monumenta.ch > Seneca Maior > 3
Seneca Maior, Controversiae, 2, Casus II <<<     >>> Casus IV

Casus III HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  RAPTOR, NISI ET SUUM ET RAPTAE PATREM INTRA DIES TRIGINTA EXORAVERIT, PEREAT. Raptor raptae patrem exoravit, suum non exorat. accusat dementiae. 1  PORCI LATRONIS. 'Moriar' inquit, 'moriar': (dic ergo) verum. Hodie ego non fleo; quid contremescis, senectus? quid, lingua, trepidas? quid, oculi, obtorpuistis? nondum est tricesimus dies. Vitam rogas? dedi, et perdidisti. 'Mori' inquit 'filium vis': ego te mori volo? immo furor tuus, illa caeca et temeraria cupiditas, et inter haec pater illius, qui nimis cito exoratus est. quare tam cito senex ille remisit iniuriam? ne tristiore quidem vultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. timeo, ne verum sit quod audio, ne novo inauditoque more de nuptiis puellae vitiator exoratus sit. 2  CESTI PII. Quo melius de sene [de] iudicare possitis, narrabo me iuvenem. habui patrem sanae mentis nec tam severum, ut crudelis esset, nec tam indulgentem, ut incautus. duxi uxorem, quam pater iusserat, nec tamen nuptiarum mearum me paenitet. Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum, saepe quod negaveram dedi? ipse dispensasti triginta dies, ut haberet primos socer, medios reus, novissimos pater. *** Ne omnia vitia a prima adulescentia repetam, virginem rapuit, patrem accusat; haec intra dies triginta. Putas me accusatori promissurum quod filio negavi? 'impetravi' bav1554.39 r inquit 'ab illo': alii aiunt illum a te. [me] His me diebus accusas? Rapuisti virginem, et cum tam libenter viveres? 3  ARELLI FUSCI patris. 'Moriar' inquit; etiamnunc minaris? nondum rogas? 'quousque' inquit 'rogabo' iam lassus es nec adhuc ullum rogasti. 'non possum' inquit 'exorare tam diu'; novo more obicit dementi constantiam. 'Quid ergo? tu poteris videre morientem filium? ' fortasse non potero et ideo irascor, dum licet. POMPEI SILONIS. Haec audacia eius ex parte culpae meae est: nimium indulgenter nutritus est; omnia sibi putat licere, nihil umquam me rogavit. 'Ignovit' inquit: ita aliquis ante me rogatus est? non nosti condicionem legis tuae: in hac culpa (qui pa)res sent(ent)ias habent, pereunt. ipse se ad alienam misit, lex illum [ad]misit ad meam. RAPTOR, NISI ET SUUM ET RAPTAE PATREM EXORAVERIT, PEREAT. vis scire, lex utrum maluerit? non exoratos; irascitur. ex duobus patribus eum raptor accusat, qui legem sequitur. 4  ARELLI FUSCI. Miraris me dubitare? ipsa lex inter mortem et nuptias dubia est. Quid me intempestivae proditis lacrimae? nondum erat tempus fatendi. non est, quod tibi quicquam promisisse lacrimas putes: fleo, quod necesse mihi est filium spectare morientem. Quid facturus sim, adhuc nescio; utique tu ante tricesimum diem nescies. 'Exoravi' inquit '(raptae) patrem': quid ergo mihi molestus es, si hoc tibi satis est? MOSCHI. Effregit fores et identidem leges invocantem coegit pati stuprum, nisi tam facile puellam exoravit quam patrem. Mortem vitiatione meruit, accusatione deprecatur; consumuntur interim dies. uter nostrum illos consumit? 'Rogo' inquit: non est (for)tunae meae rogari; nunc ego rogare debueram, qui periclitor. 5  PAPIRI FABIANI. Demens sum: vides (enim), turpiter vivo, meretricem amo, leges ignoro, dies tuos non numero. Ad iudices vocat iudicem suum. 'Ergo moriar' inquit: hoc si reo dicis, non curo; si iudici, videbo; si dementi, non intellego. 'Demens' inquit 'es'; et huic aliquis ignoscere potest, qui sic rogat? Vos mei iudices estis; iste habet suum iudicem nec potest inexorabilem queri, quem nondum expertus est. 6  IUNI GALLIONIS. 'Rogo' inquit; nunc? hic? sic? si volebas rogare, admovisses propinquos, amicos, maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte gemitus. testor deos, sic rogaturus fui puellae patrem. 'Quando' inquit ('misereberis?' cum) vultum in supplicis habitum summiseris, cum dixeris: 'paenitet quod rapui, quod te priorem non rogavi', cum dixeris te dementem fuisse, deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis, deliberabo cum tua matre. me miserum, quam paene promisi! (dura), anime, dura; here fortior eras. et multum habeo, quod deliberem: diversi me affectus distringunt, inter reum et patrem distrahor; hinc iniuria est, hinc natura. quid properas? nemo tibi praeter me rogandus est. 'ergo' inquit 'misereberis? ' nihil promittam ante tricesimum diem. o me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! longiore tempore opus erat. 7  Audi a demente exempla huic crimini (convenientia). denis vicenisque annis inter bav1554.39 v bella iuventus consenuit; nos dies triginta ferre non possumus? Deliberabo; lex nihil vult temere fieri: 'magna res est' inquit, 'delibera, cogita, tempus accipe. ' Effregisti domum civis, ut dicis, etiam misericordis: morere! non est hoc nocenti grave, ego nihil peccavi; propter te mori cupio. Ratio a me exigitur alienae culpae, meae potestatis. 'Quid ergo facturus es? ' non pronuntiabo ante supremum. quid [si] miraris, si illum citius exoravisti? facilius est iniuriam donare quam crimen. Agedum, procede in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum: non putasti mecum deliberandum? unde tu scis, qualem filium habeam? ego certe adhuc nescio, qualem filiam habeas. 'Iam' inquit 'angustum tempus est': et tibi vacat accusare? ullum tempus uni verbo angustum est? 8  VIBI RUFI. Quis umquam praeter me ignoseere iussus est? 'Iam' inquit 'tempus angustum est'; ita non putas me subducere, quantum supersit? 'iam' inquit 'tempus angustum est'; angustum erat, si duos rogare deberes. 'angustum tempus est' exclamat; ne sic quid(em) rogat. ergo me priorem rogare debuisti, non dico, quia dignior sum, qui prius roger, quia pater tuus; id quod minimum est, propius habito. hoc videlicet illa pars legis pertinebat: ET SUUM PATREM EXORET. P. ASPRENATIS. Sic aliquis exorat, sic deprecatur? apparet nunc te primum rogare. Demens sum: immo, si vis, argumentum dabo tibi: (licet) filius meus moriturus sit, nondum testamentum meum mutavi. CORNELI HISPANI. Multi me affectus diducunt; necesse est de aliis querar, de aliis erubescam, de aliis timeam, de omnibus etiamnum deliberem. ne ille quidem, quamvis dicatur nimis exorabilis, ignovisset, si sic rogatus esset. 9  Pars altera. (ARELLI) FUSCI patris. Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil et tempori multum. Infelicior sum, quam si neutrum exorassem: mortem timeo, postquam mihi homines gratulati sunt. Quid tibi, optime socer, pro ista misericordia tua, qua mihi et patri meo pepercisti, precer nisi superstitem filiam? PAPIRI FABIANI. Non possum dissimulare, pater: quod illum exoravi, tuum beneficium est. certe, cum exoratus est, hoc dixit: 'aliud quidem suadebat dolor meus, sed quid faciam? patris iudicio (meo) misereor. ' Miserere, pater; scis, quam brevis sit advocatio mea. *** 'Misereor' inquit, vis verum dicam, quid dixerit?, 'patris tui. ' Unde ego miser ab hoc patre veniens timerem patrem? 10  CESTI PII. Timeo mortem, nec iam habeo, cui peream. MARULLI. Si tibi tam pertinax adversus me odium est, audacter, quid sis facturus, pronuntia; dic exorari te non posse. quid me incerta mortis expectatione suspendis? sollicitus inter somnos quoque velut admotam cervicibus meis securem expavesco. si non impetro, ut vivam, hoc certe impetrem, ne diu moriar. non est, quod putetis legem in numero dierum angustam fuisse: lex (nostra filium cito exorare vult, lex) illius diu mori. Responde, pater; si servaturus es filium, iam tempus fuit; si occisurus, iam tempus est. Non possum metum sustinere ultra, haec tormenta (triginta) diebus pati; et in me mihi aliquid licet. 11  BLANDI. Ita parum tibi contigit, quod solus periclitante filio non rogas? LATRO sic divisit: an intra tricesimum diem raptor cum nullo bav1554.40 r agere possit, sicut non potest qui in custodia est, qui in carcere. etiamsi cum alio potest, an cum patre possit, quoi vitae mortisque arbitrium datum est: an illi accusare eum liberum est, quem mortiferum est non exorasse? etiamsi cum patre potest agere, an ob id possit, cuius faciendi potestatem lex patri dedit: ista enim ratione nihil licet, si aut exorari aut accusari ei necesse est. deinde, si potest agere, an debeat. irascendi causas tractavit, quod rapuit, quod alium prius rogavit, quod eum non rogavit, quod etiam accusat. si non exorari (a) filio dementia est, an tamen dam(nari) dementiae non possit, cum adhuc, an[te] exoretur, incertum sit. hic paternos adfectus tractavit spem facientis. non probabat FUSCUM, qui paulo apertius agebat: est (contra) controversiam promittere. potest nihilominus et bonus agi pater et non exoratus. 12  FABIANUS eam quaestionem fecit et in ea multum moratus est: dementiae non posse agi nisi cum eo, qui morbo fureret. in hoc enim latam esse legem, ut pater a filio sanari deberet, non ut regi. LATRO eleganter dicebat quasdam esse quaestiones, quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam, an quicquid optaverit vir fortis aut tyrannicida accipere debeat: quasi iam pronuntiatum sit non debere, nemo iam hanc quaestionem tractat, sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum sit. inter has putabat et hanc esse, an pater ob dementiam, quae morbo fieret tantum, accusari a filio debeat; aiebat enim manifestum ius esse ea lege et de officio patris queri, et fingi quasdam controversias, in quibus pater furiosus probari non possit (nec) absolvi tamen propter impietatem nimiam, libidinem foedam. quid ergo, aiebat, numquam utar hac quaestione? utar, cum aliis deficiar. 13  POLLIO ASINIUS aiebat hoc Latronem videri tamquam forensem facere, ut ineptas quaestiones circumcideret; in nulla magis illum re scholasticum deprendi: 'remittit' inquit 'eam quaestionem, quae semper pro patribus valentissima est. ego [semper] scio nulli a praetore curatorem dari, quia inicus pater sit aut impius, sed quia furiosus. ' hoc autem in foro esse curatorem petere, quod in scholastica dementiae agere. 14  GALLIO et superiore usus est quaestione et illam adiecit: an agi cum patre dementiae possit ob id, quod fecerit, non ob id, quod facturus sit: neminem iniuriarum accusari, quod iniuriam facturus sit, nec adulteri, quod adulterium commissurus sit; (sic ne) dementiae quidem, quod demens futurus sit. atqui tu non, inquit, mecum agis, quod non exoravisti, sed quod (non) exoraturus es. puta enim hodie me exorari: demens non ero. demens videor, qui uno [ne] verbo sanari possum? lex triginta dies dedit, quia iudicavit aliquem duriorem futurum. etiamsi demens est qui non exoratur a filio (tricesimo die), numquid et qui vicesimo? ergo non potes hoc nomine damnare me, quod exoratus non sim; etiamnunc enim exorari possum. ita, si vis verum, agere mecum hoc crimine non potes: utique triginta dies exorari possum; post triginta queri non potes. aut crimen non habeo aut accusatorem. 15  SILO POMPEIUS fecit quaestionem, qua Gallio usus est, (et adiecit): nihil acturum adulescentem, etiamsi damnaverit patrem; nihilominus enim periturum, quia lex nullam [habeat] aliam salutis viam dedit raptori, quam si exoraverit patrem. LATRO haec omnia quasi membra in aliquam quaestionem (in)currentia tractabat, non ut quaestiones; tamquam hoc ipsum in illam aiebat quaestionem incurrere, in qua quaeritur, an raptor bav1554.40 v possit accusare patrem intra tricesimum diem: nam cum dico: non potes accusare eum, in cuius arbitrio positum est, moriaris an vivas, non magis quam magistratum in ius vocare, quam hodie (de) iudicibus tuis ferre sententiam, non magis quam miles in imperatorem suum animadvertere, adicio: non opus est accusare; nihil enim tibi proderit. etiamsi damnaveris, morieris. lex enim, si non exoraveris, perire te vult. non exoras autem, etiamsi damnas. quare hoc non in quaestionis loco ponebat? imbecillum putabat. 16  adparet enim (non) exigere legem ab eo, ut exoret patrem, qui non habet quem exoret. puta enim patrem alicuius esse tam palam furiosum, ut nihil intellegat; hunc exorari a filio vult? atqui eodem loco est manifestus demens (ac damnatus.) FUSCUS parum hoc putabat valens esse tamquam quaestionem, satis valens tamquam argumentum; et illam alteram quaestionem [satis valens quaestionem], non posse cum patre agi eo nomine quod non peccaverit sed peccaturus sit, in aequitatis tractatione ponebat, cum diceret: agere mecum dementiae, etiamsi potes, (non debes). numquid enim peccavi? non sum exoratus? nondum transit tempus; etiamnunc [tempus] exorari possum. quam iniquum est nondum esse me nocentem et iam reum! 17  Omnes infamaverunt raptae patrem quasi cum raptore colludentem. GALLIO dixit: (in)genuam virginem rapuit, si tamen rapuit. SILO POMPEIUS eandem suspicionem in omnia contulit: 'exoravi' inquit 'raptae patrem'; immo tu, cum exorabilem haberet patrem, rapuisti. HISPANUS dixit: omnia cito facta sunt: iste cito rapuit, ille cito ignovit. nisi demens sum, aliquid suspicandum. ARGENTARIUS dixit: rapta est et statim exorata, immo nescio, an exorata, deinde rapta. spero te innocentiorem fuisse quam vis videri: tu exorasse te dicis; ego te exoratum puto. dic: quid tibi cum socero convenit? 18  RUFUS VIBIUS dixit: dic mihi, quid tibi (cum socero) convenerit, quanto tibi nuptias promiserit. non vis? tum hercules fateberis, cum dies venerit. ASPRENAS [iam] dixit: 'iam' inquit 'non multum reliquum est ex triginta diebus': si ex illo dies numerarem, cum primum exorasti, aiunt iam triginta dies praeterisse. LATRO dixit, id quod inter sententias scriptum est: 'moriar'; dic ergo verum. CESTIUS hac figura declamavit, ut rogaret patrem, tamquam (non) exoratus esset raptae pater, deinde ad hanc sententiam transit: numquid peiorem causam habeo, si apud alterum iudicem vici? eadem figura declamavit et HISPO ROMANIUS, sed transit mollius: scio, quid respondere possit mihi: 'facile est domestico iudici satis facere; videro (de) te, cum ab raptae patre veneris.' 19  In hac controversia TRIARIUS dixerat: non scies, an exores, nisi ultimus dies venerit, et tum, quamdiu licebit, perseverabo. deinde cum scholasticorum summo fragore: at tu, quisquis es, carnifex, cum strictam sustuleris securem, antequam ferias, patrem respice. belle deridebat hoc ASINIUS POLLIO: filius, inquit, cervicem porrigat, carnifex manum tollat; deinde respiciat ad patrem et dicat: 'agon? ' quod fieri solet victumis. sed ioco quoque remoto aiebat rem verissimam, non posse (ad) carnificem veniri nisi eo tempore, quo iam exorari pater non posset. 20  CESTIUS (ex) altera parte hoc colore usus est, qua(re) priorem rogasset raptae patrem: suspensum esse (nolui); bav1554.41 r volui statim illum securum esse de me. queritur, quod illum potius cogitare de matrimonio fili quam de periculo volui. LATRO hoc colore usus est: scitis periclitantes alieno arbitrio agere. illi qui circa erant sodales, qui occurrerant amici paterni, aiebant: 'eamus statim ad raptae patrem; in eiusmodi casu hi rogantur, nam raptorum patres rogant.' 21  SILO POMPEIUS diversum colorem huic secutus est: nota erat, inquit, duritia patris mei; itaque amici suaserunt, ad raptae patrem iremus, ne noceret apud illum tardius meum exorari patrem. HISPO ROMANIUS bello idiotismo usus est: dixerunt, inquit, amici: 'eamus ad raptae patrem, hoc curemus; illud domi est.' FUSCUS ARELLIUS dixit: prior rogatus est qui magis timebatur. TRIARIUS a parte adulescentis dixit: timeo, ne mutetur, etiam(si) exoratus est. hunc sensum non imprudenter SILO POMPEIUS improbabat; aiebat enim non posse mutari semel latam sententiam. 22  Quidam voluerunt videri cito exoratum raptae patrem, quidam tarde. FUSCUS ARELLIUS dixit: magnam partem legis consumpsi, nec de mora queror: raptae pater rogabatur. CESTIUS non probabat, et hac sententia usus est, cum hunc colorem argueret: dum vult videri rogatum diu raptae patrem, efficit, ut videatur suum diu non rogasse. malo autem videri huius patrem tarde exorari quam tarde rogari. HERMAGORAS solebat interdum diu schemata prosequi, interdum breviter † et fortios † attingere, sicut in hac sententia fecit, cum suspicionem facere vellet inter raptae patrem et raptorem collusionis: 'πέπεισται' φησιν 'ὁ τῆς φθαρείσης πατήρ.' οὕτως ταχέως; μονονοὺ πρὸ τῆς φθορᾶς . 23  ARTEM(ON) dixit: λέγε, ἐς τί σὺ πρὸς τὸν πατέρα τῆς ἐφθαρμένης συμπεφώνηκας; λέγε, πῶς πέπεικας; σιωπᾷς. GLYCON dixit: βραδέως ἐλεεῖς με· κηρὸς ῥῦσις οὐκ ἔστι. φθίνω κρυεροτέραν θανάτον μέριμναν· οὐ μεριμενῶ σου τὸν ἔλεον . hunc sensum commodius dixit LEPIDUS, Neronis praeceptor: non misereberis nisi ultimo die? ego mei ante miserebor. DIOCLES CARYSTIUS a parte patris ethicos dixit: ἡβῶ θανάσιμος.' ἀπόθανε· εἰς τί γὰρ ἥρπαζες; εἰς τί γὰρ ἐφέρου; εἰς τί γὰρ ἐμαίνου; καὶ ταῦτα δὴ ποιήσας ἐνέδρας ἤ τι ὅμοιον.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 2, Casus II <<<     >>> Casus IV
monumenta.ch > Seneca Maior > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik