Ovidius, Metamorphoses, 12 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis |
| 2 | vivere lugebat: tumulo quoque nomen habenti |
| 3 | inferias dederat cum fratribus Hector inanes; |
| 4 | defuit officio Paridis praesentia tristi, |
| 5 | postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum |
| 6 | attulit in patriam: coniurataeque sequuntur |
| 7 | bav1663.125 r mille rates gentisque simul commune Pelasgae; |
| 8 | nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi |
| 9 | invia fecissent venti, Boeotaque tellus |
| 10 | Aulide piscosa puppes tenuisset ituras. |
| 11 | hic patrio de more Iovi cum sacra parassent, |
| 12 | ut vetus accensis incanduit ignibus ara, |
| 13 | serpere caeruleum Danai videre draconem |
| 14 | in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris. |
| 15 | nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa: |
| 16 | cpl1661.85 v quas simul et matrem circum sua damna volantem |
| 17 | corripuit serpens avidoque recondidit ore, |
| 18 | slu1092.128 v obstipuere omnes, at veri providus augur |
| 19 | Thestorides 'vincemus'; ait, 'gaudete, Pelasgi! |
| 20 | Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,' |
| 21 | cbo125.142r atque novem volucres in belli digerit annos. |
| 22 | ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos, |
| 23 | fit lapis et signat serpentis imagine saxum. |
| 24 | Permanet Aoniis Boreas violentus in undis |
| 25 | bcul403.84v bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae |
| 26 | Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi; |
| 27 | at non Thestorides: nec enim nescitve tacetve |
| 28 | sanguine virgineo placandam virginis iram |
| 29 | esse deae. postquam pietatem publica causa |
| 30 | rexque patrem vicit, castumque datura cruorem |
| 31 | flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris, |
| 32 | victa dea est nubemque oculis obiecit et inter |
| 33 | officium turbamque sacri vocesque precantum |
| 34 | supposita fertur mutasse Mycenida cerva. |
| 35 | ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, |
| 36 | et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit, |
| 37 | accipiunt ventos a tergo mille carinae |
| 38 | multaque perpessae Phrygia potiuntur harena. |
| 39 | Orbe locus medio est inter terrasque fretumque |
| 40 | caelestesque plagas, triplicis confinia mundi; |
| 41 | unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, |
| 42 | inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures: |
| 43 | Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, |
| 44 | bav1663.125 v innumerosque aditus ac mille foramina tectis |
| 45 | addidit et nullis inclusit limina portis; |
| 46 | nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti, |
| 47 | tota fremit vocesque refert iteratque quod audit; |
| 48 | nulla quies intus nullaque silentia parte, |
| 49 | nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis, |
| 50 | qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis |
| 51 | esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras |
| 52 | slu1092.129 r cbo125.142v increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. |
| 53 | atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque |
| 54 | mixtaque cum veris passim commenta vagantur |
| 55 | milia rumorum confusaque verba volutant; |
| 56 | e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures, |
| 57 | hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti |
| 58 | crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor. |
| 59 | illic Credulitas, illic temerarius Error |
| 60 | vanaque Laetitia est consternatique Timores |
| 61 | Seditioque repens dubioque auctore Susurri; |
| 62 | bav1669.46 v ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur |
| 63 | et tellure, videt totumque inquirit in orbem. |
| 64 | Fecerat haec notum, Graias cum milite forti |
| 65 | cpl1661.86 r adventare rates, neque inexspectatus in armis |
| 66 | hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur |
| 67 | csg866.77 Troes, et Hectorea primus fataliter hasta, |
| 68 | Protesilae, cadis, commissaque proelia magno |
| 69 | stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector. |
| 70 | nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset, |
| 71 | bcul403.85r sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant |
| 72 | litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus, |
| 73 | mille viros dederat, iam curru instabat Achilles |
| 74 | totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu |
| 75 | agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens |
| 76 | congreditur Cycno (decimum dilatus in annum |
| 77 | Hector erat): tum colla iugo candentia pressos |
| 78 | exhortatus equos currum derexit in hostem |
| 79 | concutiensque suis vibrantia tela lacertis |
| 80 | 'quisquis es, o iuvenis,' dixit 'solamen habeto |
| 81 | bav1663.126 r mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!' |
| 82 | hactenus Aeacides: vocem gravis hasta secuta est, |
| 83 | cbo125.143r sed quamquam certa nullus fuit error in hasta, |
| 84 | nil tamen emissi profecit acumine ferri |
| 85 | utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu. |
| 86 | slu1092.129 v 'nate dea, nam te fama praenovimus,' inquit |
| 87 | ille 'quid a nobis vulnus miraris abesse?' |
| 88 | (mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis |
| 89 | fulva iubis cassis neque onus, cava parma, sinistrae |
| 90 | auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis; |
| 91 | Mars quoque ob hoc capere arma solet! removebitur huius |
| 92 | tegminis officium: tamen indestrictus abibo; |
| 93 | est aliquid non esse satum Nereide, sed qui |
| 94 | Nereaque et natas et totum temperat aequor.' |
| 95 | dixit et haesurum clipei curvamine telum |
| 96 | misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit |
| 97 | terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est. |
| 98 | excutit hoc heros rursusque trementia forti |
| 99 | tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus |
| 100 | sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum |
| 101 | et se praebentem valuit destringere Cycnum. |
| 102 | haut secus exarsit, quam circo taurus aperto, |
| 103 | cum sua terribili petit inritamina cornu, |
| 104 | poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit; |
| 105 | num tamen exciderit ferrum considerat hastae: |
| 106 | haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo, |
| 107 | quasque' ait 'ante habuit vires, effudit in uno? |
| 108 | nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus |
| 109 | moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque |
| 110 | Eetioneas inplevi sanguine Thebas, |
| 111 | vel cum purpureus populari caede Caicus |
| 112 | fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae. |
| 113 | hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos |
| 114 | cbo125.143v et feci et video, valuit mea dextra valetque.' |
| 115 | cpl1661.86 v dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam |
| 116 | misit in adversum Lycia de plebe Menoeten |
| 117 | bcul403.85v bav1663.126 v loricamque simul subiectaque pectora rupit. |
| 118 | quo plangente gravem moribundo vertice terram |
| 119 | extrahit illud idem calido de vulnere telum |
| 120 | slu1092.130 r atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta: |
| 121 | utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!' |
| 122 | sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat |
| 123 | inque umero sonuit non evitata sinistro, |
| 124 | inde velut muro solidaque a caute repulsa est; |
| 125 | qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum |
| 126 | viderat et frustra fuerat gavisus Achilles: |
| 127 | vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae! |
| 128 | tum vero praeceps curru fremebundus ab alto |
| 129 | desilit et nitido securum comminus hostem |
| 130 | ense petens parmam gladio galeamque cavari |
| 131 | cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum. |
| 132 | haut tulit ulterius clipeoque adversa reducto |
| 133 | ter quater ora viri, capulo et cava tempora pulsat |
| 134 | cedentique sequens instat turbatque ruitque |
| 135 | attonitoque negat requiem: pavor occupat illum, |
| 136 | ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti |
| 137 | aversos passus medio lapis obstitit arvo; |
| 138 | quem super inpulsum resupino corpore Cycnum |
| 139 | vi multa vertit terraeque adflixit Achilles. |
| 140 | tum clipeo genibusque premens praecordia duris |
| 141 | vincla trahit galeae, quae presso subdita mento |
| 142 | elidunt fauces et respiramen iterque |
| 143 | eripiunt animae. victum spoliare parabat: |
| 144 | arma relicta videt; corpus deus aequoris albam |
| 145 | cbo125.144r contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat. |
| 146 | Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum |
| 147 | attulit et positis pars utraque substitit armis. |
| 148 | dumque vigil Phrygios servat custodia muros, |
| 149 | et vigil Argolicas servat custodia fossas, |
| 150 | festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles |
| 151 | Pallada mactatae placabat sanguine vaccae; |
| 152 | cuius ut inposuit prosecta calentibus aris, |
| 153 | bav1663.127 r et dis acceptus penetravit in aethera nidor, |
| 154 | slu1092.130 v sacra tulere suam, pars est data cetera mensis. |
| 155 | discubuere toris proceres et corpora tosta |
| 156 | carne replent vinoque levant curasque sitimque. |
| 157 | non illos citharae, non illos carmina vocum |
| 158 | longave multifori delectat tibia buxi, |
| 159 | bav1669.47 r sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi |
| 160 | materia est: pugnas referunt hostisque suasque, |
| 161 | inque vices adita atque exhausta pericula saepe |
| 162 | commemorare iuvat; quid enim loqueretur Achilles, |
| 163 | bcul403.86r aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem? |
| 164 | cpl1661.87 r proxima praecipue domito victoria Cycno |
| 165 | csg866.78 in sermone fuit: visum mirabile cunctis, |
| 166 | quod iuveni corpus nullo penetrabile telo |
| 167 | invictumque a vulnere erat ferrumque terebat. |
| 168 | hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi, |
| 169 | cum sic Nestor ait: 'vestro fuit unicus aevo |
| 170 | contemptor ferri nulloque forabilis ictu |
| 171 | Cycnus. at ipse olim patientem vulnera mille |
| 172 | corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi, |
| 173 | Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn |
| 174 | incoluit, quoque id mirum magis esset in illo, |
| 175 | femina natus erat.' monstri novitate moventur |
| 176 | quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles: |
| 177 | cbo125.144v 'dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas, |
| 178 | o facunde senex, aevi prudentia nostri, |
| 179 | quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus, |
| 180 | qua tibi militia, cuius certamine pugnae |
| 181 | cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.' |
| 182 | tum senior: 'quamvis obstet mihi tarda vetustas, |
| 183 | multaque me fugiant primis spectata sub annis, |
| 184 | plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla |
| 185 | pectore res nostro est inter bellique domique |
| 186 | acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus |
| 187 | spectatorem operum multorum reddere, vixi |
| 188 | slu1092.131 r annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas. |
| 189 | bav1663.127 v 'Clara decore fuit proles Elateia Caenis, |
| 190 | Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas |
| 191 | perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), |
| 192 | multorum frustra votis optata procorum. |
| 193 | temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos: |
| 194 | sed iam aut contigerant illi conubia matris |
| 195 | aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos |
| 196 | denupsit thalamos secretaque litora carpens |
| 197 | aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat), |
| 198 | utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit, |
| 199 | 'sint tua vota licet' dixit 'secura repulsae: |
| 200 | elige, quid voveas!' (eadem hoc quoque fama ferebat) |
| 201 | 'magnum' Caenis ait 'facit haec iniuria votum, |
| 202 | tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim: |
| 203 | omnia praestiteris.' graviore novissima dixit |
| 204 | verba sono poteratque viri vox illa videri, |
| 205 | sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti |
| 206 | adnuerat dederatque super, nec saucius ullis |
| 207 | vulneribus fieri ferrove occumbere posset. |
| 208 | cbo125.145r munere laetus abit studiisque virilibus aevum |
| 209 | exigit Atracides Peneiaque arva pererrat. |
| 210 | bcul403.86v 'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus |
| 211 | cpl1661.87 v nubigenasque feros positis ex ordine mensis |
| 212 | arboribus tecto discumbere iusserat antro. |
| 213 | Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi, |
| 214 | festaque confusa resonabat regia turba. |
| 215 | ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, |
| 216 | cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva, |
| 217 | praesignis facie; felicem diximus illa |
| 218 | coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen. |
| 219 | nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum, |
| 220 | Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa |
| 221 | ardet, et ebrietas geminata libidine regnat. |
| 222 | slu1092.131 v protinus eversae turbant convivia mensae, |
| 223 | raptaturque comis per vim nova nupta prehensis. |
| 224 | Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant |
| 225 | bav1663.128 r aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago. |
| 226 | femineo clamore sonat domus: ocius omnes |
| 227 | surgimus, et primus 'quae te vecordia,' Theseus |
| 228 | 'Euryte, pulsat,' ait, 'qui me vivente lacessas |
| 229 | Pirithoum violesque duos ignarus in uno?' |
| 230 | [neve ea magnanimus frustra memoraverit ore, |
| 231 | submovet instantes raptamque furentibus aufert.] |
| 232 | ille nihil contra, (neque enim defendere verbis |
| 233 | talia facta potest) sed vindicis ora protervis |
| 234 | insequitur manibus generosaque pectora pulsat. |
| 235 | forte fuit iuxta signis exstantibus asper |
| 236 | antiquus crater; quem vastum vastior ipse |
| 237 | sustulit Aegides adversaque misit in ora: |
| 238 | sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque |
| 239 | cbo125.145v vulnere et ore vomens madida resupinus harena |
| 240 | calcitrat. ardescunt germani caede bimembres |
| 241 | certatimque omnes uno ore 'arma, arma' loquuntur. |
| 242 | vina dabant animos, et prima pocula pugna |
| 243 | missa volant fragilesque cadi curvique lebetes, |
| 244 | res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae. |
| 245 | 'Primus Ophionides Amycus penetralia donis |
| 246 | haut timuit spoliare suis et primus ab aede |
| 247 | lampadibus densum rapuit funale coruscis |
| 248 | elatumque alte, veluti qui candida tauri |
| 249 | rumpere sacrifica molitur colla securi, |
| 250 | inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa |
| 251 | non cognoscendo confusa relinquit in ore. |
| 252 | exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris |
| 253 | acta retro naris medioque est fixa palato. |
| 254 | hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae |
| 255 | bav1669.47 v stravit humi Pelates deiecto in pectora mento |
| 256 | slu1092.132 r bcul403.87r cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes |
| 257 | vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras. |
| 258 | 'Proximus ut steterat spectans altaria vultu |
| 259 | fumida terribili 'cur non' ait 'utimur istis?' |
| 260 | cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram |
| 261 | bav1663.128 v ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen |
| 262 | cpl1661.88 r depressitque duos, Brotean et Orion: Orio |
| 263 | csg866.79 mater erat Mycale, quam deduxisse canendo |
| 264 | saepe reluctanti constabat cornua lunae. |
| 265 | 'non impune feres, teli modo copia detur!' |
| 266 | dixerat Exadius telique habet instar, in alta |
| 267 | quae fuerant pinu votivi cornua cervi. |
| 268 | figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo |
| 269 | eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret, |
| 270 | cbo125.146r pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet. |
| 271 | 'Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris |
| 272 | pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi |
| 273 | tempora perfringit fulvo protecta capillo. |
| 274 | correpti rapida, veluti seges arida, flamma |
| 275 | arserunt crines, et vulnere sanguis inustus |
| 276 | terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum |
| 277 | igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva |
| 278 | cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud |
| 279 | stridet et in trepida submersum sibilat unda. |
| 280 | saucius hirsutis avidum de crinibus ignem |
| 281 | excutit inque umeros limen tellure revulsum |
| 282 | tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, |
| 283 | ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles |
| 284 | oppressit spatio stantem propiore Cometen. |
| 285 | gaudia nec retinet Rhoetus: 'sic, conprecor,' inquit |
| 286 | 'cetera sit fortis castrorum turba tuorum!' |
| 287 | semicremoque novat repetitum stipite vulnus |
| 288 | terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu |
| 289 | rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro. |
| 290 | slu1092.132 v 'Victor ad Evagrum Corythumque Dryantaque transit; |
| 291 | e quibus ut prima tectus lanugine malas |
| 292 | procubuit Corythus, 'puero quae gloria fuso |
| 293 | parta tibi est?' Evagrus ait, nec dicere Rhoetus |
| 294 | plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis |
| 295 | condidit ora viri perque os in pectora flammas. |
| 296 | te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato |
| 297 | bav1663.129 r insequitur, sed non in te quoque constitit idem |
| 298 | exitus: adsiduae successu caedis ovantem, |
| 299 | qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta. |
| 300 | ingemuit duroque sudem vix osse revulsit |
| 301 | cbo125.146v Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit. |
| 302 | bcul403.87v fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo |
| 303 | dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas, |
| 304 | quique pedum nuper certamine vicerat omnes |
| 305 | Mermeros, accepto tum vulnere tardius ibat; |
| 306 | et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum, |
| 307 | quique suis frustra bellum dissuaserat augur |
| 308 | Asbolus: ille etiam metuenti vulnera Nesso |
| 309 | 'ne fuge! ad Herculeos' inquit 'servaberis arcus.' |
| 310 | at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus |
| 311 | cpl1661.88 v effugere necem; quos omnes dextra Dryantis |
| 312 | perculit adversos. adversum tu quoque, quamvis |
| 313 | terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti: |
| 314 | nam grave respiciens inter duo lumina ferrum, |
| 315 | qua naris fronti committitur, accipis, imae. |
| 316 | 'In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat |
| 317 | sopitus venis et inexperrectus Aphidas |
| 318 | languentique manu carchesia mixta tenebat, |
| 319 | fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae; |
| 320 | quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem, |
| 321 | inserit amento digitos 'miscenda' que dixit |
| 322 | 'cum Styge vina bibes' Phorbas; nec plura moratus |
| 323 | in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo |
| 324 | slu1092.133 r fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est. |
| 325 | mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit |
| 326 | inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis. |
| 327 | 'Vidi ego Petraeum conantem tollere terra |
| 328 | glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit |
| 329 | et quatit huc illuc labefactaque robora iactat, |
| 330 | lancea Pirithoi costis inmissa Petraei |
| 331 | pectora cum duro luctantia robore fixit. |
| 332 | cbo125.147r Pirithoi virtute Lycum cecidisse ferebant, |
| 333 | bav1663.129 v Pirithoi virtute Chromin, sed uterque minorem |
| 334 | victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt, |
| 335 | fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit |
| 336 | et missum a dextra laevam penetravit ad aurem, |
| 337 | Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis, |
| 338 | dum fugit instantem trepidans Ixione natum, |
| 339 | decidit in praeceps et pondere corporis ornum |
| 340 | ingentem fregit suaque induit ilia fractae. |
| 341 | 'Ultor adest Aphareus saxumque e monte revulsum |
| 342 | mittere conatur; conantem stipite querno |
| 343 | occupat Aegides cubitique ingentia frangit |
| 344 | ossa nec ulterius dare corpus inutile leto |
| 345 | aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti |
| 346 | insilit, haut solito quemquam portare nisi ipsum, |
| 347 | opposuitque genu costis prensamque sinistra |
| 348 | bcul403.88r caesariem retinens vultum minitantiaque ora |
| 349 | robore nodoso praeduraque tempora fregit. |
| 350 | robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen |
| 351 | bav1669.48 r sternit et inmissa protectum pectora barba |
| 352 | Hippason et summis exstantem Riphea silvis |
| 353 | Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos |
| 354 | ferre domum vivos indignantesque solebat. |
| 355 | haut tulit utentem pugnae successibus ultra |
| 356 | Thesea Demoleon: solidoque revellere trunco |
| 357 | annosam pinum magno molimine temptat; |
| 358 | slu1092.133 v quod quia non potuit, praefractam misit in hostem, |
| 359 | sed procul a telo Theseus veniente recessit |
| 360 | cpl1661.89 r Pallados admonitu: credi sic ipse volebat. |
| 361 | non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti |
| 362 | csg866.80 abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum: |
| 363 | armiger ille tui fuerat genitoris, Achille, |
| 364 | cbo125.147v quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor |
| 365 | csg866.81 Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque. |
| 366 | Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus |
| 367 | vidit, 'at inferias, iuvenum gratissime Crantor, |
| 368 | accipe' ait validoque in Demoleonta lacerto |
| 369 | bav1663.130 r fraxineam misit contentis viribus hastam, |
| 370 | quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens |
| 371 | intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum |
| 372 | (id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est; |
| 373 | ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem |
| 374 | erigitur pedibusque virum proculcat equinis. |
| 375 | excipit ille ictus galea clipeoque sonantes |
| 376 | defensatque umeros praetentaque sustinet arma |
| 377 | perque armos uno duo pectora perforat ictu. |
| 378 | ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen |
| 379 | eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque; |
| 380 | additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat |
| 381 | pelle lupi saevique vicem praestantia teli |
| 382 | cornua vara boum multo rubefacta cruore. |
| 383 | 'Huic ego (nam viris animus dabat) 'aspice,' dixi |
| 384 | 'quantum concedant nostro tua cornua ferro' |
| 385 | et iaculum torsi: quod cum vitare nequiret, |
| 386 | opposuit dextram passurae vulnera fronti: |
| 387 | adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum |
| 388 | haerentem Peleus et acerbo vulnere victum |
| 389 | (stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum. |
| 390 | prosiluit terraque ferox sua viscera traxit |
| 391 | tractaque calcavit calcataque rupit et illis |
| 392 | slu1092.134 r crura quoque inpediit et inani concidit alvo. |
| 393 | 'Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit, |
| 394 | bcul403.88v si modo naturae formam concedimus illi. |
| 395 | cbo125.148r barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea |
| 396 | ex umeris medios coma dependebat in armos. |
| 397 | gratus in ore vigor; cervix umerique manusque |
| 398 | pectoraque artificum laudatis proxima signis, |
| 399 | et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo |
| 400 | deteriorque viro facies; da colla caputque, |
| 401 | Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt |
| 402 | pectora celsa toris. totus pice nigrior atra, |
| 403 | candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus. |
| 404 | multae illum petiere sua de gente, sed una |
| 405 | bav1663.130 v abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter |
| 406 | semiferos altis habitavit femina silvis; |
| 407 | haec et blanditiis et amando et amare fatendo |
| 408 | Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis |
| 409 | cpl1661.89 v esse potest membris, ut sit coma pectine levis, |
| 410 | ut modo rore maris, modo se violave rosave |
| 411 | inplicet, interdum candentia lilia gestet, |
| 412 | bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae |
| 413 | fontibus ora lavet, bis flumine corpora tinguat, |
| 414 | nec nisi quae deceant electarumque ferarum |
| 415 | aut umero aut lateri praetendat vellera laevo. |
| 416 | par amor est illis: errant in montibus una, |
| 417 | antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta |
| 418 | intrarant pariter, pariter fera bella gerebant: |
| 419 | (auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra |
| 420 | venit et inferius quam collo pectora subsunt, |
| 421 | Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum |
| 422 | corpore cum toto post tela educta refrixit. |
| 423 | protinus Hylonome morientes excipit artus |
| 424 | inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora |
| 425 | admovet atque animae fugienti obsistere temptat; |
| 426 | slu1092.134 v cbo125.148v ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures |
| 427 | arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi, |
| 428 | incubuit moriensque suum conplexa maritum est. |
| 429 | 'Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum |
| 430 | vinxerat inter se conexis vellera nodis, |
| 431 | Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque; |
| 432 | caudice qui misso, quem vix iuga bina moverent, |
| 433 | Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit; |
| 434 | [fracta volubilitas capitis latissima, perque os |
| 435 | perque cavas nares oculosque auresque cerebrum |
| 436 | molle fluit, veluti concretum vimine querno |
| 437 | lac solet utve liquor rari sub pondere cribri |
| 438 | manat et exprimitur per densa foramina spissus.] |
| 439 | ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem, |
| 440 | (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima |
| 441 | bav1663.131 r ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque |
| 442 | ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum |
| 443 | gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit: |
| 444 | signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix. |
| 445 | bcul403.89r tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti; |
| 446 | tum poteram magni, si non superare, morari |
| 447 | Hectoris arma meis! illo sed tempore nullus, |
| 448 | aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit aetas. |
| 449 | quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi, |
| 450 | Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli |
| 451 | fixit in adverso cornum sine cuspide vultu? |
| 452 | bav1669.48 v vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto |
| 453 | stravit Erigdupum; memini et venabula condi |
| 454 | inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli. |
| 455 | nec tu credideris tantum cecinisse futura |
| 456 | Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis |
| 457 | occubuit frustraque loqui temptavit Hodites |
| 458 | ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo. |
| 459 | 'Quinque neci Caeneus dederat Styphelumque Bromumque |
| 460 | slu1092.135 r Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon: |
| 461 | vulnera non memini, numerum nomenque notavi. |
| 462 | cbo125.149r provolat Emathii spoliis armatus Halesi, |
| 463 | cpl1661.90 r quem dederat leto, membris et corpore Latreus |
| 464 | maximus: huic aetas inter iuvenemque senemque, |
| 465 | vis iuvenalis erat, variabant tempora cani. |
| 466 | qui clipeo galeaque Macedoniaque sarisa |
| 467 | conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque |
| 468 | armaque concussit certumque equitavit in orbem |
| 469 | csg866.82 verbaque tot fudit vacuas animosus in auras: |
| 470 | 'et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper, |
| 471 | tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo |
| 472 | commonuit, mentemque subit, quo praemia facto |
| 473 | quaque viri falsam speciem mercede pararis? |
| 474 | quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque, |
| 475 | i, cape cum calathis et stamina pollice torque; |
| 476 | bella relinque viris.' iactanti talia Caeneus |
| 477 | bav1663.131 v extentum cursu missa latus eruit hasta, |
| 478 | qua vir equo commissus erat. furit ille dolore |
| 479 | nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarisa: |
| 480 | non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando, |
| 481 | aut siquis parvo feriat cava tympana saxo. |
| 482 | comminus adgreditur laterique recondere duro |
| 483 | luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt. |
| 484 | 'haut tamen effugies! medio iugulaberis ense, |
| 485 | quandoquidem mucro est hebes' inquit et in latus ensem |
| 486 | obliquat longaque amplectitur ilia dextra. |
| 487 | plaga facit gemitus ut corpore marmoris icto, |
| 488 | fractaque dissiluit percusso lammina callo. |
| 489 | ut satis inlaesos miranti praebuit artus, |
| 490 | 'nunc age' ait Caeneus 'nostro tua corpora ferro |
| 491 | bcul403.89v temptemus!' capuloque tenus demisit in armos |
| 492 | ensem fatiferum caecamque in viscera movit |
| 493 | cbo125.149v versavitque manum vulnusque in vulnere fecit. |
| 494 | slu1092.135 v ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres |
| 495 | telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque. |
| 496 | tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni |
| 497 | inque cruentatus Caeneus Elateius ictu. |
| 498 | fecerat attonitos nova res. 'heu dedecus ingens!' |
| 499 | Monychus exclamat. 'populus superamur ab uno |
| 500 | vixque viro; quamquam ille vir est, nos segnibus actis, |
| 501 | quod fuit ille, sumus. quid membra inmania prosunt? |
| 502 | quid geminae vires et quod fortissima rerum |
| 503 | in nobis natura duplex animalia iunxit? |
| 504 | nec nos matre dea, nec nos Ixione natos |
| 505 | esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae |
| 506 | spem caperet: nos semimari superamur ab hoste! |
| 507 | saxa trabesque super totosque involvite montes |
| 508 | vivacemque animam missis elidite silvis! |
| 509 | massa premat fauces, et erit pro vulnere pondus.' |
| 510 | dixit et insanis deiectam viribus austri |
| 511 | forte trabem nactus validum coniecit in hostem |
| 512 | cpl1661.90 v exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus |
| 513 | bav1663.132 r arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras. |
| 514 | obrutus inmani cumulo sub pondere Caeneus |
| 515 | aestuat arboreo congestaque robora duris |
| 516 | fert umeris, sed enim postquam super ora caputque |
| 517 | crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras, |
| 518 | deficit interdum, modo se super aera frustra |
| 519 | tollere conatur iactasque evolvere silvas |
| 520 | interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce, |
| 521 | ardua si terrae quatiatur motibus Ide. |
| 522 | exitus in dubio est: alii sub inania corpus |
| 523 | Tartara detrusum silvarum mole ferebant; |
| 524 | cbo125.150r abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis |
| 525 | vidit avem pennis liquidas exire sub auras, |
| 526 | quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum. |
| 527 | hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu |
| 528 | slu1092.136 r Mopsus et ingenti circum clangore sonantem |
| 529 | adspexit pariterque animis oculisque secutus |
| 530 | 'o salve,' dixit 'Lapithaeae gloria gentis, |
| 531 | maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caencu!' |
| 532 | credita res auctore suo est: dolor addidit iram, |
| 533 | oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum; |
| 534 | nec prius abstitimus ferro exercere dolorem, |
| 535 | quam data pars leto, partem fuga noxque removit.' |
| 536 | Haec inter Lapithas et semihomines Centauros |
| 537 | bcul403.90r proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem |
| 538 | praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore |
| 539 | atque ait: 'Herculeae mirum est oblivia laudis |
| 540 | acta tibi, senior; certe mihi saepe referre |
| 541 | nubigenas domitos a se pater esse solebat.' |
| 542 | tristis ad haec Pylius: 'quid me meminisse malorum |
| 543 | cogis et obductos annis rescindere luctus |
| 544 | inque tuum genitorem odium offensasque fateri? |
| 545 | ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem |
| 546 | inplevit meritis, quod mallem posse negare; |
| 547 | sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsumbav1669.49 r |
| 548 | Hectora laudamus: quis enim laudaverit hostem? |
| 549 | bav1663.132 v ille tuus genitor Messenia moenia quondam |
| 550 | stravit et inmeritas urbes Elinque Pylonque |
| 551 | diruit inque meos ferrum flammamque penatis |
| 552 | inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit, |
| 553 | bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus, |
| 554 | bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno |
| 555 | cbo125.150v viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est: |
| 556 | mira Periclymeni mors est, cui posse figuras |
| 557 | sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas |
| 558 | Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor. |
| 559 | hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes, |
| 560 | vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis |
| 561 | cpl1661.91 r ferre solet pedibus divum gratissima regi; |
| 562 | viribus usus avis pennis rostroque redunco |
| 563 | slu1092.136 v hamatisque viri laniaverat unguibus ora. |
| 564 | tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus |
| 565 | atque inter nubes sublimia membra ferentem |
| 566 | pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;csg866.83 |
| 567 | nec grave vulnus erat, sed rupti vulnere nervi |
| 568 | deficiunt motumque negant viresque volandi. |
| 569 | decidit in terram, non concipientibus auras |
| 570 | infirmis pennis, et qua levis haeserat alae |
| 571 | corporis adflicti pressa est gravitate sagitta |
| 572 | perque latus summum iugulo est exacta sinistro. |
| 573 | nunc videor debere tui praeconia rebus |
| 574 | Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis? |
| 575 | nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo |
| 576 | ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.' |
| 577 | Haec postquam dulci Neleius edidit ore, |
| 578 | a sermone senis repetito munere Bacchi |
| 579 | surrexere toris: nox est data cetera somno. |
| 580 | At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas, |
| 581 | in volucrem corpus nati Phaethontida versum |
| 582 | mente dolet patria saevumque perosus Achillem |
| 583 | bcul403.90v exercet memores plus quam civiliter iras. |
| 584 | iamque fere tracto duo per quinquennia bello |
| 585 | bav1663.133 r talibus intonsum conpellat Sminthea dictis: |
| 586 | cbo125.151r 'o mihi de fratris longe gratissime natis, |
| 587 | inrita qui mecum posuisti moenia Troiae, |
| 588 | ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces, |
| 589 | ingemis? aut ecquid tot defendentia muros |
| 590 | milia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes, |
| 591 | Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti? |
| 592 | cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso |
| 593 | vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles. |
| 594 | det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim, |
| 595 | sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti |
| 596 | slu1092.137 r non datur, occulta necopinum perde sagitta!' |
| 597 | adnuit atque animo pariter patruique suoque |
| 598 | Delius indulgens nebula velatus in agmen |
| 599 | pervenit Iliacum mediaque in caede virorum |
| 600 | rara per ignotos spargentem cernit Achivos |
| 601 | tela Parin fassusque deum, 'quid spicula perdis |
| 602 | sanguine plebis?' ait. 'siqua est tibi cura tuorum, |
| 603 | vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!' |
| 604 | dixit et ostendens sternentem Troica ferro |
| 605 | corpora Peliden, arcus obvertit in illum |
| 606 | certaque letifera derexit spicula dextra.cpl1661.91 v |
| 607 | quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, |
| 608 | hoc fuit; ille igitur tantorum victor, Achille, |
| 609 | victus es a timido Graiae raptore maritae! |
| 610 | at si femineo fuerat tibi Marte cadendum, |
| 611 | Thermodontiaca malles cecidisse bipenni. |
| 612 | Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi |
| 613 | nominis, Aeacides, caput insuperabile bello, |
| 614 | arserat: armarat deus idem idemque cremarat; |
| 615 | iam cinis est, et de tam magno restat Achille |
| 616 | nescio quid parvum, quod non bene conpleat urnam,cbo125.151v |
| 617 | at vivit totum quae gloria conpleat orbem. |
| 618 | haec illi mensura viro respondet, et hac est |
| 619 | par sibi Pelides nec inania Tartara sentit. |
| 620 | ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses, |
| 621 | bella movet clipeus, deque armis arma feruntur. |
| 622 | non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,bav1663.133 v |
| 623 | non minor Atrides, non bello maior et aevo |
| 624 | poscere, non alii: solis Telamone creatis |
| 625 | Laertaque fuit tantae fiducia laudis. |
| 626 | a se Tantalides onus invidiamque removit |
| 627 | Argolicosque duces mediis considere castris |
| 628 | iussit et arbitrium litis traiecit in omnes. |