monumenta.ch > Seneca Maior > 5
Seneca Maior, Controversiae, 2, Casus IV <<< >>> Casus VI
Casus V HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
0 Torta a tyranno uxor, numquid de viri tyrannicidio sciret, perseveravit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 1 PORCI LATRONIS. Si cum liberis torta esset, indicasset. 'Escende', inquit, 'occide tyrannum. nisi occideris, indicabo. ' Sub(it)o iniecta manu satelles 'quid moraris? ' inquit, 'iam exposita tormenta sunt. ' 'bene est' inquit mulier, 'ad stuprum non vocor. ' Instabat cotidie viro uxor, exigebat tyrannicidium: 'tempus est, escende, si nihil aliud, ut liberos habeas: in tyrannide paritura non sum. miraris, si eo tempore *** matrona potuit? escende, occide tyrannum; comes sequerer, nisi me inutilem dimisisset tyrannus. escende: ego iam feci tyrannicidium meum. ' Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas non diduxit tyrannus. 2 CESTI PII. Subito infelicis nuptias tyrannus oppressit: trahebantur matronae, rapiebantur virgines; nihil tutum erat. nullae feliciores tunc videbantur quam quae liberos non habebant. quaedam itaque elisere conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae sunt. quod ad hanc pertinet, ag(at) suae fortunae gratias, quad illo tempore nihil peperit. tyrannus suspicatus est nescioquid istum de tyrannicidio cogitare, sive isti aliquid excidit, sive magna consilia non bene vultus tegunt. utique de uxoris garrulitate queri non potes, cum scias, quemadmodum taceat. misit satellites: 'attrahite' inquit 'uxorem', et adiecit 'si quos filios habet'. 3 veniunt in domum crudelissimi carnifices, in quorum vultibus tormenta erant. iactatur misera inter satellitum manus et toto itinere non ducitur sed trahitur. hanc aliquis, si torta non sit, mirabitur non peperisse, cum cogitar(et) iste de tyrannicidio (audacter iam consilium indicamus: iam enim, puto, licet)? Nupsit isti propter liberos, sed infelices nuptias cito tyrannus oppressit; hoc publicum divortium fuit. Rapitur in arcem mulier, inter satellitum manus vexatur atque distrahitur; hanc aliquis, etiam si non torqueatur, non parere miretur? Imposita in eculeum saepius ad absentem virum respexit quam ad praesentem bav1554.43 v tyrannum. Quam multas matres audivi illo tempore: 'quidnam volui, quae peperi!' 4 ARELLI FUSCI. Explicantur crudelitatis adversus infelicem feminam apparatus, et illa instrumenta virorum quoque animos ipso visu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris conscientiam proponuntur. inst(at) ante denuntiationibus quam tormentis tyrannus et minando torquet: tacet. videt intentum tyranni vultum, videt oculos minaces: [et] tacet. flagellis caeduntur artus, verberibus corpus abrumpitur, exprimiturque (sanguis) ipsis vitalibus: (tac)et. (plus tibi praestare non potuit, si de te liberos sustulisset.) Res publica, an sit tibi ista datura liberos, nescio; tyrannicidam dedit. Ita fit, mulier: non vis parere; delicata es, cruciatus puerperi times. Fremebat indignatione captae civitatis maritus et consilio suo et uxoris adiutorio fortior: 'quomodo occidam tyrannum? quae pars accedenti maxime vacat? ubi custodiae cessant? ubi natura loci minore munimento virtutem non summovet? ' sic vir et uxor noctes exercebant; miraris, si transit quinquennium inter uxorem tortam et occupatum virum? Saeviebat etiamnunc tyrannus: torquebantur in conspectu maritorum uxores. paenitebat matres fecunditatis suae. 5 HISPONIS ROMANI. In quid desideras liberos? ut sint, quibus relinquas patrimonium? ingrate, ita tu hac salva heredem non habes? Nullum tormenti genus omisit; omnia membra laniata, omnes partes convolsae sunt. scissum corpus flagellis, (igne) exustum, convulsum tormentis. ignoscetis, puto, mulierculae, si dixero: fessa est. HISPANI CORNELI. Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus in tyrannicidium poterat impelli. prorsus, cum uxorem vidisses, posses timenti ignoscere. Adsidue tormenta variantur, accenduntur extincti ignes. tortor vocatur, sub quo mariti uxorem prodiderant. 'Pacisci me tecum puta: ut taceam, donas quinquennium? ' Quid gloriaris, tamquam non facilius sit occidere tyrannum quam sustinere? Duplici beneficio uxoris suae obligatus (est): et quod non est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui fecit. 6 IUNI GALLIONIS. Instabat tyrannus: 'torque, illa pars etiam potest. subice ignes, in illa parte iam exaruit cruor. seca, verbera, eculeo lancina; faciam, ne viro placeat. [matrix] PAPIRI FABIANI. Describam nunc ego cruciatus et miseram corporis patientiam inter tyrannica tormenta saevientia. extincti sanguine refovebantur ignes; (in) hoc desinebatur torqueri aliquando, ut saepius posset. exquisita verbera, lamnae, eculeus, quidquid antiqua saevitia invenerat, quidquid et nova adiecerat, quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. o nos felices, quod nullis (ex)hausta puerperis fuit! tacuit ac silentio tyrannicidium fecit, certe tyrannicidam. convolsis laceratisque membris nec adhuc sufficientibus non dimissa est ex arce sed proiecta. 7 Quid est, quare uxorem dimiseris? numquid premit censum onerosa sumptibus, [et] ut saeculi mos est, (et) in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna privatis insanit? numquid gemmas bav1554.44 r et ex alieno litore petitos lapillos et aurum vestemque nihil in matrona tecturam concupivit? si talis esset, facile illam corrupisset tyrannus. Expecta, potest parere. non respondet ad propositum nec ad certam diem fecunditas. sui iuris rerum natura est nec ad leges humanas componitur; modo properat, modo vota praecurrit, modo lenta est et demoratur. expecta, pariet. quid dicis? 'non potest fieri. ' quare? quod torta est. imputat tibi, quod † publica † est, imputat tibi, quod torta est, imputat tibi, quod sterilis est. IULI BASSI. Aiebat tyrannus: ure, caede ventrem. ARGENTARI. 'Caede ventrem, ne tyrannicidas pariat.' 8 TRIARI. Non ex formula natura respondet, nec ad praescriptum casus obsequitur. semper expectari fortuna mavult quam regi. aliubi offendit[ur] improvisa segetum maturitas, aliubi sera magno fenore moram redemit. licet lex dies finiat, natura non recipit. Aiebat tyrannus: 'indica, nulla tua culpa est'; (tacet.) caeditur; tacet. uritur; tacet. utrum putas mirandum esse, tuum tyrannicidium an huius silentium? Expectasse aliqua per longum tempus maritum dicitur; quanta laus est servasse, cum expectasse tanta sit! alia desiderio viri attonita in ardentem rogum se misisse; haec non cum viro arsisset, quae pro viro arsit? alia pro incolumitate mariti vicaria morte decidit; creditisne hanc in tormentis oppressam morte *** amplius pro viro praestitisset, si quid amplius exegisset tyrannus? 9 MARCELLI. (Si) quid tamen [qui] peccasset in partu, ignosci ei posset. nupserat enim isti occupato. Crudelior es etiam illo, quem occidisti, tyranno: ille torsit sed dimisit ad virum. ALBUCI SILI. Vicerat saevitiam patientia: deerat iam sanguis, sup(er)erat fides; aliquando proiecta est. descrebatur distortis manibus, emotis articulis; nondum in sua membra artus redierant. talem uxorem tortor dimisit ad partum? Ingratus vocabatur, quod in praemio nullam uxoris fecerat mentionem. 'Res tuas tibi habe': inicere debuit manum et ipsum te inter res suas trahere: nihil amplius patri debes quam uxori. Mihi crede, maius fuit tyrannicidium pati quam facere. 10 Pars altera. ARGENTARI. 'Ego tamen torta sum': merito obiceres, nisi vindicassem. FULVI SPARSI. Vobiscum, iudices, loquor: (quid faciam? non agam gratias, quod (non) indicavit uxor? timeo, ne vobis ingrati iam) *** (Divisio *** quaestionem in hac) controversia hanc reum facere primam, si materia patitur: 'non accepi (beneficium' ant 'accepi) quidem sed reddidi' aut 'accepi quidem sed non potui reddere' aut isto novissime confugere: 'non, quisquis non reddidit beneficium, ingrati tenetur; animus aestimandus est non reddentis. ' POLLIO ASINIUS aiebat numquam temptandam esse quaestionem primam, (nisi) manifesto obtineri posset, qua negamus nos beneficium accepisse: perit tota causa, nisi in hoc vicit. apparet enim ingratum (es)se, qui ne fatetur quidem se accepisse beneficium. 11 GALLIO noster putat, quotiens possit, hoc auferendum adversario; quotiens non possit, concutiendum; quotiens ne hoc quidem pos(sit), ita transeundum, quasi donemus et possimus quidem facere controversiam sed nolimus. idem ATTICO DIONYSIO, Apollodori discipulo, placuit; hoc ille amplius: quotiens non bav1554.44 v potuerimus, aiebat, an beneficium acceperimus, controversiam facere, de modo faciamus: non esse tam magnum, quam ille dicat; sicut in criminibus facimus, quotiens negare non possumus: esse quidem crimen illud fatemur sed leviore poena dignum, quam accusator arguat. 12 LATRO in hac controversia non dubitabat facere primam quaestionem, an beneficium dederit. hoc in haec divisit: etiamsi scisti de tyrannicidio viri nec indicasti, non est beneficium scelus non facere. deinde, ne scisti quidem: non enim tibi indicavi nec tam magnum consilium, virilibus quoque animis grave, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere, quod nescit. (alteram fecit:) etiamsi dedit beneficium, an receperit. occidi tyrannum, libertatem tibi reddidi: ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium hostem illic occidi, ubi torserat. dices me rei publicae causa fecisse: et tu rei publicae causa tacuisti. (tertiam fecit: an ob id) tutus sit, quod lege fecerit. deinde ultima aequitatis tractatio: an quod fecit facere debuerit. 13 hoc divisit in duo: an iam certam sterilitatem uxoris tam bonae ferre debuerit; an ne sterilis quidem pro certo sit. Novi declamatores post Moschum Apollodoreum, qui reus veneficii fuit et a Pollione Asinio defensus damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in hac controversia fecerunt: an inter viros et uxores data beneficia ingrati lege teneantur: non est beneficium sed officium facere quod debeas. (quid,) si filius patri se dicat beneficium dare? hanc quaestionem (fecit) et GALLIO noster. BLANDUS in ultima parte controversiae, qua de re publica disputatur, quaestionem fecit, an quinquennium numerari debeat excepta tyrannide: illud tempus non debet imputari quasi sterili, quo matres etiam editos partus abominatae sunt. illud tempus imputetur feminis, (quo) rei publicae pariunt, non tempus quo tyranno. huic subiecit, an, etiamsi aliis imputari tempus tyrannidis solet, huic non debeat. 14 LATRO ex suo more has non quaestiones putabat sed membra illius ultimae partis ex aequitatis quaestione pendentis. an (ne) sterilis quidem, altius repetit: [a] non quaecumque quinquennio non peperit sterilis est. quid enim, si vir alicuius afuerit toto paene quinquennio? peregrinatio viri imputabitur? quid, si vir aegrotaverit? si hic maritus a tyranno tortus inutilis in concubitu suae uxoris iacuisset, imputari debuit quinquennium? quaeris quare non peper(er)it? tyrannis erat, nemo non cum parentibus suis querebatur, quod natus esset. hic quod torta est, hic quod maritus occupatus tyrannicidio non vacavit in uxoris voluptates. 15 BUTEO, aridus quidem declamator sed prudens divisor controversiarum, contra Latronem sentiebat, Blando accedebat; aliud enim esse aiebat: 'quae intra quinquennium non peperit, non utique sterilis est', aliud: 'quae intra quinquennium non peperit, non statim dimitti potest sterilitatis nomine'. hic quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis. sed Blandum quoque arguebat; aiebat enim (non) sic fuisse quaerendum, an tyrannidis tempus excipi deberet, bav1554.45 r deinde, an, etiamsi non in aliis, [an] (in hac, tamquam) inter has gradus essent. ipse sic hanc partem (vel) quaestionem dividebat: an, quaecumque quinquennio non peperit, tamquam sterilis dimitti possit. 16 (puta) accidere, quod Atheniensibus bello accidit, ut liberi et coniuges in aliquo tutiore loco deponantur: imputabitur hoc tempus feminis, quo viros non destituunt sed non habent? si tyrannus non vetuisset istam parere, quin intra (quinquennium parere potuerit, quis dubitet?) et cum hoc vehementer implevisset et probasset, non omnes posse dimitti, si quinquennio non peperissent, tunc illo transit, an haec posset; et hic etiamnunc non hoc quaerebat, an deberet dimitti, sed an posset, et hoc contra Latronem dicebat: quomodo istam quaestionem putas in aequitatis tractationem cadere, cum quid liceat quaeratur, non quid oporteat? hic enim, an haec possit, per illa impleo: non potest, quia (in) tyrannide non (con)ceperat. aliquod tempus immune a legibus miseriae faciunt. non dico: (non peperit,) quia torta est, [et] hoc adhuc praetereo et aequitatis tractationi reservo, sed [perit quia torta est] quia tu maximae rei cogitatione occupatus nihil de liberis cogitasti. 17 PASSIENUS, vir eloquentissimus et temporis sui primus orator, hanc subtilitatem actionis non probabat in (Buteone); Latroni se adsentiri dicebat ideo, (quia istae) quaestiones [per] tractandae per se essent, si haec mulier (in)iusti repudii ageret; nunc ingrati agit: ita non quaeritur, an legitime sed an ingrate dimissa sit, itaque in aequitatis tractationem cadunt etiam quae iuris sunt. nam cum quaeratur, an non oportuerit hanc dimitti, etiamsi licuit, apparet, quam utique non oportuerit, si ne licuit quidem. ALBUCIUS itaque decentissime fecit (solebat enim fere in aliquas figuras declamationem discribere) et prius egit iniusti repudii, deinde ingrati: (quis), inquit, putet eam ullum beneficium (ei dedisse), a quo tam (iniuste) quam inique dimissa (est)? hinc omnes quaestiones ad sterilitatem et aestimationem quinquennii pertinentis libere tractavit, deinde transit in ingrati accusationem. 18 CESTIUS pro viro (hunc) introduxit colorem: quo tempore uxor torta est, nihil adhuc de tyrannicidio cogitabam. postea cogitavi, et haec ipsa mihi causa cogitandi fuit uxoris ultio. utrumque (con)secutus est, ut illa marito silentium imputare non posset (et) ut maritus imputare illi tyrannicidium posset. LATRO dixit se iam tunc de tyrannicidio cogitasse sed uxori non indicasse. FABIANUS philosophus colorem (non) magis bono viro convenientem introduxit (quam) oratori callido. dixit enim et cogitasse (se de) tyrannicidio et uxori indicasse, et illam tum quidem fecisse quod probam feminam facere oportuit; nunc peccare, quod putet beneficium esse recte facere. hic color illi et in illa parte profuit: si beneficium putas te dedisse, quod tyrannicidium non prodidisti, ego prior dedi, qui tibi tyrannicidium credidi. repudium est hoc quo ius liberorum cupiditatem (iuvat); quo semper uti tamquam civis debui sed postea magis tamquam tyrannicida. 19 ;, Fabiani colorem valde probabat et aiebat onerari uxorem uno modo posse: si nihil umquam secretum ab illa maritus habuisset. si dixerit, inquit, post tormenta se de tyrannicidio cogitasse, tum tyrannibav1554.45 vcidium uxori debe(bi)mus: melius de viro meruit, si torta tyrannicidam fecit, quam si tacuit. sed apparet [et] aliquid de tyrannicidio cogitatum, de quo tyrannus usque eo suspicatus est, ut torqueret. (si) dixerit cogitasse quidem se de tyrannicidio ante tormenta sed uxori non indicasse, augebit uxoris beneficium. liberius enim potuit id tyrannicidium indicare, quod illi commissum non erat. potuit enim uxor etiam non indicante marito tam magni consili molitionem deprehendere. at si hunc colorem Fabiani sequor, multa efficiam: si olim de tyrannicidio cogitavi, honestior sum vetus tyrannicida et non privatis sed publicis malis ad ultionem impulsus. si, cum cogitarem, non celavi uxorem, facilius persuadebo malum me hodie maritum non esse cui semper tam deditus fui. ad ultimum hoc consequar, quod, si quod audierat tacuit, non beneficium est sed fides. 20 Hic est L. Vinicius, quo nemo civis Romanus in agendis causis praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogitatio alii praestatura erat, prima intentio animi dabat. ex tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tempore agere videretur. de hoc eleganter dixit divus Augustus: 'L. Vinicius ingenium in numerato habet.' HISPO ROMANIUS maligne et accusatorie 'nihil' inquit 'ego isti narraveram; ista, ut erat necesse, aliquid ex impetu, aliquid ex nocturnis vigiliis suspicata est. unde emanaverit sermo, scietis: videtis, quo veniat tyrannus; non ad amicum meum, non ad servum sed ad istam, quae nihil negoti habuisset, si tacuisset. Tua enim causa tacuisti: sciebas te perituram, si confessa esses tyrannicidium.' HYBREAS dixit: οὗν ἐπὶ τὴν ἄκραν ἐπιών, καὶ εἰ εὐτολμεῖς, νῦν λαβὲ τὸ ξίφος.
Seneca Maior HOME
Seneca Maior, Controversiae, 2, Casus IV <<< >>> Casus VI
monumenta.ch > Seneca Maior > 5
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik