Ovidius, Metamorphoses, 13 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Consedere duces et vulgi stante corona |
| 2 | surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, |
| 3 | utque erat inpatiens irae, Sigeia torvo |
| 4 | litora respexit classemque in litore vultu |
| 5 | intendensque manus 'agimus, pro Iuppiter!' inquit |
| 6 | 'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes! |
| 7 | at non Hectoreis dubitavit cedere flammis, |
| 8 | quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi. |
| 9 | tutius est igitur fictis contendere verbis, |
| 10 | quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum, |
| 11 | nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci |
| 12 | bav1669.49 v inque acie valeo, tantum valet iste loquendo. |
| 13 | nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, |
| 14 | esse reor: vidistis enim; sua narret Ulixes, |
| 15 | quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est! |
| 16 | cbo125.152r praemia magna peti fateor; sed demit honorem |
| 17 | aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum, |
| 18 | sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes; |
| 19 | iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius, |
| 20 | quod, cum victus erit, mecum certasse feretur. |
| 21 | 'Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, |
| 22 | nobilitate potens essem, Telamone creatus, |
| 23 | moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit |
| 24 | litoraque intravit Pagasaea Colcha carina; |
| 25 | Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic |
| 26 | reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget; |
| 27 | cpl1661.92 r Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur |
| 28 | Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax. |
| 29 | nec tamen haec series in causam prosit, Achivi, |
| 30 | si mihi cum magno non est communis Achille: |
| 31 | bav1663.134 r frater erat, fraterna peto! quid sanguine cretus |
| 32 | Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi |
| 33 | slu1092.138 r inseris Aeacidis alienae nomina gentis? |
| 34 | 'An quod in arma prior nulloque sub indice veni, |
| 35 | arma neganda mihi, potiorque videbitur ille, |
| 36 | ultima qui cepit detractavitque furore |
| 37 | csg866.84 militiam ficto, donec sollertior isto |
| 38 | sed sibi inutilior timidi commenta retexit |
| 39 | Naupliades animi vitataque traxit ad arma? |
| 40 | optima num sumat, quia sumere noluit ulla: |
| 41 | nos inhonorati et donis patruelibus orbi, |
| 42 | obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? |
| 43 | 'Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, |
| 44 | nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces |
| 45 | hortator scelerum! non te, Poeantia proles, |
| 46 | bcul403.91v expositum Lemnos nostro cum crimine haberet! |
| 47 | cbo125.152v qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris |
| 48 | saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris, |
| 49 | quae meruit, quae, si di sunt, non vana precaris. |
| 50 | et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, |
| 51 | heu! pars una ducum, quo successore sagittae |
| 52 | Herculis utuntur, fractus morboque fameque |
| 53 | velaturque aliturque avibus, volucresque petendo |
| 54 | debita Troianis exercet spicula fatis. |
| 55 | ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixem; |
| 56 | mallet et infelix Palamedes esse relictus, |
| 57 | [viveret aut certe letum sine crimine haberet] |
| 58 | quem male convicti nimium memor iste furoris |
| 59 | prodere rem Danaam finxit fictumque probavit |
| 60 | crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum. |
| 61 | ergo aut exilio vires subduxit Achivis, |
| 62 | aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes! |
| 63 | 'Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, |
| 64 | haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen |
| 65 | esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem |
| 66 | slu1092.138 v vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, |
| 67 | proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi |
| 68 | scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum |
| 69 | corripuit trepidoque fugam exprobravit amico. |
| 70 | bav1663.134 v aspiciunt oculis superi mortalia iustis! |
| 71 | en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, |
| 72 | sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. |
| 73 | conclamat socios: adsum videoque trementem |
| 74 | cpl1661.92 v pallentemque metu et trepidantem morte futura; |
| 75 | opposui molem clipei texique iacentem |
| 76 | servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem. |
| 77 | si perstas certare, locum redeamus in illum: |
| 78 | redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem |
| 79 | cbo125.153r post clipeumque late et mecum contende sub illo! |
| 80 | at postquam eripui, cui standi vulnera vires |
| 81 | non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. |
| 82 | 'Hector adest secumque deos in proelia ducit, |
| 83 | quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe, |
| 84 | sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris. |
| 85 | hunc ego sanguineae successu caedis ovantem |
| 86 | eminus ingenti resupinum pondere fudi, |
| 87 | hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus |
| 88 | sustinui: sortemque meam vovistis, Achivi, |
| 89 | et vestrae valuere preces. si quaeritis huius |
| 90 | fortunam pugnae, non sum superatus ab illo. |
| 91 | bcul403.92r ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque |
| 92 | in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes? |
| 93 | nempe ego mille meo protexi pectore puppes, |
| 94 | spem vestri reditus: date pro tot navibus arma. |
| 95 | 'Quodsi vera licet mihi dicere, quaeritur istis |
| 96 | quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est, |
| 97 | atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur. |
| 98 | conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona |
| 99 | Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum: |
| 100 | slu1092.139 r luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto; |
| 101 | si semel ista datis meritis tam vilibus arma, |
| 102 | dividite, et pars sit maior Diomedis in illis. |
| 103 | 'Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis |
| 104 | rem gerit et furtis incautum decipit hostem? |
| 105 | ipse nitor galeae claro radiantis ab auro |
| 106 | insidias prodet manifestabitque latentem; |
| 107 | bav1663.135 r sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex |
| 108 | bav1669.50 r pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque |
| 109 | Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis, |
| 110 | cbo125.153v nec clipeus vasti caelatus imagine mundi |
| 111 | conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae: |
| 112 | debilitaturum quid te petis, inprobe, munus, |
| 113 | quod tibi si populi donaverit error Achivi, |
| 114 | cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste, |
| 115 | et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, |
| 116 | tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti? |
| 117 | adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, |
| 118 | integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo |
| 119 | mille patet plagis, novus est successor habendus. |
| 120 | 'Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo! |
| 121 | arma viri fortis medios mittantur in hostes: |
| 122 | inde iubete peti et referentem ornate relatis.' |
| 123 | cpl1661.93 r Finierat Telamone satus, vulgique secutum |
| 124 | ultima murmur erat, donec Laertius heros |
| 125 | adstitit atque oculos paulum tellure moratos |
| 126 | sustulit ad proceres exspectatoque resolvit |
| 127 | ora sono, neque abest facundis gratia dictis. |
| 128 | 'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, |
| 129 | non foret ambiguus tanti certaminis heres, |
| 130 | tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille, |
| 131 | quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt |
| 132 | fata,' (manuque simul veluti lacrimantia tersit |
| 133 | lumina) 'quis magno melius succedat Achilli, |
| 134 | slu1092.139 v quam per quem magnus Danais successit Achilles? |
| 135 | csg866.85 huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur, |
| 136 | neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, |
| 137 | bcul403.92v profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est, |
| 138 | quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, |
| 139 | invidia careat, bona nec sua quisque recuset. |
| 140 | 'Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, |
| 141 | cbo125.154r vix ea nostra voco, sed enim, quia rettulit Aiax |
| 142 | esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor |
| 143 | Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo: |
| 144 | bav1663.135 v nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, |
| 145 | Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul; |
| 146 | est quoque per matrem Cyllenius addita nobis |
| 147 | altera nobilitas: deus est in utroque parente. |
| 148 | sed neque materno quod sum generosior ortu, |
| 149 | nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, |
| 150 | proposita arma peto: meritis expendite causam, |
| 151 | dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, |
| 152 | Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo, |
| 153 | sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis! |
| 154 | aut si proximitas primusque requiritur heres, |
| 155 | est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi: |
| 156 | quis locus Aiaci? Pthiam haec Scyrumve ferantur! |
| 157 | nec minus est isto Teucer patruelis Achilli: |
| 158 | num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa? |
| 159 | ergo, operum quoniam nudum certamen habetur, |
| 160 | plura quidem feci, quam quae conprendere dictis |
| 161 | in promptu mihi sit, rerum tamen ordine ducar. |
| 162 | 'Praescia venturi genetrix Nereia leti |
| 163 | dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, |
| 164 | in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis: |
| 165 | arma ego femineis animum motura virilem |
| 166 | mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros |
| 167 | virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti |
| 168 | 'nate dea, dixi 'tibi se peritura reservant |
| 169 | Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?' |
| 170 | iniecique manum fortemque ad fortia misi. |
| 171 | slu1092.140 r cpl1661.93 v ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta |
| 172 | cbo125.154v pugnantem domui, victum orantemque refeci; |
| 173 | quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon, |
| 174 | me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, |
| 175 | et Scyrum cepisse; mea concussa putate |
| 176 | procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra, |
| 177 | utque alios taceam, qui saevum perdere posset |
| 178 | Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector! |
| 179 | illis haec armis, quibus est inventus Achilles, |
| 180 | arma peto: vivo dederam, post fata reposco. |
| 181 | bav1663.136 r 'Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes, |
| 182 | Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae, |
| 183 | bcul403.93r exspectata diu, nulla aut contraria classi |
| 184 | flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes |
| 185 | inmeritam saevae natam mactare Dianae. |
| 186 | denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis |
| 187 | atque in rege tamen pater est, ego mite parentis |
| 188 | ingenium verbis ad publica commoda verti: |
| 189 | hanc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides) |
| 190 | difficilem tenui sub iniquo iudice causam. |
| 191 | hunc tamen utilitas populi fraterque datique |
| 192 | summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset; |
| 193 | mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu |
| 194 | decipienda fuit, quo si Telamonius isset, |
| 195 | orba suis essent etiam nunc lintea ventis. |
| 196 | 'Mittor et Iliacas audax orator ad arces, |
| 197 | visaque et intrata est altae mihi curia Troiae, |
| 198 | plenaque adhuc erat illa viris; interritus egi |
| 199 | quam mihi mandarat communem Graecia causam |
| 200 | accusoque Parin praedamque Helenamque reposco |
| 201 | et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum; |
| 202 | at Paris et fratres et qui rapuere sub illo, |
| 203 | cbo125.155r vix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas, |
| 204 | bav1669.50 v primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. |
| 205 | 'Longa referre mora est, quae consilioque manuque |
| 206 | utiliter feci spatiosi tempore belli. |
| 207 | post acies primas urbis se moenibus hostes |
| 208 | slu1092.140 v continuere diu, nec aperti copia Martis |
| 209 | ulla fuit; decimo demum pugnavimus anno: |
| 210 | quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti? |
| 211 | quis tuus usus erat? nam si mea facta requiris, |
| 212 | hostibus insidior, fossa munimina cingo, |
| 213 | consolor socios, ut longi taedia belli |
| 214 | mente ferant placida, doceo, quo simus alendi |
| 215 | armandique modo, mittor, quo postulat usus. |
| 216 | 'Ecce Iovis monitu deceptus imagine somni |
| 217 | rex iubet incepti curam dimittere belli; |
| 218 | bav1663.136 v ille potest auctore suam defendere vocem: |
| 219 | cpl1661.94 r non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, |
| 220 | quodque potest, pugnet! cur non remoratur ituros? |
| 221 | cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur? |
| 222 | non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. |
| 223 | quid, quod et ipse fugit? vidi, puduitque videre, |
| 224 | cum tu terga dares inhonestaque vela parares; |
| 225 | nec mora, 'quid facitis? quae vos dementia' dixi |
| 226 | 'concitat, o socii, captam dimittere Troiam, |
| 227 | quidque domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?' |
| 228 | talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum |
| 229 | bcul403.93v fecerat, aversos profuga de classe reduxi. |
| 230 | convocat Atrides socios terrore paventes: |
| 231 | nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam |
| 232 | audet, at ausus erat reges incessere dictis |
| 233 | csg866.86 Thersites etiam, per me haut inpune protervis! |
| 234 | cbo125.155v erigor et trepidos cives exhortor in hostem |
| 235 | amissamque mea virtutem voce repono. |
| 236 | tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri |
| 237 | fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi. |
| 238 | 'Denique de Danais quis te laudatve petitve? |
| 239 | at sua Tydides mecum communicat acta, |
| 240 | me probat et socio semper confidit Ulixe. |
| 241 | est aliquid, de tot Graiorum milibus unum |
| 242 | slu1092.141 r a Diomede legi! nec me sors ire iubebat: |
| 243 | sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo |
| 244 | ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona |
| 245 | interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi |
| 246 | prodere et edidici, quid perfida Troia pararet. |
| 247 | omnia cognoram nec, quod specularer, habebam |
| 248 | et iam promissa poteram cum laude reverti: |
| 249 | haut contentus eo petii tentoria Rhesi |
| 250 | inque suis ipsum castris comitesque peremi |
| 251 | atque ita captivo, victor votisque potitus, |
| 252 | ingredior curru laetos imitante triumphos; |
| 253 | cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, |
| 254 | bav1663.137 r arma negate mihi, fueritque benignior Aiax. |
| 255 | quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro |
| 256 | devastata meo? cum multo sanguine fudi |
| 257 | Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque |
| 258 | Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque |
| 259 | exitioque dedi cum Chersidamante Thoona |
| 260 | et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum |
| 261 | quique minus celebres nostra sub moenibus urbis |
| 262 | procubuere manu. sunt et mihi vulnera, cives, |
| 263 | ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis, |
| 264 | aspicite! en' vestemque manu diduxit et 'haec sunt |
| 265 | cbo125.156r pectora semper' ait 'vestris exercita rebus! |
| 266 | at nihil inpendit per tot Telamonius annos |
| 267 | cpl1661.94 v sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus! |
| 268 | 'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga |
| 269 | arma tulisse refert contra Troasque Iovemque? |
| 270 | confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne |
| 271 | detractare meum est), sed ne communia solus |
| 272 | occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, |
| 273 | reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis |
| 274 | Troas ab arsuris cum defensore carinis. |
| 275 | bcul403.94r ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis |
| 276 | slu1092.141 v se putat, oblitus regisque ducumque meique, |
| 277 | nonus in officio et praelatus munere sortis. |
| 278 | sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae |
| 279 | quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo! |
| 280 | 'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore |
| 281 | temporis illius, quo, Graium murus, Achilles |
| 282 | procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque |
| 283 | tardarunt, quin corpus humo sublime referrem: |
| 284 | his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis |
| 285 | et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro. |
| 286 | sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires, |
| 287 | est animus certe vestros sensurus honores: |
| 288 | scilicet idcirco pro nato caerula mater |
| 289 | ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, |
| 290 | artis opus tantae, rudis et sine pectore miles |
| 291 | bav1663.137 v indueret? neque enim clipei caelamina novit, |
| 292 | Oceanum et terras cumque alto sidera caelo |
| 293 | Pleiadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton |
| 294 | diversosque orbes nitidumque Orionis ensem. |
| 295 | [postulat, ut capiat, quae non intellegit, arma!] |
| 296 | cbo125.156v 'Quid, quod me duri fugientem munera belli |
| 297 | arguit incepto serum accessisse labori |
| 298 | nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? |
| 299 | si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo; |
| 300 | si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. |
| 301 | bav1669.51 r me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, |
| 302 | primaque sunt illis data tempora, cetera vobis: |
| 303 | haut timeo, si iam nequeam defendere, crimen |
| 304 | cum tanto commune viro: deprensus Ulixis |
| 305 | ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes. |
| 306 | 'Neve in me stolidae convicia fundere linguae |
| 307 | admiremur eum, vobis quoque digna pudore |
| 308 | obicit. an falso Palameden crimine turpe |
| 309 | accusasse mihi, vobis damnasse decorum est? |
| 310 | slu1092.142 r sed neque Naupliades facinus defendere tantum |
| 311 | tamque patens valuit, nec vos audistis in illo |
| 312 | crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant. |
| 313 | cpl1661.95 r 'Nec, Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos, |
| 314 | esse reus merui (factum defendite vestrum! |
| 315 | consensistis enim), nec me suasisse negabo, |
| 316 | ut se subtraheret bellique viaeque labori |
| 317 | temptaretque feros requie lenire dolores. |
| 318 | paruit et vivit! non haec sententia tantum |
| 319 | fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem. |
| 320 | quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt, |
| 321 | bcul403.94v ne mandate mihi! melius Telamonius ibit |
| 322 | eloquioque virum morbis iraque furentem |
| 323 | molliet aut aliqua producet callidus arte! |
| 324 | ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide |
| 325 | stabit, et auxilium promittet Achaia Troiae, |
| 326 | quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, |
| 327 | cbo125.157r Aiacis stolidi Danais sollertia prosit. |
| 328 | sis licet infestus sociis regique mihique |
| 329 | bav1663.138 r dure Philoctete, licet exsecrere meumque |
| 330 | devoveas sine fine caput cupiasque dolenti |
| 331 | csg866.87 me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem, |
| 332 | utque tui mihi sit, fiat tibi copia nostri: |
| 333 | te tamen adgrediar mecumque reducere nitar |
| 334 | tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis, |
| 335 | quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus, |
| 336 | quam responsa deum Troianaque fata retexi, |
| 337 | quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae |
| 338 | hostibus e mediis. et se mihi conferat Aiax? |
| 339 | nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo: |
| 340 | fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni |
| 341 | verba viri? cur hic metuis? cur audet Ulixes |
| 342 | ire per excubias et se committere nocti |
| 343 | perque feros enses non tantum moenia Troum, |
| 344 | slu1092.142 v verum etiam summas arces intrare suaque |
| 345 | eripere aede deam raptamque adferre per hostes? |
| 346 | quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus |
| 347 | gestasset laeva taurorum tergora septem. |
| 348 | illa nocte mihi Troiae victoria parta est: |
| 349 | Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi. |
| 350 | 'Desine Tydiden vultuque et murmure nobis |
| 351 | ostentare meum: pars est sua laudis in illo! |
| 352 | nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas, |
| 353 | solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus. |
| 354 | qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem |
| 355 | esse nec indomitae deberi praemia dextrae, |
| 356 | ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax |
| 357 | Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus |
| 358 | cpl1661.95 v nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem |
| 359 | cbo125.157v Meriones, peteret maioris frater Atridae: |
| 360 | quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi, |
| 361 | consiliis cessere meis. tibi dextera bello |
| 362 | utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro; |
| 363 | tu vires sine mente geris, mihi cura futuri; |
| 364 | tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum |
| 365 | eligit Atrides; tu tantum corpore prodes, |
| 366 | bav1663.138 v nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit |
| 367 | remigis officium, quanto dux milite maior, |
| 368 | bcul403.95r tantum ego te supero. nec non in corpore nostro |
| 369 | pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis. |
| 370 | 'At vos, o proceres, vigili date praemia vestro, |
| 371 | proque tot annorum cura, quibus anxius egi, |
| 372 | hunc titulum meritis pensandum reddite nostris: |
| 373 | iam labor in fine est; obstantia fata removi |
| 374 | altaque posse capi faciendo Pergama, cepi. |
| 375 | per spes nunc socias casuraque moenia Troum |
| 376 | perque deos oro, quos hosti nuper ademi, |
| 377 | per siquid superest, quod sit sapienter agendum, |
| 378 | slu1092.143 r siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, |
| 379 | [si Troiae fatis aliquid restare putatis,] |
| 380 | este mei memores! aut si mihi non datis arma, |
| 381 | huic date!' et ostendit signum fatale Minervae. |
| 382 | Mota manus procerum est, et quid facundia posset, |
| 383 | re patuit, fortisque viri tulit arma disertus. |
| 384 | Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque |
| 385 | sustinuit totiens, unam non sustinet iram, |
| 386 | invictumque virum vicit dolor: arripit ensem |
| 387 | et 'meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes? |
| 388 | hoc' ait 'utendum est in me mihi, quique cruore |
| 389 | saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit, |
| 390 | cbo125.158r ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.' |
| 391 | dixit et in pectus tum demum vulnera passum, |
| 392 | qua patuit ferrum, letalem condidit ensem. |
| 393 | nec valuere manus infixum educere telum: |
| 394 | expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus |
| 395 | purpureum viridi genuit de caespite florem, |
| 396 | qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus; |
| 397 | littera communis mediis pueroque viroque |
| 398 | inscripta est foliis, haec nominis, illa querellae. |
| 399 | bav1669.51 v Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis |
| 400 | et veterum terras infames caede virorum |
| 401 | vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas; |
| 402 | bav1663.139 r quae postquam ad Graios domino comitante revexit, |
| 403 | inposita est sero tandem manus ultima bello. |
| 404 | [Troia simul Priamusque cadunt. Priameia coniunx |
| 405 | perdidit infelix hominis post omnia formam |
| 406 | cpl1661.96 r externasque novo latratu terruit auras, |
| 407 | longus in angustum qua clauditur Hellespontus.] |
| 408 | Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, |
| 409 | exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem |
| 410 | conbiberat, tractata comis antistita Phoebi |
| 411 | slu1092.143 v non profecturas tendebat ad aethera palmas; |
| 412 | Dardanidas matres patriorum signa deorum, |
| 413 | bcul403.95v dum licet, amplexas succensaque templa tenentes |
| 414 | invidiosa trahunt victores praemia Grai; |
| 415 | mittitur Astyanax illis de turribus, unde |
| 416 | pugnantem pro se proavitaque regna tuentem |
| 417 | saepe videre patrem monstratum a matre solebat. |
| 418 | iamque viam suadet Boreas, flatuque secundo |
| 419 | carbasa mota sonant: iubet uti navita ventis; |
| 420 | 'Troia, vale! rapimur' clamant, dant oscula terrae |
| 421 | cbo125.158v Troades et patriae fumantia tecta relinquunt. |
| 422 | ultima conscendit classem miserabile visu! |
| 423 | in mediis Hecabe natorum inventa sepulcris: |
| 424 | prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem |
| 425 | Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit |
| 426 | inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos; |
| 427 | Hectoris in tumulo canum de vertice crinem, |
| 428 | inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit, |
| 429 | Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus |
| 430 | csg866.88 Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic |
| 431 | regia dives erat, cui te commisit alendum |
| 432 | clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis, |
| 433 | consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas |
| 434 | adiecisset opes, animi inritamen avari. |
| 435 | ut cecidit fortuna Phrygum, capit inpius ensem |
| 436 | rex Thracum iuguloque sui demisit alumni |
| 437 | et, tamquam tolli cum corpore crimina possent, |
| 438 | bav1663.139 v exanimem scopulo subiectas misit in undas. |
| 439 | Litore Threicio classem religarat Atrides, |
| 440 | dum mare pacatum, dum ventus amicior esset: |
| 441 | hic subito, quantus, cum viveret, esse solebat, |
| 442 | exit humo late rupta similisque minanti |
| 443 | temporis illius vultum referebat Achilles, |
| 444 | quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro |
| 445 | slu1092.144 r 'inmemores' que 'mei disceditis,' inquit 'Achivi, |
| 446 | obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae! |
| 447 | ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum, |
| 448 | placet Achilleos mactata Polyxena manes!' |
| 449 | dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae, |
| 450 | rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat, |
| 451 | fortis et infelix et plus quam femina virgo |
| 452 | cbo125.159r ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto. |
| 453 | quae memor ipsa sui postquam crudelibus aris |
| 454 | cpl1661.96 v admota est sensitque sibi fera sacra parari, |
| 455 | utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem; |
| 456 | inque suo vidit figentem lumina vultu, |
| 457 | 'utere iamdudum generoso sanguine' dixit |
| 458 | 'nulla mora est; at tu iugulo vel pectore telum |
| 459 | bcul403.96r conde meo' iugulumque simul pectusque retexit. |
| 460 | 'scilicet haud ulli servire Polyxena vellem. |
| 461 | haud per tale sacrum numen placabitis ullum! |
| 462 | mors tantum vellem matrem mea fallere posset: |
| 463 | mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis |
| 464 | non mea mors illi, verum sua vita tremenda est. |
| 465 | vos modo, ne Stygios adeam non libera manes, |
| 466 | ite procul, si iusta peto, tactuque viriles |
| 467 | virgineo removete manus! acceptior illi, |
| 468 | quisquis is est, quem caede mea placare paratis, |
| 469 | liber erit sanguis. siquos tamen ultima nostri |
| 470 | verba movent oris (Priami vos filia regis, |
| 471 | non captiva rogat), genetrici corpus inemptum |
| 472 | reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri, |
| 473 | sed lacrimis! tum, cum poterat, redimebat et auro.' |
| 474 | dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat, |
| 475 | bav1663.140 r non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos |
| 476 | praebita coniecto rupit praecordia ferro. |
| 477 | illa super terram defecto poplite labens |
| 478 | pertulit intrepidos ad fata novissima vultus; |
| 479 | slu1092.144 v tunc quoque cura fuit partes velare tegendas, |
| 480 | cum caderet, castique decus servare pudoris. |
| 481 | Troades excipiunt deploratosque recensent |
| 482 | Priamidas et quot dederit domus una cruores, |
| 483 | cbo125.159v teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx, |
| 484 | regia dicta parens, Asiae florentis imago, |
| 485 | nunc etiam praedae mala sors; quam victor Ulixes |
| 486 | esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu |
| 487 | edideras: dominum matri vix repperit Hector! |
| 488 | quae corpus conplexa animae tam fortis inane, |
| 489 | quas totiens patriae dederat natisque viroque, |
| 490 | huic quoque dat lacrimas; lacrimas in vulnera fundit |
| 491 | osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit |
| 492 | canitiemque suam concretam sanguine vellens |
| 493 | plura quidem, sed et haec laniato pectore, dixit: |
| 494 | 'nata, tuae quid enim superest? dolor ultime matris, |
| 495 | bav1669.52 r nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, vulnus: |
| 496 | en, ne perdiderim quemquam sine caede meorum, |
| 497 | tu quoque vulnus habes; at te, quia femina, rebar |
| 498 | a ferro tutam: cecidisti et femina ferro, |
| 499 | totque tuos idem fratres, te perdidit idem, |
| 500 | exitium Troiae nostrique orbator, Achilles; |
| 501 | at postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis, |
| 502 | nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles: |
| 503 | cpl1661.97 r nunc quoque mi metuendus erat; cinis ipse sepulti |
| 504 | in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem: |
| 505 | bcul403.96v Aeacidae fecunda fui! iacet Ilion ingens, |
| 506 | eventuque gravi finita est publica clades, |
| 507 | sed finita tamen; soli mihi Pergama restant. |
| 508 | in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum, |
| 509 | tot generis natisque potens nuribusque viroque |
| 510 | nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum, |
| 511 | Penelopae munus, quae me data pensa trahentem |
| 512 | bav1663.140 v matribus ostendens Ithacis 'haec Hectoris illa est |
| 513 | slu1092.145 r clara parens, haec est' dicet 'Priameia coniunx,' |
| 514 | cbo125.160r postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas |
| 515 | maternos luctus, hostilia busta piasti! |
| 516 | inferias hosti peperi! quo ferrea resto? |
| 517 | quidve moror? quo me servas, annosa senectus? |
| 518 | quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam, |
| 519 | vivacem differtis anum? quis posse putaret |
| 520 | felicem Priamum post diruta Pergama dici? |
| 521 | felix morte sua est! nec te, mea nata, peremptam |
| 522 | adspicit et vitam pariter regnumque reliquit. |
| 523 | at, puto, funeribus dotabere, regia virgo, |
| 524 | condeturque tuum monumentis corpus avitis! |
| 525 | non haec est fortuna domus: tibi munera matris |
| 526 | contingent fletus peregrinaeque haustus harenae! |
| 527 | omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus |
| 528 | csg866.89 in breve sustineam, proles gratissima matri, |
| 529 | nunc solus, quondam minimus de stirpe virili, |
| 530 | has datus Ismario regi Polydorus in oras. |
| 531 | quid moror interea crudelia vulnera lymphis |
| 532 | abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?' |
| 533 | Dixit et ad litus passu processit anili, |
| 534 | albentes lacerata comas. 'date, Troades, urnam!' |
| 535 | dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas: |
| 536 | adspicit eiectum Polydori in litore corpus |
| 537 | factaque Threiciis ingentia vulnera telis; |
| 538 | Troades exclamant, obmutuit illa dolore, |
| 539 | et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas |
| 540 | devorat ipse dolor, duroque simillima saxo |
| 541 | torpet et adversa figit modo lumina terra, |
| 542 | interdum torvos sustollit ad aethera vultus, |
| 543 | nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati, |
| 544 | vulnera praecipue, seque armat et instruit ira. |
| 545 | cbo125.160v qua simul exarsit, tamquam regina maneret, |
| 546 | ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est, |
| 547 | slu1092.145 v utque furit catulo lactente orbata leaena |
| 548 | signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem, |
| 549 | sic Hecabe, postquam cum luctu miscuit iram, |
| 550 | bav1663.141 r non oblita animorum, annorum oblita suorum, |
| 551 | vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis |
| 552 | cpl1661.97 v bcul403.97r conloquiumque petit; nam se monstrare relictum |
| 553 | velle latens illi, quod nato redderet, aurum. |
| 554 | credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore |
| 555 | in secreta venit: tum blando callidus ore |
| 556 | 'tolle moras, Hecabe,' dixit 'da munera nato! |
| 557 | omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti, |
| 558 | per superos iuro.' spectat truculenta loquentem |
| 559 | falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira |
| 560 | atque ita correpto captivarum agmina matrum |
| 561 | invocat et digitos in perfida lumina condit |
| 562 | expellitque genis oculos (facit ira potentem) |
| 563 | inmergitque manus foedataque sanguine sonti |
| 564 | non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit. |
| 565 | clade sui Thracum gens inritata tyranni |
| 566 | Troada telorum lapidumque incessere iactu |
| 567 | coepit, at haec missum rauco cum murmure saxum |
| 568 | morsibus insequitur rictuque in verba parato |
| 569 | latravit, conata loqui: locus exstat et ex re |
| 570 | nomen habet, veterumque diu memor illa malorum |
| 571 | tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros. |
| 572 | illius Troasque suos hostesque Pelasgos, |
| 573 | illius fortuna deos quoque moverat omnes, |
| 574 | sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororque |
| 575 | eventus Hecaben meruisse negaverit illos. |
| 576 | cbo125.161r Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis, |
| 577 | cladibus et casu Troiaeque Hecabesque moveri. |
| 578 | cura deam propior luctusque domesticus angit |
| 579 | Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis |
| 580 | slu1092.146 r vidit Achillea pereuntem cuspide mater; |
| 581 | vidit, et ille color, quo matutina rubescunt |
| 582 | tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether. |
| 583 | at non inpositos supremis ignibus artus |
| 584 | sustinuit spectare parens, sed crine soluto |
| 585 | sicut erat, magni genibus procumbere non est |
| 586 | dedignata Iovis lacrimisque has addere voces: |
| 587 | bav1663.141 v 'omnibus inferior, quas sustinet aureus aether, |
| 588 | (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem) |
| 589 | diva tamen, veni, non ut delubra diesque |
| 590 | des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras: |
| 591 | bav1669.52 v si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem, |
| 592 | tum cum luce nova noctis confinia servo, |
| 593 | praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est |
| 594 | nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores: |
| 595 | Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra |
| 596 | pro patruo tulit arma suo primisque sub annis |
| 597 | occidit a forti (sic vos voluistis) Achille.bcul403.97v |
| 598 | da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem, |
| 599 | summe deum rector, maternaque vulnera leni!' |
| 600 | Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto |
| 601 | cpl1661.98 r corruit igne rogus, nigrique volumina fumi |
| 602 | infecere diem, veluti cum flumine Nais |
| 603 | exhalat nebulas, nec sol admittitur infra; |
| 604 | atra favilla volat glomerataque corpus in unum |
| 605 | densetur faciemque capit sumitque calorem |
| 606 | atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas)cbo125.161v |
| 607 | et primo similis volucri, mox vera volucris |
| 608 | insonuit pennis, pariter sonuere sorores |
| 609 | innumerae, quibus est eadem natalis origo, |
| 610 | terque rogum lustrant, et consonus exit in auras |
| 611 | ter plangor, quarto seducunt castra volatu; |
| 612 | tum duo diversa populi de parte feroces |
| 613 | slu1092.146 v bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras |
| 614 | exercent alasque adversaque pectora lassant, |
| 615 | inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto |
| 616 | corpora seque viro forti meminere creatas. |
| 617 | praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo |
| 618 | Memnonides dictae, cum sol duodena peregit |
| 619 | signa, parentali moriturae more rebellant. |
| 620 | ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est; |
| 621 | luctibus est Aurora suis intenta piasque |
| 622 | nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe. |
| 623 | Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse |
| 624 | spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem |
| 625 | bav1663.142 r fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros. |
| 626 | csg866.90 de tantis opibus praedam pius eligit illam |
| 627 | Ascaniumque suum profugaque per aequora classe |
| 628 | fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum |
| 629 | et Polydoreo manantem sanguine terram |
| 630 | linquit et utilibus ventis aestuque secundo |
| 631 | intrat Apollineam sociis comitantibus urbem. |
| 632 | hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus |
| 633 | rite colebatur, temploque domoque recepit |
| 634 | urbemque ostendit delubraque nota duasque |
| 635 | Latona quondam stirpes pariente retentas. |
| 636 | ture dato flammis vinoque in tura profuso |
| 637 | caesarumque boum fibris de more crematis |
| 638 | cbo125.162r regia tecta petunt, positique tapetibus altis |
| 639 | munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho. |
| 640 | tum pius Anchises: 'o Phoebi lecte sacerdos, |
| 641 | fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi, |
| 642 | bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?' |
| 643 | huic Anius niveis circumdata tempora vittis |
| 644 | bcul403.98r concutiens et tristis ait: 'non falleris, heros |
| 645 | maxime; vidisti natorum quinque parentem, |
| 646 | slu1092.147 r quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat) |
| 647 | paene vides orbum. quod enim mihi filius absens |
| 648 | auxilium, quem dicta suo de nomine tellus |
| 649 | Andros habet pro patre locumque et regna tenentem? |
| 650 | cpl1661.98 v Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber |
| 651 | femineae stirpi voto maiora fideque |
| 652 | munera: nam tactu natarum cuncta mearum |
| 653 | in segetem laticemque meri canaeque Minervae |
| 654 | transformabantur, divesque erat usus in illis. |
| 655 | hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides, |
| 656 | (ne non ex aliqua vestram sensisse procellam |
| 657 | nos quoque parte putes), armorum viribus usus |
| 658 | abstrahit invitas gremio genitoris alantque |
| 659 | imperat Argolicam caelesti munere classem. |
| 660 | effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus |
| 661 | et totidem natis Andros fraterna petita est. |
| 662 | bav1663.142 v miles adest et, ni dedantur, bella minatur: |
| 663 | victa metu pietas consortia corpora poenae |
| 664 | dedidit; et timido possis ignoscere fratri: |
| 665 | non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron, |
| 666 | Hector erat, per quem decimum durastis in annum. |
| 667 | iamque parabantur captivis vincla lacertis: |
| 668 | illae tollentes etiamnum libera caelo |
| 669 | cbo125.162v bracchia 'Bacche pater, fer opem!' dixere, tulitque |
| 670 | muneris auctor opem, si miro perdere more |
| 671 | ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram |
| 672 | perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum; |
| 673 | summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque |
| 674 | coniugis in volucres, niveas abiere columbas.' |
| 675 | Talibus atque aliis postquam convivia dictis |
| 676 | inplerunt, mensa somnum petiere remota |
| 677 | cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi, |
| 678 | qui petere antiquam matrem cognataque iussit |
| 679 | slu1092.147 v litora; prosequitur rex et dat munus ituris, |
| 680 | Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti, |
| 681 | cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi |
| 682 | hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris: |
| 683 | miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon |
| 684 | Hyleus et longo caelaverat argumento. |
| 685 | urbs erat, et septem posses ostendere portas: |
| 686 | hae pro nomine erant, et quae foret illa, docebant; |
| 687 | bav1669.53 r ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique |
| 688 | effusaeque comas et apertae pectora matres |
| 689 | significant luctum; nymphae quoque flere videntur |
| 690 | bcul403.98v siccatosque queri fontes: sine frondibus arbor |
| 691 | nuda riget, rodunt arentia saxa capellae. |
| 692 | ecce facit mediis natas Orione Thebis |
| 693 | hac non femineum iugulo dare vulnus aperto, |
| 694 | illac demisso per fortia pectora telo |
| 695 | pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem |
| 696 | funeribus ferri celebrique in parte cremari. |
| 697 | tum de virginea geminos exire favilla, |
| 698 | ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronas |
| 699 | bav1663.143 r nominat, et cineri materno ducere pompam. |
| 700 | cpl1661.99 r cbo125.163r hactenus antiquo signis fulgentibus aere, |
| 701 | summus inaurato crater erat asper acantho. |
| 702 | nec leviora datis Troiani dona remittunt |
| 703 | dantque sacerdoti custodem turis acerram, |
| 704 | dant pateram claramque auro gemmisque coronam. |
| 705 | Inde recordati Teucros a sanguine Teucri |
| 706 | ducere principium Creten tenuere locique |
| 707 | ferre diu nequiere Iovem centumque relictis |
| 708 | urbibus Ausonios optant contingere portus, |
| 709 | saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos |
| 710 | portubus infidis exterruit ales Aello. |
| 711 | et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque |
| 712 | Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis, |
| 713 | praeter erant vecti: certatam lite deorum |
| 714 | Ambraciam versique vident sub imagine saxum |
| 715 | slu1092.148 r iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est, |
| 716 | vocalemque sua terram Dodonida quercu |
| 717 | Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso |
| 718 | inpia subiectis fugere incendia pennis. |
| 719 | Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis |
| 720 | rura petunt, Epiros ab his regnataque vati |
| 721 | Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur; |
| 722 | inde futurorum certi, quae cuncta fideli |
| 723 | Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant |
| 724 | Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora linguis, |
| 725 | e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros, |
| 726 | csg866.91 mollibus oppositum zephyris Lilybaeon, ad arctos |
| 727 | aequoris expertes spectat boreanque Peloros. |
| 728 | hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo |
| 729 | sub noctem potitur Zanclaea classis harena: |
| 730 | Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis |
| 731 | cbo125.163v infestat; vorat haec raptas revomitque carinas, |
| 732 | illa feris atram canibus succingitur alvum, |
| 733 | virginis ora gerens, et, si non omnia vates |
| 734 | ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo: |
| 735 | hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis |
| 736 | bcul403.99r ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis, |
| 737 | ibat et elusos iuvenum narrabat amores. |
| 738 | bav1663.143 v cui dum pectendos praebet Galatea capillos, |
| 739 | talibus adloquitur repetens suspiria dictis: |
| 740 | 'te tamen, o virgo, genus haut inmite virorum |
| 741 | expetit, utque facis, potes his inpune negare; |
| 742 | at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris |
| 743 | enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum, |
| 744 | non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem |
| 745 | effugere.' et lacrimae vocem inpediere loquentis. |
| 746 | quas ubi marmoreo detersit pollice virgo |
| 747 | et solata deam est, 'refer, o carissima' dixit |
| 748 | 'neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!' |
| 749 | cpl1661.99 v Nereis his contra resecuta Crataeide natam est: |
| 750 | 'Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus |
| 751 | slu1092.148 v magna quidem patrisque sui matrisque voluptas, |
| 752 | nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni. |
| 753 | pulcher et octonis iterum natalibus actis |
| 754 | signarat teneras dubia lanugine malas. |
| 755 | hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat. |
| 756 | nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne |
| 757 | Acidis in nobis fuerit praesentior, edam: |
| 758 | par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni |
| 759 | est, Venus alma, tui! nempe ille inmitis et ipsis |
| 760 | horrendus silvis et visus ab hospite nullo |
| 761 | inpune et magni cum dis contemptor Olympi, |
| 762 | cbo125.164r quid sit amor, sentit validaque cupidine captus |
| 763 | uritur oblitus pecorum antrorumque suorum. |
| 764 | iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi, |
| 765 | iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, |
| 766 | iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam |
| 767 | et spectare feros in aqua et conponere vultus. |
| 768 | caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris |
| 769 | cessant, et tutae veniuntque abeuntque carinae. |
| 770 | Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen, |
| 771 | Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales, |
| 772 | terribilem Polyphemon adit 'lumen' que, 'quod unum |
| 773 | fronte geris media, rapiet tibi' dixit 'Ulixes.' |
| 774 | risit et 'o vatum stolidissime, falleris,' inquit, |
| 775 | 'altera iam rapuit.' sic frustra vera monentem |
| 776 | bav1663.144 r spernit et aut gradiens ingenti litora passu |
| 777 | degravat, aut fessus sub opaca revertitur antra. |
| 778 | prominet in pontum cuneatus acumine longo |
| 779 | collis (utrumque latus circumfluit aequoris unda): |
| 780 | huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit; |
| 781 | lanigerae pecudes nullo ducente secutae. |
| 782 | bcul403.99v cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, |
| 783 | bav1669.53 v ante pedes posita est antemnis apta ferendis |
| 784 | sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum, |
| 785 | slu1092.149 r senserunt toti pastoria sibila montes, |
| 786 | senserunt undae; latitans ego rupe meique |
| 787 | Acidis in gremio residens procul auribus hausi |
| 788 | talia dicta meis auditaque mente notavi: |
| 789 | 'Candidior folio nivei Galatea ligustri, |
| 790 | floridior pratis, longa procerior alno, |
| 791 | splendidior vitro, tenero lascivior haedo, |
| 792 | levior adsiduo detritis aequore conchis, |
| 793 | cbo125.164v solibus hibernis, aestiva gratior umbra, |
| 794 | mobilior damma, platano conspectior alta, |
| 795 | lucidior glacie, matura dulcior uva, |
| 796 | mollior et cycni plumis et lacte coacto, |
| 797 | et, si non fugias, riguo formosior horto; |
| 798 | cpl1661.100 r 'Saevior indomitis eadem Galatea iuvencis, |
| 799 | durior annosa quercu, fallacior undis, |
| 800 | lentior et salicis virgis et vitibus albis, |
| 801 | his inmobilior scopulis, violentior amne, |
| 802 | laudato pavone superbior, acrior igni, |
| 803 | asperior tribulis, feta truculentior ursa, |
| 804 | surdior aequoribus, calcato inmitior hydro, |
| 805 | et, quod praecipue vellem tibi demere possem, |
| 806 | non tantum cervo claris latratibus acto, |
| 807 | verum etiam ventis volucrique fugacior aura, |
| 808 | (at bene si noris, pigeat fugisse, morasque |
| 809 | ipsa tuas damnes et me retinere labores) |
| 810 | sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo |
| 811 | antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu, |
| 812 | nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos, |
| 813 | sunt auro similes longis in vitibus uvae, |
| 814 | sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas. |
| 815 | bav1663.144 v ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra |
| 816 | mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna |
| 817 | prunaque non solum nigro liventia suco, |
| 818 | verum etiam generosa novasque imitantia ceras. |
| 819 | slu1092.149 v nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt |
| 820 | arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor. |
| 821 | 'Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant, |
| 822 | multas silva tegit, multae stabulantur in antris, |
| 823 | nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint: |
| 824 | csg866.92 cbo125.165r pauperis est numerare pecus; de laudibus harum |
| 825 | nil mihi credideris, praesens potes ipsa videre, |
| 826 | ut vix circumeant distentum cruribus uber. |
| 827 | sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni. |
| 828 | bcul403.100r sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi. |
| 829 | lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda |
| 830 | servatur, partem liquefacta coagula durant. |
| 831 | 'Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum |
| 832 | munera contingent, dammae leporesque caperque, |
| 833 | parve columbarum demptusve cacumine nidus: |
| 834 | inveni geminos, qui tecum ludere possint, |
| 835 | inter se similes, vix ut dignoscere possis, |
| 836 | villosae catulos in summis montibus ursae: |
| 837 | inveni et dixi 'dominae servabimus istos.' |
| 838 | 'Iam modo caeruleo nitidum caput exere ponto, |
| 839 | iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra! |
| 840 | certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi |
| 841 | nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti. |
| 842 | adspice, sim quantus: non est hoc corpore maior |
| 843 | Iuppiter in caelo, nam vos narrare soletis |
| 844 | nescio quem regnare Iovem; coma plurima torvos |
| 845 | cpl1661.100 v prominet in vultus, umerosque, ut lucus, obumbrat; |
| 846 | nec mea quod rigidis horrent densissima saetis |
| 847 | slu1092.150 r corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor, |
| 848 | turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent; |
| 849 | pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est: |
| 850 | barba viros hirtaeque decent in corpore saetae. |
| 851 | unum est in media lumen mihi fronte, sed instar |
| 852 | ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus |
| 853 | bav1663.145 r Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis. |
| 854 | 'Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat: |
| 855 | cbo125.165v hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque |
| 856 | supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni, |
| 857 | quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen, |
| 858 | Nerei, te vereor, tua fulmine saevior ira est. |
| 859 | atque ego contemptus essem patientior huius, |
| 860 | si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso |
| 861 | Acin amas praefersque meis conplexibus Acin? |
| 862 | ille tamen placeatque sibi placeatque licebit, |
| 863 | quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur: |
| 864 | sentiet esse mihi tanto pro corpore vires! |
| 865 | viscera viva traham divulsaque membra per agros |
| 866 | perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas. |
| 867 | uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis, |
| 868 | cumque suis videor translatam viribus Aetnen |
| 869 | pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moveris.' |
| 870 | 'Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam) |
| 871 | surgit et ut taurus vacca furibundus adempta |
| 872 | stare nequit silvaque et notis saltibus errat, |
| 873 | cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes |
| 874 | bcul403.100v me videt atque Acin 'video' que exclamat 'et ista |
| 875 | ultima sit, faciam, Veneris concordia vestrae.' |
| 876 | tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere |
| 877 | debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.bav1669.54 r |
| 878 | ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor; |
| 879 | terga fugae dederat conversa Symaethius heros |
| 880 | et 'fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes,' |
| 881 | dixerat 'et vestris periturum admittite regnis!' |
| 882 | insequitur Cyclops partemque e monte revulsam |
| 883 | mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum |
| 884 | angulus e saxo, totum tamen obruit Acin, |
| 885 | at nos, quod fieri solum per fata licebat, |
| 886 | cbo125.166r fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas. |
| 887 | slu1092.150 v puniceus de mole cruor manabat, et intra |
| 888 | bav1663.145 v temporis exiguum rubor evanescere coepit, |
| 889 | fitque color primo turbati fluminis imbre |
| 890 | purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit, |
| 891 | vivaque per rimas proceraque surgit harundo, |
| 892 | cpl1661.101 r osque cavum saxi sonat exsultantibus undis, |
| 893 | miraque res, subito media tenus exstitit alvo |
| 894 | incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis, |
| 895 | qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, |
| 896 | Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem |
| 897 | versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.' |
| 898 | Desierat Galatea loqui, coetuque soluto |
| 899 | discedunt placidisque natant Nereides undis. |
| 900 | Scylla redit; neque enim medio se credere ponto |
| 901 | audet, et aut bibula sine vestibus errat harena |
| 902 | aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus |
| 903 | gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda: |
| 904 | ecce fretum stringens, alti novus incola ponti, |
| 905 | nuper in Euboica versis Anthedone membris, |
| 906 | Glaucus adest, visaeque cupidine virginis haeret |
| 907 | et, quaecumque putat fugientem posse morari, |
| 908 | verba refert; fugit illa tamen veloxque timore |
| 909 | pervenit in summum positi prope litora montis. |
| 910 | ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum |
| 911 | longa sub arboribus convexus in aequora vertex: |
| 912 | constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne |
| 913 | ille sit, ignorans admiraturque colorem |
| 914 | caesariemque umeros subiectaque terga tegentem, |
| 915 | ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis. |
| 916 | sensit et innitens, quae stabat proxima, moli |
| 917 | cbo125.166v 'non ego prodigium nec sum fera belva, virgo, |
| 918 | sed deus' inquit 'aquae: nec maius in aequora Proteus |
| 919 | ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon. |
| 920 | slu1092.151 r bcul403.101r ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis |
| 921 | debitus aequoribus, iam tum exercebar in illis;csg866.93 |
| 922 | nam modo ducebam ducentia retia pisces, |
| 923 | nunc in mole sedens moderabar harundine linum. |
| 924 | sunt viridi prato confinia litora, quorum |
| 925 | altera pars undis, pars altera cingitur herbis, |
| 926 | bav1663.146 r quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, |
| 927 | nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae; |
| 928 | non apis inde tulit conlectos sedula flores, |
| 929 | non data sunt capiti genialia serta, neque umquam |
| 930 | falciferae secuere manus; ego primus in illo |
| 931 | caespite consedi, dum lina madentia sicco, |
| 932 | utque recenserem captivos ordine pisces, |
| 933 | insuper exposui, quos aut in retia casus |
| 934 | aut sua credulitas in aduncos egerat hamos. |
| 935 | res similis fictae, sed quid mihi fingere prodest? |
| 936 | gramine contacto coepit mea praeda moveri |
| 937 | et mutare latus terraque ut in aequore niti. |
| 938 | dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas |
| 939 | turba suas dominumque novum litusque relinquunt. |
| 940 | obstipui dubitoque diu causamque requiro, |
| 941 | num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae: |
| 942 | 'quae tamen has' inquam 'vires habet herba?' manuquecpl1661.101 v |
| 943 | pabula decerpsi decerptaque dente momordi. |
| 944 | vix bene conbiberant ignotos guttura sucos, |
| 945 | cum subito trepidare intus praecordia sensi |
| 946 | alteriusque rapi naturae pectus amore; |
| 947 | nec potui restare diu 'repetenda' que 'numquamcbo125.167r |
| 948 | terra, vale!' dixi corpusque sub aequora mersi. |
| 949 | di maris exceptum socio dignantur honore, |
| 950 | utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant, |
| 951 | Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis, |
| 952 | et purgante nefas noviens mihi carmine dictoslu1092.151 v |
| 953 | pectora fluminibus iubeor supponere centum; |
| 954 | nec mora, diversis lapsi de partibus amnes |
| 955 | totaque vertuntur supra caput aequora nostrum. |
| 956 | hactenus acta tibi possum memoranda referre, |
| 957 | hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit. |
| 958 | quae postquam rediit, alium me corpore toto, |
| 959 | ac fueram nuper, neque eundem mente recepi: |
| 960 | hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam |
| 961 | caesariemque meam, quam longa per aequora verro, |
| 962 | ingentesque umeros et caerula bracchia vidibav1663.146 v |
| 963 | cruraque pinnigero curvata novissima pisce. |
| 964 | quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis, |
| 965 | quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?'bcul403.101v |
| 966 | talia dicentem, dicturum plura, reliquit |
| 967 | Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa |
| 968 | prodigiosa petit Titanidos atria Circes. |