monumenta.ch > Seneca Maior > 6
Seneca Maior, Controversiae, 2, Casus V <<<     >>> Casus VII

Casus VI HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 1  PORCI LATRONIS. Utriusque tamen comparetur luxuria: tu consumis patrimonium patris tui, ego accusatoris mei. Naviga, milita, peregrinare; quaere adulescens, senex utere. Accusator meus diversos et inter se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolvi. CESTI PII. Potest nobis convenire: similes sumus. Puta te patrem: dic, quid me velis facere. Si tam(en) bona fide frugi es, et hoc imitor. Te ego imitor, an tu me? rogo vos: inter prior coepit? 'Luxuriaris' inquit; patrimonium computemus. 'sed tu senex es' inquit; hoc dicis: 'luxuria tua serius coepit'; citius desinet? 2  ARELLI FUSCI patris. 'Sed tu' inquit 'senex es': unde scis te non futurum luxuriosum senem? Omnia a te vitia: quod unguento coma madet, tuum est; quod laxior usque in pedes demittitur toga, tuum est. (quid)quid est, quod aiunt, a te senes discunt. Quid porro? domus nostra luxuriosos duos non capit; indulgentius te abdicare bav1554.46 r non potui. Ecquid mihi licet seniles annos meliore vita reficere? Hoc novissimum meum meritum est sed quod tibi pro (ma)ximo imputo: pro te etiam luxuriosus factus sum. FABIANI. Noli pecuniam concupiscere. quid tibi dicam: 'haec est, quae auget discordiam urbis et terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus cognatum natura in fraudes et scelera (et) mutuum odium instigat'? haec est, quae senes corrumpit. Quidam summum bonum dixerunt voluptatem et omnia ad corpus rettulerunt. nihil est mihi opus praecipientibus; habeo exemplum: proposui quidquid tu feceris facere. navigabo, si navigaris, militabo, si militaris. dic hodie, quid putes melius. sed illud excipio: non obicies, (quid)quid elegeris. BLANDI. Obicit luxuriam. poteram ei hoc dicere: adulescens frugaliter vixi, quamdiu patrem habui. Ante me desisti? ante me coeperas. 3  Blandi. 'Senex luxuriaris'. respondeo tibi: adulescens enim navigavi. Ego, inquit, iam desii, tu nondum. non miror, si prior desisti: prior coeperas. MENTONIS. Quid? gaudium occupasti? sero luxurior? POMPEI SILONIS. Si modo emendatus est filius meus; solet enim etiam luxuria (dis)simulari. Suo quisque ordine reus sit. Vis me ducere uxorem? si novercam haberes, iam abdicatus esses. VIBI GALLI. Convivae certe tui dicunt: vivamus, moriendum est. si intellego, hoc nulli magis in domo dicitur quam mihi. Ostendi tibi luxuriam, quam in te non videbas. Adliga me, dum te custodias. P. ASPRENATIS. Quia nihil proficiebam obiurgando, volui illi vitam suam ostendere. IUNI OTHONIS. Malam causam haberem, si alium accusatorem haberem. malam causam haberem, si te filium non haberem. 4  Pars altera. IUNI GALLIONIS. [aliter] A laudibus patris incipiam. fuit adulescens temperatissimus et lubricum tempus sine infamia transit. duxit uxorem, filium sustulit, ad aetatem perduxit. iam senex factus est, nisi quod sibi nondum videt(ur: in) luxuriam usque eo se proiecit, ut accusem. Senex amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus unguentis et in praeteritos annos se retro agens et validius in voluptatibus quam iuvenis exultans, nonne portentum est? luxuriosus adulescens peccat, at senex luxuriosus insanit. Aetas exaruit, vitia lasciviunt. PAPIRI FABIANI. Navem in portu mergis. Alter solito tempore labitur, alter insolito; alter alieno, alter suo. alter annos sequitur, alter senectuti repugnat. non est luxuria tua qualem videri velis: non simulas ista sed facis, nec amantem agis sed amas, nec potantem adumbras sed bibis, nec te dicis bona dissipare sed dissipas. Nemo, puto, vitia quia odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? quis, ut ambitum comprimeret, ipse honores mercatus est? quis, ut seditionem leniret, turbavit rem (publicam)? non coercet vitia qui provocat. 5  LATRO sic divisit: an ob hoc accusari pater possit. hic illam volgarem quaestionem posuit, quam solebat fastidire: (an possit dementiae agi cum patre ob ullam aliam rem quam dementiam:) si (de)liquerit, minime hoc patri obici solere; luxuriam non magis quam avaritiam, quam iracundiam. non vitia patris bav1554.46 v accusari solere sed [ad] morbum. ut possit aliquid praeter dementiam obici patri, (an) luxuria non possit. alioqui filiis, inquit, abdicare permitti(ti)s. hic de suo consumit: an, si ob hoc accusari pater a filio (potest, a tali filio) possit. hic vitiorum exprobratio. (quid,) si ebrietatem patri obicis ebrius, si petulantiam iniuriarum damnatus? etiamsi ob hoc accusari potest, etiamsi a tali filio, an, si ad castigandum filium hoc consilio usus est, damnandus sit. ait enim adulescens: quolibet alio genere debuisti me obiurgare. quid, si adulterium velles vindicare committendo? turpe est sic castigare vitia, ut imiteris. deinde, an consilio luxurietur; non enim concedit hoc filius: 'alioqui' inquit 'quare, si coepisti sic emendare filium, cum emendaveras, non desinis?' 6  CESTIUS (a) parte patris aiebat simulationem luxuriae significandam magis quam profitendam: ita, inquit, apparebit illum simulasse, si etiamnunc simulat. si desinit simulare, ostendit iam sibi nihil opus esse eo consilio, quasi filius emendatus sit; emendatum autem esse non concessit et adsidue dixit nihil magis se quam intervallum hoc luxuriae timere: intermissa vitia vehementius surgere. LATRO aperte putabat simulationem confitendam: incipio, inquit, non tantum honestum senem sed prudentem defendere, si, quod vitium videri poterat, efficio consilium. quare potius significet quam dicat frugi esse? BLANDUS hac figura declamavit: (abdicavit) filium et pro abdicante respondit. 7  CESTIUS aiebat adulescentis partem diligentius colorandam: facere illum rem non ita probam, patri non remittere quod a patre ipsi remissum sit. itaque sic narravit, ut suam quoque luxuriam imputaret patri: non severam fuisse disciplinam, non bene institutam domus legem, quae posset adulescentis mores formare et a vitiis aetatis abducere. quodammodo, inquit, ad luxuriam a patre praemissus sum. unguento canos madentis et comissatorem senem! utique nulli nimis luxuriosus sed parum sanus videbatur. Merito in adulescentibus (non) omnem luxuriam vindicant: cito desinunt. desii, cum haberem luxuriae istius exemplum. Quaeritis, quae res mihi remedio fuerit? aetas: illa quae faciebam iam putabam me non decere. 8  Hunc sensum ipse Cestius sano genere dixit; FLAVUM ALFIUM, auditorem suum, qui eandem rem lascivius dixerat, obiurgavit. Flavus hoc modo dixit: † cum desiderio scripsisse † paulatim se ad frugalitatem redisse et odium sibi vitiorum factum. hoc fuit, inquit, quare desinerem: sentiebam, inquit, me senem fieri. Cestius hoc aiebat dulcius quidem (esse) sed corripuit ultimam sententiam: incredibile est, inquit, cum iuvenis sit, sensisse illum se senem fieri, et nolim videri tam diu luxuriatum, donec sentiret se senem fieri. 9  FUSCUS ARELLIUS dixit: non accusaturus patrem sed me defensurus sum, ne aliena luxuria male audiam. Hoc consilium luxuriante filio (in)honestum, emendato supervacuum. in narratione hunc colorem habuit: subito furore conlapsam patri mentem. meretricem (vi)di pendentem collo senis et parasitorum circumfusum patri gregem, turpes int(erim) cum rivalibus rixas et ebrietati nocturnae bav1554.47 r additum diem. putavi initio et ego consilium esse, non morbum: desii luxuriari; 'desinet' inquam 'si propter me coepit. ' permanet (in) iuvenalibus vitiis et turpius luxuriosus et diutius. quid faciam? (si) ex suo more emendare patrem volo, luxuriandum est. 10  SILO POMPEIUS patronum adulescenti dedit, quod non putabat in accusatoris persona Latro faciendum, ut aliquis per patronum accusaret patrem. RUFUS VIBIUS (dixit a parte) adulescentis: festivum senem! in honorem filii sui ebrius fit. in narratione hoc usus est colore: solutum patrem, iam mente eius labente, laudare coepisse luxuriam: dicere eos es(se) felicissumos, qui sibi amare permitterent nec curarent tantum habere quantum acceperant; obiurgare interim, quasi non commodaret: 'rusticum' inquit 'iuvenem! ' 'praematura' inquit 'severitas non est frugalitas sed tristitia; quid tu senex facies? ' non creditis haec illum dixisse, qui, ut ait, ita me obiurgare vult, (ut) luxurietur? 11  ARGENTARIUS hoc colore declamavit: duo luxuriantur in domo: alter iuvenis, alter senex; alter filius, alter pater. uterque aeque licenti cultu per publicum incedit. alter vobis hoc ait: 'concessis aetati (voluptati)bus utor et iuvenali lege defungor; id facio quod pater meus fecit, cum iuvenis esset. negabit? bona ego aetate coepi: simul primum hoc tirocinium adulescentiae quasi debitum ac sollemne persolvero, revertar ad bonos mores. ' qui qualem causam habeat, videritis: facit etiamsi non quod oporteat fieri, at quod solet. alter ait: 'scio me novum civitatis miraculum incedere, luxuriosum senem, sed hoc castigandi genus commentus sum: ut emendarem filium, ipse peccare coepi. ' (it)a, si avos viveret, ut nemo in domo luxuriosus esset, tres luxuriosi fuis(se)tis? 12  A parte patris GLYCON SPYRIDION dixit: ἐγὼ μὲν δαπανῶν, σὺ δ' οὐ. AGROITAS Massiliensis longe vividiorem sententiam dixit quam ceteri Graeci declamatores, qui in hac controversia tamquam rivales rixati sunt. dicebat autem Agroitas arte inculta, ut scires illum inter Graecos non fuisse, sententiis fortibus, ut scires illum inter Romanos fuisse. sententia quae laudabatur haec fuit: ἐπὶ τῆς ἀσοτίας τοῦτο διαπεφωνήκαμεν· σὺ μὲν δαπανᾷς ἡδόμενος , ἐγὼ δὲ λυπούμενος. DAMAS SCOMBRUS: εστυγημένην ἀσωτίαν ἀσωτεύῃ.13  DIOCLES CARYSTIUS: εἴθ' εὐχαριστοίης· ἄστι ἐκ τῆς ἀσοτίας μεταβαλλομαι. HERMAGORAS raras sententias dicebat sed argutas et quae auditorem diligentem penitus adficerent, securum et neglegentem transcurrerent. in hac controversia dixit: ὦ τύχης δεινῆς· ταὐτὰ ἐπιτάττοντες ἀλλήλοις ἐλυσσῶμεν. BARBARUS dixit vulgarem sensum satis vulgariter: γνώσῃ, τέκνον, ὅτι νοῦς γήρᾳ συνανθεῖ. Elegantius hoc composuit HISPO ROMANIUS: placet vobis frugalitas mea, quod patrimonium servavi, quod adquisivi, quod uxorem mature duxi, semper dilexi, quod ab omni me tutum fabula praestiti? illud adfirmo, nihil tota vita frugalius feci. Rem ab omnibus dictam celerrime SYRIACUS bav1554.47 v VALLIUS dixit: fili, quando vis desinamus?
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 2, Casus V <<<     >>> Casus VII
monumenta.ch > Seneca Maior > 6

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik