cui paraverit? non bibit. POMPEI SILONIS. 'Mihi' inquit 'paravi': et hoc est patri parare. Absolutus mori volt, reus vivit. MUSAE. 'Habuit malum medicamentum Mithridates'; quis enim alius debebat habere quam parricida? 'habuit' inquit 'Demosthenes venenum et bibit'; idem ego tibi pater, quod Demostheni Philippus? 5  PORCI LATRONIS. Cum abdicarem, si quid obieceram, aiebat: 'numquid deprendisti? ' Non tamen habebitis, quod multum de eo dubitetis: quod negat, parricidium, quod confitetur, venenum est. 'Mori' inquit 'volo': vivo patre et hoc parricidium est; miser aeque timui, ne biberet venenum, quam ne daret. ARELLI FUSCI patris. 'Mihi' inquit 'paravi venenum'; ne quis dubitet, an alium possit occidere. IUNI OTHONIS patris. Reus est parricidi qui mavolt mori quam patrem videre. Quomodo voltis magis probem vobis illum mori noluisse? non volt mori. 'Mori' inquit 'volui'; quare? quia ter vicisti? si mihi creditis, parricidium facere voluit; si isti, a me parricidium fieri voluit. Qualis est bav1554.56 r reus, cuius hoc unum patrocinium est, indignum se vita fuisse? Dico tam invisum illi patrem fuisse, ut occidere voluerit; ipse fatetur tam invisum sibi fuisse, ut occidere voluerit. 6  Non puto vos exigere divisionem, cum coniecturalis sit controversia; habet tam(en) dissimilem ceteris coniecturam et duplicem; non, quomodo solet, aut inter duos reos, cum alterum coarguimus, aut inter duo crimina, cum alterum probamus, ut id alterius fiat probatio, tamquam cum dicimus adulteram fuisse, ut credatur propter hoc etiam venefica: in uno homine coniectura duplex est. quaerimus enim, utrum venenum in suam mortem an in patris paraverit. 7  Si hoc colore dici placet pro adulescente, quo dixit LATRO, ut nihil mutaret ex voto sed diceret: 'mori volui taedio abdicationum et infelicitatis adsiduae, cum in hoc tantum sordes ponerem, ut cum maiore tormento positas resumerem, et absolutio mihi uni non finis esset periculi sed initium', incipit praeter coniecturam et illa prima vulgaris in eiusmodi controversiis et pertrita quaestio incurrere, an venenum habere in mortem suam liceat. ALBUCIUS illo colore pro adulescente dixit: non fuisse venenum; cum putarem, inquit, odio me esse patri meo, volui experiri adfectum eius, quomodo mentionem mortis meae ferret; itaque palam et ita, ut interveniret pater, tenui. FUSCUS ARELLIUS eodem colore usus est sed aliter; non dixit: experiri patrem volui, sed: ut miserabilem me patri facerem. 8  MURREDIUS pro cetero suo stupore dixit medicamentum se parasse ad somnum, quia adsiduae sollicitudines vigiliarum sibi consuetudinem (fecerint.) *** us colorem et Publilianam sententiam dedit: abdicationes, inquit, suas veneno diluit. et iterum: mortem, inquit, meam effudit. Memini MOSCHUM, (cum) loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum omnium ingenia, queri de Publilio, quasi ille iam hanc insaniam introduxisset. CASSIUS SEVERUS, summus Publili amator, aiebat non illius hoc vitium esse sed eorum, qui illum ex parte qua transire deberent imitarentur, (non imitarentur) quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum tragicumque aut Romanum aut Graecum. ut illum versum, quo aiebat unum versum inveniri non posse meliorem: tam dest avaro quod habet quam quod non habet. et illum de eadem re dictum: desunt luxuriae multa, avaritiae omnia. et illos versus, qui huic quoque ter abdicato possent convenire: o vita misero longa, felici brevis! 9  et plurimos deinceps versus referebat Publili disertissimos. deinde auctorem huius viti, quod ex captione unius verbi plura significantis nascitur, aiebat Pomponium Atellanarum scriptorem fuisse, a quo primum ad Laberium transisse hoc studium imitando, deinde ad Ciceronem, qui illud ad virtutem transtulisset. nam ut transeam innumerabilia, quae Cicero in orationibus aut in sermone dixit ex (ea) nota, ut non referam a Laberio dicta, cum mimi eius, quidquid modo tolerabile habent, tale habeant, id quod Cicero in Laberium (dixit et quod hic respondit solum exemplum referam. Laberium) bav1554.56 v divus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri illum ordini reddidit. (ut) iussit ire sessum in equestria, omnes ita se coartaverunt, ut venientem non reciperent. Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari sed utriusque adulator. multos tunc in senatum legerat Caesar, et ut repleret exhaustum bello civili ordinem et ut eis, qui bene de partibus meruerant, gratiam referret, Cicero in utramque rem iocatus: misit enim ad Laberium transeuntem: 'recepissem te, nisi anguste sederem'. Laberius ad Ciceronem remisit: 'atqui soles duabus sellis sedere'. uterque elegantissime, sed neuter in hoc genere servat modum. 10  ab his huius studii diffusa est in plures imitatio. Sed ut ad controversiam redeam, CASSIUS SEVERUS aiebat placere sibi illum colorem: mori volui, et quasdam dixit inter disputandum sententias: tertio, inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est; infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater et infestat, semel recipiat. sed illud rursus dicebam mihi: serva istam animam; facies quod voles absolutus. 'quare ergo nunc non moreris? ' dicet aliquis; primum non semper idem miseris libet: nonnumquam iuvat cum fortuna sua concurrere et illam fatigare. deinde vis verum, quare non moriar interim? quia puto te velle. OTHO IUNIUS ineptam sententiam videbatur dixisse: non multum interest mea: aut enim me aut filium meum voluit occidere.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 7, Casus II <<<     >>> Casus IV
monumenta.ch > Seneca Maior > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik