monumenta.ch > Seneca Maior >
>>> Seneca Maior, Controversiae, 2, Casus I

Praefatio

0  Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem 1  Cum repeterem, quos umquam bene declamantes audissem, occurrit mihi inter alios FABIANUS philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in declamando, quantae postea in disputando fuit. exercebatur apud Arellium Fuscum, cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit, ut similitudinem eius effugeret, quam impenderat, ut exprimeret. erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis acquisitus, compositio verborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset. summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia vaga et effusa: principia, argumenta, narrationes aride dicebantur; in descriptionibus extra legem omnibus verbis, dummodo niterent, permissa libertas. nihil acre, nihil solidum, nihil horridum: splendida oratio et magis lasciva quam laeta. 2  Ab hac cito se Fabianus separavit, et luxuriam quidem cum voluit abiecit; obscuritatem non potuit evadere, haec illum usque in philosophiam prosecuta est. saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen vitiorum remanent vestigia: quaedam tam subito desinunt, ut non brevia sint sed abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias, et quotiens inciderat aliqua materia, quae convicium saeculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo. deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor vero velut voluntarius non elaboratae orationi aderat. vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; vocis nulla contentio, nulla corporis adseveratio, cum verba velut iniussa fluerent. iam videlicet compositus et pacatus animus cum veros compressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat. suasoriis aptior erat: 3  locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius. numquam inopia verbi substitit, sed velocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio. Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero, quia video animum tuum a civilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu aversum hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere , ut eloquentiae tamen studeas. facilis ab hac in omnes artes discursus est; instruit etiam quos non sibi exercet. nec est, quod insidias tibi putes fieri, quasi id agam, ut te bene cedentis studii favor teneat; ego vero non sum bonae mentis impedimentum: perge quo inclinat animus, et paterno contentus ordine subduc fortunae magnam tui partem. 4  erat quidem tibi maius ingenium quam fratribus tuis, omnium bonarum artium capacissimum; est et hoc ipsum melioris ingenii pignus non corrumpi bonitate eius, ut illo male utaris. sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae sunt foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, ego quoque, eius alioqui processus avidus et hortator laudatorque vel periculosae dum honestae modo industriae, duobus filiis navigantibus te in portu retineo. Sed proderit tibi in illa, quae tota mente agitas, declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit. qui aliquando, (cum) Sextium audiret, nihilominus declamitabat et tam diligenter, ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari. 5  habuit et Blandum rhetorem praeceptorem, qui eques Romanus Romae docuit; ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere. nam primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius. apud Blandum diutius quam apud Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae causa. Scio futurum, ut auditis eius sententiis cupiatis multas audire, sed nec ille diu declamationibus vacabat, et ego tanto minorem natu quam ipse eram audiebam quotiens inciderat, non quotiens volueram. in hunc ergo libellum quaecumque ab illo dicta teneo conferam.
Seneca Maior HOME

bav1554.71

>>> Seneca Maior, Controversiae, 2, Casus I
monumenta.ch > Seneca Maior >