Ovidius, Metamorphoses, 15 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Quaeritur interea qui tantae pondera molis |
| 2 | sustineat tantoque queat succedere regi: |
| 3 | destinat imperio clarum praenuntia veri |
| 4 | fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae |
| 5 | gentis habet ritus, animo maiora capaci |
| 6 | concipit et, quae sit rerum natura, requirit. |
| 7 | huius amor curae patria Curibusque relictis |
| 8 | fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem. |
| 9 | slu1092.164 v Graia quis Italicis auctor posuisset in oris |
| 10 | moenia, quaerenti sic e senioribus unus |
| 11 | rettulit indigenis, veteris non inscius aevi: |
| 12 | 'dives ab Oceano bobus Iove natus Hiberis |
| 13 | litora felici tenuisse Lacinia cursu |
| 14 | fertur, et armento teneras errante per herbas |
| 15 | ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis |
| 16 | bav1669.59 r intrasse et requie longum relevasse laborem |
| 17 | atque ita discedens, 'aevo' dixisse 'nepotum |
| 18 | hic locus urbis erit,' promissaque vera fuerunt. |
| 19 | nam fuit Argolico generatus Alemone quidam |
| 20 | Myscelus, illius dis acceptissimus aevi. |
| 21 | cbo125.181v bav1663.158 v hunc super incumbens pressum gravitate soporis |
| 22 | claviger adloquitur: 'patrias, age, desere sedes; |
| 23 | i, pete diversi lapidosas Aesaris undas!' |
| 24 | bcul403.107r et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur; |
| 25 | post ea discedunt pariter somnusque deusque |
| 26 | surgit Alemonides tacitaque recentia mente |
| 27 | visa refert, pugnatque diu sententia secum: |
| 28 | numen abire iubet, prohibent discedere leges, |
| 29 | poenaque mors posita est patriam mutare volenti. |
| 30 | candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol, |
| 31 | et caput extulerat densissima sidereum Nox: |
| 32 | visus adesse idem deus est eademque monere |
| 33 | et, nisi paruerit, plura et graviora minari. |
| 34 | pertimuit patriumque simul transferre parabat |
| 35 | in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe, |
| 36 | spretarumque agitur legum reus, utque peracta est |
| 37 | causa prior, crimenque patet sine teste probatum, |
| 38 | squalidus ad superos tollens reus ora manusque |
| 39 | 'o cui ius caeli bis sex fecere labores, |
| 40 | fer, precor' inquit 'opem! nam tu mihi criminis auctor.' |
| 41 | mos erat antiquus niveis atrisque lapillis, |
| 42 | his damnare reos, illis absolvere culpa; |
| 43 | slu1092.165 r tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis |
| 44 | calculus inmitem demittitur ater in urnam: |
| 45 | quae simul effudit numerandos versa lapillos, |
| 46 | omnibus e nigro color est mutatus in album, |
| 47 | candidaque Herculeo sententia numine facta |
| 48 | solvit Alemoniden: grates agit ille parenti |
| 49 | Amphitryoniadae ventisque faventibus aequor |
| 50 | cpl1661.111 r navigat Ionium Sallentinumque Neretum |
| 51 | praeterit et Sybarin Lacedaemoniumque Tarentum |
| 52 | cbo125.182r Sirinosque sinus Crimisenque et Iapygis arva, |
| 53 | vixque pererratis, quae spectant aequora, terris, |
| 54 | invenit Aesarei fatalia fluminis ora |
| 55 | nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis |
| 56 | ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra |
| 57 | bav1663.159 r condidit et nomen tumulati traxit in urbem.' |
| 58 | talia constabat certa primordia fama |
| 59 | esse loci positaeque Italis in finibus urbis. |
| 60 | Vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una |
| 61 | et Samon et dominos odioque tyrannidis exul |
| 62 | sponte erat isque licet caeli regione remotos |
| 63 | mente deos adiit et, quae natura negabat |
| 64 | visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, |
| 65 | cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, |
| 66 | in medium discenda dabat coetusque silentum |
| 67 | dictaque mirantum magni primordia mundi |
| 68 | et rerum causas et, quid natura, docebat, |
| 69 | bcul403.107v quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, |
| 70 | Iuppiter an venti discussa nube tonarent, |
| 71 | quid quateret terras, qua sidera lege mearent, |
| 72 | et quodcumque latet, primusque animalia mensis |
| 73 | arguit inponi, primus quoque talibus ora |
| 74 | docta quidem solvit, sed non et credita, verbis: |
| 75 | 'Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis |
| 76 | corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos |
| 77 | slu1092.165 v pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae, |
| 78 | sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma |
| 79 | mollirique queant; nec vobis lacteus umor |
| 80 | csg866.103 eripitur, nec mella thymi redolentia florem: |
| 81 | prodiga divitias alimentaque mitia tellus |
| 82 | suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet. |
| 83 | carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes: |
| 84 | cbo125.182v quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt; |
| 85 | at quibus ingenium est inmansuetumque ferumque, |
| 86 | Armeniae tigres iracundique leones |
| 87 | cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. |
| 88 | heu quantum scelus est in viscera viscera condi |
| 89 | ingestoque avidum pinguescere corpore corpus |
| 90 | alteriusque animans animantis vivere leto! |
| 91 | scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum, |
| 92 | terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo |
| 93 | bav1663.159 v vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum, |
| 94 | nec, nisi perdideris alium, placare voracis |
| 95 | et male morati poteris ieiunia ventris! |
| 96 | 'At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen, |
| 97 | fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis |
| 98 | fortunata fuit nec polluit ora cruore. |
| 99 | cpl1661.111 v tunc et aves tutae movere per aera pennas, |
| 100 | et lepus inpavidus mediis erravit in arvis, |
| 101 | nec sua credulitas piscem suspenderat hamo: |
| 102 | cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem |
| 103 | plenaque pacis erant. postquam non utilis auctor |
| 104 | victibus invidit, quisquis fuit ille, leonum |
| 105 | corporeasque dapes avidum demersit in alvum, |
| 106 | fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum |
| 107 | incaluisse potest maculatum sanguine ferrum |
| 108 | (idque satis fuerat) nostrumque petentia letum |
| 109 | corpora missa neci salva pietate fatemur: |
| 110 | sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt. |
| 111 | slu1092.166 r 'Longius inde nefas abiit, et prima putatur |
| 112 | hostia sus meruisse mori, quia semina pando |
| 113 | bav1669.59 v eruerit rostro spemque interceperit anni; |
| 114 | vite caper morsa Bacchi mactandus ad aras |
| 115 | cbo125.183r bcul403.108r ducitur ultoris: nocuit sua culpa duobus! |
| 116 | quid meruistis oves, placidum pecus inque tuendos |
| 117 | natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar, |
| 118 | mollia quae nobis vestras velamina lanas |
| 119 | praebetis vitaque magis quam morte iuvatis? |
| 120 | quid meruere boves, animal sine fraude dolisque, |
| 121 | innocuum, simplex, natum tolerare labores? |
| 122 | inmemor est demum nec frugum munere dignus, |
| 123 | qui potuit curvi dempto modo pondere aratri |
| 124 | ruricolam mactare suum, qui trita labore |
| 125 | illa, quibus totiens durum renovaverat arvum, |
| 126 | quot dederat messes, percussit colla securi. |
| 127 | nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos |
| 128 | inscripsere deos sceleri numenque supernum |
| 129 | bav1663.160 r caede laboriferi credunt gaudere iuvenci! |
| 130 | victima labe carens et praestantissima forma |
| 131 | (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro |
| 132 | sistitur ante aras auditque ignara precantem |
| 133 | inponique suae videt inter cornua fronti, |
| 134 | quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros |
| 135 | inficit in liquida praevisos forsitan unda. |
| 136 | protinus ereptas viventi pectore fibras |
| 137 | inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis; |
| 138 | inde (fames homini vetitorum tanta ciborum) |
| 139 | audetis vesci, genus o mortale! quod, oro, |
| 140 | ne facite, et monitis animos advertite nostris! |
| 141 | cumque boum dabitis caesorum membra palato, |
| 142 | mandere vos vestros scite et sentite colonos. |
| 143 | 'Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem |
| 144 | rite deum Delphosque meos ipsumque recludam |
| 145 | slu1092.166 v aethera et augustae reserabo oracula mentis: |
| 146 | cbo125.183v magna nec ingeniis investigata priorum |
| 147 | cpl1661.112 r quaeque diu latuere, canam; iuvat ire per alta |
| 148 | astra, iuvat terris et inerti sede relicta |
| 149 | nube vehi validique umeris insistere Atlantis |
| 150 | palantesque homines passim et rationis egentes |
| 151 | despectare procul trepidosque obitumque timentes |
| 152 | sic exhortari seriemque evolvere fati! |
| 153 | 'O genus attonitum gelidae formidine mortis, |
| 154 | quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis, |
| 155 | materiem vatum, falsi terricula mundi? |
| 156 | corpora, sive rogus flamma seu tabe vetustas |
| 157 | abstulerit, mala posse pati non ulla putetis! |
| 158 | morte carent animae semperque priore relicta |
| 159 | sede novis domibus vivunt habitantque receptae: |
| 160 | ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli |
| 161 | Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam |
| 162 | bcul403.108v haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae; |
| 163 | cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae, |
| 164 | nuper Abanteis templo Iunonis in Argis! |
| 165 | bav1663.160 v omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc |
| 166 | huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus |
| 167 | spiritus eque feris humana in corpora transit |
| 168 | inque feras noster, nec tempore deperit ullo, |
| 169 | utque novis facilis signatur cera figuris |
| 170 | nec manet ut fuerat nec formam servat eandem, |
| 171 | sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem |
| 172 | esse, sed in varias doceo migrare figuras. |
| 173 | ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris, |
| 174 | parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda |
| 175 | exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur! |
| 176 | 'Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis |
| 177 | cbo125.184r vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe. |
| 178 | csg866.104 cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago; |
| 179 | slu1092.167 r ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu, |
| 180 | non secus ac flumen; neque enim consistere flumen |
| 181 | nec levis hora potest: sed ut unda inpellitur unda |
| 182 | urgeturque prior veniente urgetque priorem, |
| 183 | tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur |
| 184 | et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est, |
| 185 | fitque, quod haut fuerat, momentaque cuncta novantur. |
| 186 | 'Cernis et emensas in lucem tendere noctes, |
| 187 | et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti; |
| 188 | nec color est idem caelo, cum lassa quiete |
| 189 | cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit |
| 190 | clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis |
| 191 | tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem. |
| 192 | ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima, |
| 193 | mane rubet, terraque rubet cum conditur ima, |
| 194 | candidus in summo est, melior natura quod illic |
| 195 | aetheris est terraeque procul contagia fugit. |
| 196 | cpl1661.112 v bav1663.161 r nec par aut eadem nocturnae forma Dianae |
| 197 | esse potest umquam semperque hodierna sequente, |
| 198 | si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem. |
| 199 | 'Quid? non in species succedere quattuor annum |
| 200 | adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae? |
| 201 | nam tener et lactens puerique simillimus aevo |
| 202 | vere novo est: tunc herba recens et roboris expers |
| 203 | turget et insolida est et spe delectat agrestes; |
| 204 | omnia tunc florent, florumque coloribus almus |
| 205 | ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est. |
| 206 | transit in aestatem post ver robustior annus |
| 207 | fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas |
| 208 | cbo125.184v bcul403.109r ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est. |
| 209 | excipit autumnus, posito fervore iuventae |
| 210 | bav1669.60 r maturus mitisque inter iuvenemque senemque |
| 211 | temperie medius, sparsus quoque tempora canis. |
| 212 | inde senilis hiems tremulo venit horrida passu, |
| 213 | aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos. |
| 214 | 'Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla |
| 215 | slu1092.167 v corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve, |
| 216 | cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum |
| 217 | spesque hominum primae matris latitavimus alvo: |
| 218 | artifices natura manus admovit et angi |
| 219 | corpora visceribus distentae condita matris |
| 220 | noluit eque domo vacuas emisit in auras. |
| 221 | editus in lucem iacuit sine viribus infans; |
| 222 | mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum, |
| 223 | paulatimque tremens et nondum poplite firmo |
| 224 | constitit adiutis aliquo conamine nervis. |
| 225 | inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae |
| 226 | transit et emeritis medii quoque temporis annis |
| 227 | labitur occiduae per iter declive senectae. |
| 228 | subruit haec aevi demoliturque prioris |
| 229 | robora: fletque Milon senior, cum spectat inanes |
| 230 | illos, qui fuerant solidorum mole tororum |
| 231 | bav1663.161 v Herculeis similes, fluidos pendere lacertos; |
| 232 | flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles, |
| 233 | Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit. |
| 234 | tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas, |
| 235 | omnia destruitis vitiataque dentibus aevi |
| 236 | paulatim lenta consumitis omnia morte! |
| 237 | 'Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus, |
| 238 | quasque vices peragant, animos adhibete: docebo. |
| 239 | cbo125.185r quattuor aeternus genitalia corpora mundus |
| 240 | continet; ex illis duo sunt onerosa suoque |
| 241 | pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur, |
| 242 | et totidem gravitate carent nulloque premente |
| 243 | alta petunt, aer atque aere purior ignis. |
| 244 | quae quamquam spatio distent, tamen omnia fiunt |
| 245 | cpl1661.113 r ex ipsis et in ipsa cadunt: resolutaque tellus |
| 246 | in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras |
| 247 | aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus |
| 248 | in superos aer tenuissimus emicat ignes; |
| 249 | slu1092.168 r inde retro redeunt, idemque retexitur ordo. |
| 250 | ignis enim densum spissatus in aera transit, |
| 251 | hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda. |
| 252 | 'Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix |
| 253 | ex aliis alias reparat natura figuras: |
| 254 | bcul403.109v nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo, |
| 255 | sed variat faciemque novat, nascique vocatur |
| 256 | incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique |
| 257 | desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa, |
| 258 | haec translata illuc, summa tamen omnia constant. |
| 259 | 'Nil equidem durare diu sub imagine eadem |
| 260 | crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro, |
| 261 | saecula, sic totiens versa est fortuna locorum. |
| 262 | vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus, |
| 263 | esse fretum, vidi factas ex aequore terras; |
| 264 | et procul a pelago conchae iacuere marinae, |
| 265 | et vetus inventa est in montibus ancora summis; |
| 266 | quodque fuit campus, vallem decursus aquarum |
| 267 | bav1663.162 r fecit, et eluvie mons est deductus in aequor, |
| 268 | eque paludosa siccis humus aret harenis, |
| 269 | quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument. |
| 270 | cbo125.185v hic fontes natura novos emisit, at illic |
| 271 | clausit, et aut imis commota tremoribus orbis |
| 272 | flumina prosiliunt, aut exsiccata residunt. |
| 273 | sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu, |
| 274 | existit procul hinc alioque renascitur ore; |
| 275 | sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus |
| 276 | csg866.105 redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis, |
| 277 | et Mysum capitisque sui ripaeque prioris |
| 278 | paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum; |
| 279 | nec non Sicanias volvens Amenanus harenas |
| 280 | nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret. |
| 281 | ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis, |
| 282 | fundit Anigrus aquas, postquam, nisi vatibus omnis |
| 283 | slu1092.168 v eripienda fides, illic lavere bimembres |
| 284 | vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus. |
| 285 | quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus, |
| 286 | qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris? |
| 287 | 'Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque |
| 288 | et Phoenissa Tyros: quarum nunc insula nulla est. |
| 289 | Leucada continuam veteres habuere coloni: |
| 290 | nunc freta circueunt; Zancle quoque iuncta fuisse |
| 291 | dicitur Italiae, donec confinia pontus |
| 292 | abstulit et media tellurem reppulit unda; |
| 293 | si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes, |
| 294 | cpl1661.113 v invenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae |
| 295 | inclinata solent cum moenibus oppida mersis. |
| 296 | est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis |
| 297 | arduus arboribus, quondam planissima campi |
| 298 | area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu) |
| 299 | vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis, |
| 300 | bcul403.110r exspirare aliqua cupiens luctataque frustra |
| 301 | cbo125.186r liberiore frui caelo, cum carcere rima |
| 302 | nulla foret toto nec pervia flatibus esset, |
| 303 | bav1663.162 v extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris |
| 304 | tendere vesicam solet aut derepta bicorni |
| 305 | terga capro; tumor ille loci permansit et alti |
| 306 | bav1669.60 v collis habet speciem longoque induruit aevo. |
| 307 | 'Plurima cum subeant audita et cognita nobis, |
| 308 | pauca super referam. quid? non et lympha figuras |
| 309 | datque capitque novas? medio tua, corniger Ammon, |
| 310 | unda die gelida est, ortuque obituque calescit, |
| 311 | admotis Athamanas aquis accendere lignum |
| 312 | narratur, minimos cum luna recessit in orbes. |
| 313 | flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit |
| 314 | viscera, quod tactis inducit marmora rebus; |
| 315 | Crathis et huic Subaris nostris conterminus oris |
| 316 | electro similes faciunt auroque capillos; |
| 317 | slu1092.169 r quodque magis mirum est, sunt, qui non corpora tantum, |
| 318 | verum animos etiam valeant mutare liquores: |
| 319 | cui non audita est obscenae Salmacis undae |
| 320 | Aethiopesque lacus? quos si quis faucibus hausit, |
| 321 | aut furit aut patitur mirum gravitate soporem; |
| 322 | Clitorio quicumque sitim de fonte levavit, |
| 323 | vina fugit gaudetque meris abstemius undis, |
| 324 | seu vis est in aqua calido contraria vino, |
| 325 | sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus, |
| 326 | Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas |
| 327 | eripuit furiis, purgamina mentis in illas |
| 328 | misit aquas, odiumque meri permansit in undis. |
| 329 | huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis, |
| 330 | quem quicumque parum moderato gutture traxit, |
| 331 | haut aliter titubat, quam si mera vina bibisset. |
| 332 | cbo125.186v est locus Arcadiae, Pheneon dixere priores, |
| 333 | ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto: |
| 334 | nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur; |
| 335 | sic alias aliasque lacus et flumina vires |
| 336 | concipiunt. tempusque fuit, quo navit in undis, |
| 337 | bav1663.163 r nunc sedet Ortygie; timuit concursibus Argo |
| 338 | undarum sparsas Symplegadas elisarum, |
| 339 | quae nunc inmotae perstant ventisque resistunt. |
| 340 | nec quae sulphureis ardet fornacibus Aetne, |
| 341 | ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper. |
| 342 | cpl1661.114 r nam sive est animal tellus et vivit habetque |
| 343 | spiramenta locis flammam exhalantia multis, |
| 344 | spirandi mutare vias, quotiensque movetur, |
| 345 | has finire potest, illas aperire cavernas; |
| 346 | bcul403.110v sive leves imis venti cohibentur in antris |
| 347 | saxaque cum saxis et habentem semina flammae |
| 348 | materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, |
| 349 | antra relinquentur sedatis frigida ventis; |
| 350 | sive bitumineae rapiunt incendia vires, |
| 351 | slu1092.169 v luteave exiguis ardescunt sulphura fumis, |
| 352 | nempe, ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae |
| 353 | non dabit absumptis per longum viribus aevum, |
| 354 | naturaeque suum nutrimen deerit edaci, |
| 355 | non feret illa famem desertaque deseret ignis. |
| 356 | 'Esse viros fama est in Hyperborea Pallene, |
| 357 | qui soleant levibus velari corpora plumis, |
| 358 | cum Tritoniacam noviens subiere paludem; |
| 359 | haut equidem credo: sparsae quoque membra venenis |
| 360 | exercere artes Scythides memorantur easdem. |
| 361 | 'Siqua fides rebus tamen est addenda probatis, |
| 362 | nonne vides, quaecumque mora fluidove calore |
| 363 | cbo125.187r corpora tabuerint, in parva animalia verti? |
| 364 | in scrobe deiecto mactatos obrue tauros |
| 365 | (cognita res usu): de putri viscere passim |
| 366 | florilegae nascuntur apes, quae more parentum |
| 367 | rura colunt operique favent in spemque laborant. |
| 368 | pressus humo bellator equus crabronis origo est; |
| 369 | concava litoreo si demas bracchia cancro, |
| 370 | bav1663.163 v cetera supponas terrae, de parte sepulta |
| 371 | scorpius exibit caudaque minabitur unca; |
| 372 | quaeque solent canis frondes intexere filis |
| 373 | agrestes tineae (res observata colonis)csg866.106 |
| 374 | ferali mutant cum papilione figuram. |
| 375 | 'Semina limus habet virides generantia ranas, |
| 376 | et generat truncas pedibus, mox apta natando |
| 377 | crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta, |
| 378 | posterior partes superat mensura priores. |
| 379 | nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti, |
| 380 | sed male viva caro est; lambendo mater in artus |
| 381 | fingit et in formam, quantam capit ipse, reducit. |
| 382 | nonne vides, quos cera tegit sexangula fetus |
| 383 | melliferarum apium sine membris corpora nasci |
| 384 | et serosque pedes serasque adsumere pennas? |
| 385 | Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat, |
| 386 | slu1092.170 r armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas |
| 387 | et genus omne avium mediis e partibus ovi, |
| 388 | ni sciret fieri, fieri quis posse putaret? |
| 389 | sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro, |
| 390 | cpl1661.114 v mutari credant humanas angue medullas. |
| 391 | 'Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt, |
| 392 | bcul403.111r una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales: |
| 393 | Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis, |
| 394 | cbo125.187v sed turis lacrimis et suco vivit amomi. |
| 395 | haec ubi quinque suae conplevit saecula vitae, |
| 396 | ilicet in ramis tremulaeque cacumine palmae |
| 397 | unguibus et puro nidum sibi construit ore, |
| 398 | quo simul ac casias et nardi lenis aristas |
| 399 | quassaque cum fulva substravit cinnama murra, |
| 400 | se super inponit finitque in odoribus aevum. |
| 401 | inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos, |
| 402 | corpore de patrio parvum phoenica renasci; |
| 403 | cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est, |
| 404 | bav1669.61 r ponderibus nidi ramos levat arboris altae |
| 405 | bav1663.164 r fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum |
| 406 | perque leves auras Hyperionis urbe potitus |
| 407 | ante fores sacras Hyperionis aede reponit. |
| 408 | 'Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis, |
| 409 | alternare vices et, quae modo femina tergo |
| 410 | passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam; |
| 411 | id quoque, quod ventis animal nutritur et aura, |
| 412 | protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores. |
| 413 | victa racemifero lyncas dedit India Baccho: |
| 414 | e quibus, ut memorant, quicquid vesica remisit, |
| 415 | vertitur in lapides et congelat aere tacto. |
| 416 | sic et curalium quo primum contigit auras |
| 417 | tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis. |
| 418 | 'Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos |
| 419 | aequore tinguet equos, quam consequar omnia verbis |
| 420 | in species translata novas: sic tempora verti |
| 421 | slu1092.170 v cernimus atque illas adsumere robora gentes, |
| 422 | concidere has; sic magna fuit censuque virisque |
| 423 | perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, |
| 424 | nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas |
| 425 | cbo125.188r et pro divitiis tumulos ostendit avorum. |
| 426 | clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae, |
| 427 | nec non et Cecropis, nec non Amphionis arces. |
| 428 | vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae, |
| 429 | Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae? |
| 430 | quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae? |
| 431 | nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam, |
| 432 | Appenninigenae quae proxima Thybridis undis |
| 433 | mole sub ingenti rerum fundamina ponit: |
| 434 | haec igitur formam crescendo mutat et olim |
| 435 | inmensi caput orbis erit! sic dicere vates |
| 436 | faticinasque ferunt sortes, quantumque recordor, |
| 437 | cpl1661.115 r Priamides Helenus flenti dubioque salutis |
| 438 | cpl1661.114 v-48 dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret: |
| 439 | cpl1661.115 r-2 bcul403.111v-2 bav1663.164 v 'nate dea, si nota satis praesagia nostrae |
| 440 | mentis habes, non tota cadet te sospite Troia! |
| 441 | flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una |
| 442 | Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique |
| 443 | externum patria contingat amicius arvum, |
| 444 | urbem et iam cerno Phrygios debere nepotes, |
| 445 | quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis. |
| 446 | hanc alii proceres per saecula longa potentem, |
| 447 | sed dominam rerum de sanguine natus Iuli |
| 448 | efficiet, quo cum tellus erit usa, fruentur |
| 449 | aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi.' |
| 450 | haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae |
| 451 | mente memor refero cognataque moenia laetor |
| 452 | crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos. |
| 453 | 'Ne tamen oblitis ad metam tendere longe |
| 454 | exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est, |
| 455 | slu1092.171 r inmutat formas, tellusque et quicquid in illa est. |
| 456 | cbo125.188v nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum, |
| 457 | verum etiam volucres animae sumus, inque ferinas |
| 458 | possumus ire domos pecudumque in pectora condi, |
| 459 | corpora, quae possint animas habuisse parentum |
| 460 | aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis |
| 461 | aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus |
| 462 | neve Thyesteis cumulemus viscera mensis! |
| 463 | quam male consuescit, quam se parat ille cruori |
| 464 | inpius humano, vituli qui guttura ferro |
| 465 | rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, |
| 466 | aut qui vagitus similes puerilibus haedum |
| 467 | edentem iugulare potest aut alite vesci, |
| 468 | cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in istis |
| 469 | ad plenum facinus? quo transitus inde paratur? |
| 470 | bos aret aut mortem senioribus inputet annis, |
| 471 | horriferum contra borean ovis arma ministret, |
| 472 | ubera dent saturae manibus pressanda capellae! |
| 473 | csg866.107 retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas |
| 474 | tollite! nec volucrem viscata fallite virga |
| 475 | nec formidatis cervos includite pinnis |
| 476 | bav1663.165 r nec celate cibis uncos fallacibus hamos; |
| 477 | perdite siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum: |
| 478 | ora cruore vacent alimentaque mitia carpant!' |
| 479 | Talibus atque aliis instructo pectore dictis |
| 480 | in patriam remeasse ferunt ultroque petitum |
| 481 | accepisse Numam populi Latialis habenas. |
| 482 | coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis |
| 483 | sacrificos docuit ritus gentemque feroci |
| 484 | bcul403.112r adsuetam bello pacis traduxit ad artes. |
| 485 | qui postquam senior regnumque aevumque peregit, |
| 486 | cpl1661.115 v exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque |
| 487 | cbo125.189r deflevere Numam; nam coniunx urbe relicta |
| 488 | vallis Aricinae densis latet abdita silvis |
| 489 | slu1092.171 v sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae |
| 490 | inpedit. a! quotiens nymphae nemorisque lacusque, |
| 491 | ne faceret, monuere et consolantia verba |
| 492 | dixerunt! quotiens flenti Theseius heros |
| 493 | 'siste modum,' dixit 'neque enim fortuna querenda |
| 494 | sola tua est; similes aliorum respice casus: |
| 495 | mitius ista feres, utinamque exempla dolentem |
| 496 | non mea te possent relevare! sed et mea possunt. |
| 497 | 'Fando aliquem Hippolytum vestras si contigit aures |
| 498 | credulitate patris, sceleratae fraude novercae |
| 499 | occubuisse neci, mirabere, vixque probabo, |
| 500 | sed tamen ille ego sum. me Pasiphaeia quondam |
| 501 | bav1669.61 v temptatum frustra patrium temerare cubile, |
| 502 | quod voluit, finxit voluisse et, crimine verso |
| 503 | (indiciine metu magis offensane repulsae?) |
| 504 | damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe |
| 505 | hostilique caput prece detestatur euntis. |
| 506 | Pittheam profugo curru Troezena petebam |
| 507 | iamque Corinthiaci carpebam litora ponti, |
| 508 | cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum |
| 509 | in montis speciem curvari et crescere visus |
| 510 | et dare mugitus summoque cacumine findi; |
| 511 | corniger hinc taurus ruptis expellitur undis |
| 512 | pectoribusque tenus molles erectus in auras |
| 513 | naribus et patulo partem maris evomit ore. |
| 514 | bav1663.165 v corda pavent comitum, mihi mens interrita mansit |
| 515 | exiliis contenta suis, cum colla feroces |
| 516 | ad freta convertunt adrectisque auribus horrent |
| 517 | quadrupedes monstrique metu turbantur et altis |
| 518 | cbo125.189v praecipitant currum scopulis; ego ducere vana |
| 519 | frena manu spumis albentibus oblita luctor |
| 520 | et retro lentas tendo resupinus habenas. |
| 521 | nec tamen has vires rabies superasset equorum, |
| 522 | slu1092.172 r ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem, |
| 523 | stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset. |
| 524 | excutior curru, lorisque tenentibus artus |
| 525 | viscera viva trahi, nervos in stipe teneri, |
| 526 | membra rapi partim partimque reprensa relinqui, |
| 527 | ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres |
| 528 | exhalari animam nullasque in corpore partes, |
| 529 | noscere quas posses: unumque erat omnia vulnus. |
| 530 | bcul403.112v num potes aut audes cladi conponere nostrae, |
| 531 | nympha, tuam? vidi quoque luce carentia regna |
| 532 | et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda, |
| 533 | nec nisi Apollineae valido medicamine prolis |
| 534 | reddita vita foret; quam postquam fortibus herbis |
| 535 | cpl1661.116 r atque ope Paeonia Dite indignante recepi, |
| 536 | tum mihi, ne praesens augerem muneris huius |
| 537 | invidiam, densas obiecit Cynthia nubes, |
| 538 | utque forem tutus possemque inpune videri, |
| 539 | addidit aetatem nec cognoscenda reliquit |
| 540 | ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam |
| 541 | traderet an Delon: Delo Creteque relictis |
| 542 | hic posuit nomenque simul, quod possit equorum |
| 543 | admonuisse, iubet deponere 'qui' que 'fuisti |
| 544 | Hippolytus,' dixit 'nunc idem Virbius esto!' |
| 545 | hoc nemus inde colo de disque minoribus unus |
| 546 | numine sub dominae lateo atque accenseor illi.' |
| 547 | Non tamen Egeriae luctus aliena levare |
| 548 | damna valent; montisque iacens radicibus imis |
| 549 | cbo125.190r bav1663.166 r liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis |
| 550 | mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem |
| 551 | fecit et aeternas artus tenuavit in undas. |
| 552 | Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus |
| 553 | haut aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator |
| 554 | fatalem glaebam mediis adspexit in arvis |
| 555 | slu1092.172 v sponte sua primum nulloque agitante moveri, |
| 556 | sumere mox hominis terraeque amittere formam |
| 557 | oraque venturis aperire recentia fatis: |
| 558 | indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam |
| 559 | edocuit gentem casus aperire futuros; |
| 560 | utve Palatinis haerentem collibus olim |
| 561 | cum subito vidit frondescere Romulus hastam, |
| 562 | quae radice nova, non ferro stabat adacto |
| 563 | et iam non telum, sed lenti viminis arbor |
| 564 | non exspectatas dabat admirantibus umbras; |
| 565 | aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda |
| 566 | cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens |
| 567 | esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis, |
| 568 | quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans |
| 569 | restitit, ut victor domito remeabat ab hoste, |
| 570 | ad caelumque oculos et eodem bracchia tollens |
| 571 | 'quicquid,' ait 'superi, monstro portenditur isto, |
| 572 | csg866.108 seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini, |
| 573 | sive minax, mihi sit.' viridique e caespite factas |
| 574 | placat odoratis herbosas ignibus aras |
| 575 | vinaque dat pateris mactatarumque bidentum, |
| 576 | quid sibi significent, trepidantia consulit exta; |
| 577 | bcul403.113r quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex, |
| 578 | magna quidem rerum molimina vidit in illis, |
| 579 | non manifesta tamen; cum vero sustulit acre |
| 580 | cbo125.190v a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen, |
| 581 | 'rex,' ait 'o! salve! tibi enim, tibi, Cipe, tuisque |
| 582 | hic locus et Latiae parebunt cornibus arces. |
| 583 | tu modo rumpe moras portasque intrare patentes |
| 584 | cpl1661.116 v bav1663.166 v adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus |
| 585 | rex eris et sceptro tutus potiere perenni.' |
| 586 | rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis |
| 587 | avertens faciem 'procul, a! procul omnia' dixit |
| 588 | 'talia di pellant! multoque ego iustius aevum |
| 589 | exul agam, quam me videant Capitolia regem.' |
| 590 | dixit et extemplo populumque gravemque senatum |
| 591 | slu1092.173 r convocat, ante tamen pacali cornua lauro |
| 592 | velat et aggeribus factis a milite forti |
| 593 | insistit priscosque deos e more precatus |
| 594 | 'est' ait 'hic unus, quem vos nisi pellitis urbe, |
| 595 | rex erit: is qui sit, signo, non nomine dicam: |
| 596 | cornua fronte gerit! quem vobis indicat augur, |
| 597 | bav1669.62 r si Romam intrarit, famularia iura daturum. |
| 598 | ille quidem potuit portas inrumpere apertas, |
| 599 | sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo |
| 600 | nemo mihi est: vos urbe virum prohibete, Quirites, |
| 601 | vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis |
| 602 | aut finite metum fatalis morte tyranni!' |
| 603 | qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus, |
| 604 | murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus |
| 605 | aequorei faciunt, siquis procul audiat illos, |
| 606 | tale sonat populus; sed per confusa frementis |
| 607 | verba tamen vulgi vox eminet una 'quis ille est?' |
| 608 | et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt. |
| 609 | rursus ad hos Cipus 'quem poscitis,' inquit 'habetis' |
| 610 | et dempta capiti populo prohibente corona |
| 611 | cbo125.191r exhibuit gemino praesignia tempora cornu. |
| 612 | demisere oculos omnes gemitumque dedere |
| 613 | atque illud meritis clarum (quis credere possit?) |
| 614 | inviti videre caput: nec honore carere |
| 615 | ulterius passi festam inposuere coronam; |
| 616 | at proceres, quoniam muros intrare vetaris, |
| 617 | ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, |
| 618 | quantum depresso subiectis bobus aratro |
| 619 | bav1663.167 r conplecti posses ad finem lucis ab ortu. |
| 620 | cornuaque aeratis miram referentia formam |
| 621 | postibus insculpunt, longum mansura per aevum. |
| 622 | Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum, |
| 623 | bcul403.113v (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,) |
| 624 | unde Coroniden circumflua Thybridis alti |
| 625 | slu1092.173 v insula Romuleae sacris adiecerit urbis. |
| 626 | Dira lues quondam Latias vitiaverat auras, |
| 627 | pallidaque exsangui squalebant corpora morbo. |
| 628 | funeribus fessi postquam mortalia cernunt |
| 629 | temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, |
| 630 | auxilium caeleste petunt mediamque tenentes |
| 631 | orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, |
| 632 | utque salutifera miseris succurrere rebus |
| 633 | sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant: |
| 634 | et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae |
| 635 | intremuere simul, cortinaque reddidit imo |
| 636 | hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit |
| 637 | 'quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses, |
| 638 | et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis, |
| 639 | qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato. |
| 640 | ite bonis avibus prolemque accersite nostram.' |
| 641 | iussa dei prudens postquam accepere senatus, |
| 642 | cbo125.191v quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem, |
| 643 | quique petant ventis Epidauria litora, mittunt; |
| 644 | quae simul incurva missi tetigere carina, |
| 645 | concilium Graiosque patres adiere, darentque, |
| 646 | oravere, deum, qui praesens funera gentis |
| 647 | finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes. |
| 648 | dissidet et variat sententia, parsque negandum |
| 649 | non putat auxilium, multi retinere suamque |
| 650 | non emittere opem nec numina tradere suadent: |
| 651 | dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem; |
| 652 | umbraque telluris tenebras induxerat orbi, |
| 653 | cum deus in somnis opifer consistere visus |
| 654 | ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede |
| 655 | bav1663.167 v esse solet, baculumque tenens agreste sinistra |
| 656 | caesariem longae dextra deducere barbae |
| 657 | et placido tales emittere pectore voces: |
| 658 | 'pone metus! veniam simulacraque nostra relinquam. |
| 659 | hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit, |
| 660 | perspice et usque nota visu, ut cognoscere possis! |
| 661 | slu1092.174 r vertar in hunc: sed maior ero tantusque videbor, |
| 662 | in quantum verti caelestia corpora debent.' |
| 663 | extemplo cum voce deus, cum voce deoque |
| 664 | somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est. |
| 665 | postera sidereos aurora fugaverat ignes: |
| 666 | incerti, quid agant, proceres ad templa petiti |
| 667 | conveniunt operosa dei, quaque ipse morari |
| 668 | sede velit, signis caelestibus indicet, orant. |
| 669 | vix bene desierant, cum cristis aureus altis |
| 670 | csg866.109 in serpente deus praenuntia sibila misit |
| 671 | adventuque suo signumque arasque foresque |
| 672 | marmoreumque solum fastigiaque aurea movit |
| 673 | cbo125.192r pectoribusque tenus media sublimis in aede |
| 674 | constitit atque oculos circumtulit igne micantes: |
| 675 | territa turba pavet, cognovit numina castos |
| 676 | evinctus vitta crines albente sacerdos |
| 677 | et 'deus en, deus est! animis linguisque favete, |
| 678 | quisquis ades!' dixit 'sis, o pulcherrime, visus |
| 679 | utiliter populosque iuves tua sacra colentes!' |
| 680 | quisquis adest, iussum veneratur numen, et omnes |
| 681 | verba sacerdotis referunt geminata piumque |
| 682 | Aeneadae praestant et mente et voce favorem. |
| 683 | adnuit his motisque deus rata pignora cristis |
| 684 | ter repetita dedit vibrata sibila lingua; |
| 685 | tum gradibus nitidis delabitur oraque retro |
| 686 | flectit et antiquas abiturus respicit aras |
| 687 | adsuetasque domos habitataque templa salutat. |
| 688 | inde per iniectis adopertam floribus ingens |
| 689 | serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem |
| 690 | bav1663.168 r tendit ad incurvo munitos aggere portus. |
| 691 | restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis |
| 692 | officium placido visus dimittere vultu |
| 693 | corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa |
| 694 | bav1669.62 v sensit onus, pressa estque dei gravitate carina; |
| 695 | slu1092.174 v Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro |
| 696 | torta coronatae solvunt retinacula navis. |
| 697 | inpulerat levis aura ratem: deus eminet alte |
| 698 | inpositaque premens puppim cervice recurvam |
| 699 | caeruleas despectat aquas modicisque per aequor |
| 700 | Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu |
| 701 | Italiam tenuit praeterque Lacinia templo |
| 702 | nobilitate deae Scylaceaque litora fertur; |
| 703 | linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis |
| 704 | cbo125.192v saxa fugit, dextra praerupta Cocinthia parte, |
| 705 | Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque |
| 706 | evincitque fretum Siculique angusta Pelori |
| 707 | Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla |
| 708 | Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti. |
| 709 | inde legit Capreas promunturiumque Minervae |
| 710 | et Surrentino generosos palmite colles |
| 711 | Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam |
| 712 | Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae. |
| 713 | hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur |
| 714 | Liternum multamque trahens sub gurgite harenam |
| 715 | Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis |
| 716 | Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus |
| 717 | Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude |
| 718 | et tellus Circaea et spissi litoris Antium. |
| 719 | huc ubi veliferam nautae advertere carinam, |
| 720 | (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes |
| 721 | perque sinus crebros et magna volumina labens |
| 722 | templa parentis init flavum tangentia litus. |
| 723 | aequore placato patrias Epidaurius aras |
| 724 | linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus |
| 725 | bav1663.168 v litoream tractu squamae crepitantis harenam |
| 726 | sulcat et innixus moderamine navis in alta |
| 727 | puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque |
| 728 | Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit. |
| 729 | huc omnis populi passim matrumque patrumque |
| 730 | slu1092.175 r obvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant, |
| 731 | Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant. |
| 732 | quaque per adversas navis cita ducitur undas, |
| 733 | tura super ripas aris ex ordine factis |
| 734 | parte ab utraque sonant et odorant aera fumis, |
| 735 | cbo125.193r ictaque coniectos incalfacit hostia cultros. |
| 736 | iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem: |
| 737 | erigitur serpens summoque acclinia malo |
| 738 | colla movet sedesque sibi circumspicit aptas. |
| 739 | scinditur in geminas partes circumfluus amnis |
| 740 | (Insula nomen habet) laterumque a parte duorum |
| 741 | porrigit aequales media tellure lacertos: |
| 742 | huc se de Latia pinu Phoebeius anguis |
| 743 | contulit et finem specie caeleste resumpta |
| 744 | luctibus inposuit venitque salutifer urbi. |
| 745 | Hic tamen accessit delubris advena nostris: |
| 746 | Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque |
| 747 | praecipuum non bella magis finita triumphis |
| 748 | resque domi gestae properataque gloria rerum |
| 749 | in sidus vertere novum stellamque comantem, |
| 750 | quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis |
| 751 | ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius: |
| 752 | scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos |
| 753 | perque papyriferi septemflua flumina Nili |
| 754 | victrices egisse rates Numidasque rebelles |
| 755 | Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem |
| 756 | nominibus Pontum populo adiecisse Quirini |
| 757 | et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, |
| 758 | quam tantum genuisse virum, quo praeside rerum |
| 759 | humano generi, superi, favistis abunde! |
| 760 | ne foret hic igitur mortali semine cretus, |
| 761 | ille deus faciendus erat; quod ut aurea vidit |
| 762 | bav1663.169 r Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari |
| 763 | pontifici letum et coniurata arma moveri, |
| 764 | slu1092.175 v palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis |
| 765 | 'adspice,' dicebat 'quanta mihi mole parentur |
| 766 | cbo125.193v insidiae, quantaque caput cum fraude petatur, |
| 767 | quod de Dardanio solum mihi restat Iulo. |
| 768 | csg866.110 solane semper ero iustis exercita curis, |
| 769 | quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta, |
| 770 | nunc male defensae confundant moenia Troiae, |
| 771 | quae videam natum longis erroribus actum |
| 772 | iactarique freto sedesque intrare silentum |
| 773 | bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur, |
| 774 | cum Iunone magis? quid nunc antiqua recordor |
| 775 | damna mei generis? timor hic meminisse priorum |
| 776 | non sinit; en acui sceleratos cernitis enses. |
| 777 | quos prohibete, precor, facinusque repellite neve |
| 778 | caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!' |
| 779 | Talia nequiquam toto Venus anxia caelo |
| 780 | verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam |
| 781 | ferrea non possunt veterum decreta sororum, |
| 782 | signa tamen luctus dant haut incerta futuri; |
| 783 | arma ferunt inter nigras crepitantia nubes |
| 784 | terribilesque tubas auditaque cornua caelo |
| 785 | praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago |
| 786 | lurida sollicitis praebebat lumina terris; |
| 787 | saepe faces visae mediis ardere sub astris, |
| 788 | saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae; |
| 789 | caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra |
| 790 | bav1669.63 r sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus; |
| 791 | tristia mille locis Stygius dedit omina bubo, |
| 792 | mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur |
| 793 | auditi sanctis et verba minantia lucis. |
| 794 | victima nulla litat, magnosque instare tumultus |
| 795 | fibra monet, caesumque caput reperitur in extis, |
| 796 | inque foro circumque domos et templa deorum |
| 797 | slu1092.176 r cbo125.194r nocturnos ululasse canes umbrasque silentum |
| 798 | bav1663.169 v erravisse ferunt motamque tremoribus urbem. |
| 799 | non tamen insidias venturaque vincere fata |
| 800 | praemonitus potuere deum, strictique feruntur |
| 801 | in templum gladii: neque enim locus ullus in urbe |
| 802 | ad facinus diramque placet nisi curia caedem. |
| 803 | tum vero Cytherea manu percussit utraque |
| 804 | pectus et Aeneaden molitur condere nube, |
| 805 | qua prius infesto Paris est ereptus Atridae, |
| 806 | et Diomedeos Aeneas fugerat enses. |
| 807 | talibus hanc genitor: 'sola insuperabile fatum, |
| 808 | nata, movere paras? intres licet ipsa sororum |
| 809 | tecta trium: cernes illic molimine vasto |
| 810 | ex aere et solido rerum tabularia ferro, |
| 811 | quae neque concursum caeli neque fulminis iram |
| 812 | nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas; |
| 813 | invenies illic incisa adamante perenni |
| 814 | fata tui generis: legi ipse animoque notavi |
| 815 | et referam, ne sis etiamnum ignara futuri. |
| 816 | hic sua conplevit, pro quo, Cytherea, laboras, |
| 817 | tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis. |
| 818 | ut deus accedat caelo templisque colatur, |
| 819 | tu facies natusque suus, qui nominis heres |
| 820 | inpositum feret unus onus caesique parentis |
| 821 | nos in bella suos fortissimus ultor habebit. |
| 822 | illius auspiciis obsessae moenia pacem |
| 823 | victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum, |
| 824 | Emathiique iterum madefient caede Philippi, |
| 825 | et magnum Siculis nomen superabitur undis, |
| 826 | Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae |
| 827 | non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata, |
| 828 | cbo125.194v servitura suo Capitolia nostra Canopo. |
| 829 | quid tibi barbariam gentesque ab utroque iacentes |
| 830 | slu1092.176 v oceano numerem? quodcunque habitabile tellus |
| 831 | sustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi! |
| 832 | 'Pace data terris animum ad civilia vertet |
| 833 | iura suum legesque feret iustissimus auctor |
| 834 | exemploque suo mores reget inque futuri |
| 835 | temporis aetatem venturorumque nepotum |
| 836 | prospiciens prolem sancta de coniuge natam |
| 837 | bav1663.170 r ferre simul nomenque suum curasque iubebit, |
| 838 | nec nisi cum senior meritis aequaverit annos, |
| 839 | aetherias sedes cognataque sidera tanget. |
| 840 | hanc animam interea caeso de corpore raptam |
| 841 | fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque |
| 842 | divus ab excelsa prospectet Iulius aede!' |
| 843 | Vix ea fatus erat, medi cum sede senatus |
| 844 | constitit alma Venus nulli cernenda suique |
| 845 | Caesaris eripuit membris nec in aera solvi |
| 846 | passa recentem animam caelestibus intulit astris |
| 847 | dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit |
| 848 | emisitque sinu: luna volat altius illa |
| 849 | flammiferumque trahens spatioso limite crinem |
| 850 | stella micat natique videns bene facta fatetur |
| 851 | esse suis maiora et vinci gaudet ab illo. |
| 852 | hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis, |
| 853 | libera fama tamen nullisque obnoxia iussis |
| 854 | invitum praefert unaque in parte repugnat: |
| 855 | sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus, |
| 856 | Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles; |
| 857 | denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar, |
| 858 | sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces |
| 859 | cbo125.195r temperat aetherias et mundi regna triformis, |
| 860 | terra sub Augusto est; pater est et rector uterque. |
| 861 | di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis |
| 862 | cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine |
| 863 | urbis et invicti genitor Gradive Quirini |
| 864 | slu1092.177 r Vestaque Caesareos inter sacrata penates, |
| 865 | et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta, |
| 866 | csg866.111 quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces, |
| 867 | quosque alios vati fas appellare piumque est: |
| 868 | tarda sit illa dies et nostro serior aevo, |
| 869 | qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto |
| 870 | accedat caelo faveatque precantibus absens! |
| 871 | Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis |
| 872 | nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. |
| 873 | cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius |
| 874 | bav1663.170 v ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi: |
| 875 | parte tamen meliore mei super alta perennis |
| 876 | astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum, |
| 877 | quaque patet domitis Romana potentia terris, |
| 878 | ore legar populi, perque omnia saecula fama, |
| 879 | si quid habent veri vatum presagia, vivam. |