monumenta.ch > Seneca > 46
Seneca, Epistulae, Epistula XLV <<<     >>> Epistula XLVII

Epistula XLVI HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Librum tuum quem mihi promiseras accepi et tambav1550.9 vquam lecturus ex commodo adaperui ac tantum degustare volui; deinde blanditus est ipse ut procederem longius. Qui quam disertus fuerit ex hoc intellegas licet: levis mihi visus est, cum esset nec mei nec tui corporis, sed qui primo aspectu aut Titi Livii aut Epicuri posset videri. Tanta autem dulcedine me tenuit et traxit ut illum sine ulla dilatione bav1543.40 v perlegerim. Sol me invitabat, fames admonebat, nubes minabantur; tamen exhausi totum. 2  Non tantum delectatus sed gavisus sum. Quid ingenii iste habuit, quid animi! Dicerem 'quid impetus!', si interquievisset, si <ex> intervallo surrexisset; nunc non fuit impetus sed tenor. Compositio virilis et sancta; nihilominus interveniebat dulce illud et loco lene. Grandis, erectus es: hoc te volo tenere, sic ire. Fecit aliquid et materia; ideo eligenda est fertilis, quae capiat ingenium, quae incitet. 3 <De> libro plura scribam cum illum retractavero; nunc parum mihi sedet iudicium, tamquam audierim illa, non bnf8658.110 legerim. Sine me et inquirere. Non est quod verearis: verum audies. O te hominem felicem, quod nihil habes propter quod quisquam tibi tam longe mentiatur! nisi quod iam etiam ubi causa sublata est mentimur consuetudinis causa. Vale.
Seneca HOME

bav1551.92 bnf8540.32 bnf15085.65

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik