monumenta.ch > Seneca > 62
Seneca, Epistulae, Epistula LXI <<<     >>> Epistula LXIII

Epistula LXII HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Mentiuntur qui sibi obstare ad studia liberalia turbam negotiorum viderivolunt: simulant occupationes et augent et ipsi se occupant. Vaco, Lucili, vaco, et ubicumque sum, ibi meus sum. Rebus enim me non trado sed commodo, nec consector perdendi temporis causas; et quocumque constiti loco, ibi cogitationes meas tracto et aliquid in animo salutare converso. 2  Cum me amicis dedi, non tamen mihi abduco nec cum illis moror quibus me tempus aliquod congregavit aut causa ex officio nata civili, sed cum optimo quoque sum; ad illos, in quocumque loco, in quocumque saeculo fuerunt, bav1543.60 r animum meum bnf8540.46 mitto. 3  Demetrium, virorum optimum, mecum circumfero et relictis conchyliatis cum illo seminudo loquor, illum admiror. Quidni admirer? Vidi nihil ei deesse. Contemnere aliquis omnia potest, omnia habere nemo potest: brevissima ad divitias per contemptum divitiarum via est. Demetrius autem noster sic vivit, non tamquam contempserit omnia, sed tamquam aliis habenda permiserit. Vale.
Seneca HOME

bav1550.71 bav1551.92 bnf8658.151 bnf15085.80

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik