monumenta.ch > Seneca > 60
Seneca, Epistulae, Epistula LIX <<< >>> Epistula LXI
Epistula LX HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Queror, litigo, irascor. Etiam nunc optas quod tibi optavit nutrix tua aut paedagogus aut mater? nondum intellegis quantum mali optaverint? O quam inimica nobis sunt vota nostrorum! eo quidem inimiciora quo cessere felicius. Iam non admiror si omnia nos a prima pueritia mala sequuntur: inter exsecrationes parentum crevimus. Exaudiant di quandoque nostram pro nobis vocem gratuitam. 2 Quousque poscemus aliquid deos? [quasi] ita nondum ipsi alere nos possumus? Quamdiu sationibus implebimus magnarum urbium campos? quamdiu nobis populus metet? quamdiu unius mensae instrumentum multa navigia et quidem non ex uno mari subvehent? Taurus paucissimorum bnf8658.150 iugerum pascuo impletur; una silva elephantis pluribus sufficit: homo et terra et mari pascitur. 3 Quid ergo? tam insatiabilem nobis natura alvum dedit, cum tam modica corpora bav1550.32 v dedisset, ut vastissimorum edacissimorumque animalium aviditatem vinceremus? Minime; quantulum est enim quod naturae datur! Parvo illa dimittitur: non fames nobis ventris nostri magno constat sed ambitio. 4 Hos itaque, ut ait Sallustius, 'ventri oboedientes' animalium loco numeremus, non hominum, quosdam vero ne animalium quidem, sed mortuorum. Vivit is qui multis usui est, vivit is qui se utitur; qui vero latitant et torpent sic in domo sunt quomodo in conditivo. Horum licet in limine ipso nomen marmori inscribas: bav1543.59 v mortem suam antecesserunt. Vale.
Seneca HOME
bav1551.92 bnf8540.45 bnf15085.80
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik