Ovidius, Metamorphoses, 09 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros |
| 2 | causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis |
| 3 | slu1092.94 r coepit inornatos redimitus harundine crines: |
| 4 | 'triste petis munus. quis enim sua proelia victus |
| 5 | commemorare velit? referam tamen ordine, nec tam |
| 6 | turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est, |
| 7 | magnaque dat nobis tantus solacia victor. |
| 8 | nomine siqua suo fando pervenit ad aures |
| 9 | Deianira tuas, quondam pulcherrima virgo |
| 10 | cbo125.104r multorumque fuit spes invidiosa procorum. |
| 11 | cum quibus ut soceri domus est intrata petiti, |
| 12 | 'accipe me generum,' dixi 'Parthaone nate': |
| 13 | bcul403.59r dixit et Alcides. alii cessere duobus. |
| 14 | ille Iovem socerum dare se, famamque laborum, |
| 15 | et superata suae referebat iussa novercae. |
| 16 | contra ego 'turpe deum mortali cedere' dixi - |
| 17 | bav1663.92 v nondum erat ille deus - 'dominum me cernis aquarum |
| 18 | cursibus obliquis inter tua regna fluentum. |
| 19 | nec gener externis hospes tibi missus ab oris, |
| 20 | sed popularis ero et rerum pars una tuarum. |
| 21 | tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno |
| 22 | odit, et omnis abest iussorum poena laborum. |
| 23 | nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum, |
| 24 | Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus. |
| 25 | matris adulterio patrem petis. elige, fictum |
| 26 | esse Iovem malis, an te per dedecus ortum.' |
| 27 | talia dicentem iamdudum lumine torvo |
| 28 | spectat, et accensae non fortiter imperat irae, |
| 29 | verbaque tot reddit: 'melior mihi dextera lingua. |
| 30 | dummodo pugnando superem, tu vince loquendo' |
| 31 | congrediturque ferox. puduit modo magna locutum |
| 32 | cedere: reieci viridem de corpore vestem, |
| 33 | bracchiaque opposui, tenuique a pectore varas |
| 34 | in statione manus et pugnae membra paravi. |
| 35 | ille cavis hausto spargit me pulvere palmis, |
| 36 | inque vicem fulvae tactu flavescit harenae. |
| 37 | slu1092.94 v et modo cervicem, modo crura, modo ilia captat, |
| 38 | aut captare putes, omnique a parte lacessit. |
| 39 | me mea defendit gravitas frustraque petebar; |
| 40 | haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus |
| 41 | cbo125.104v oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta. |
| 42 | digredimur paulum, rursusque ad bella coimus, |
| 43 | cpl1661.62 r inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque |
| 44 | cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus |
| 45 | et digitos digitis et frontem fronte premebam. |
| 46 | non aliter vidi fortes concurrere tauros, |
| 47 | cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu |
| 48 | expetitur coniunx: spectant armenta paventque |
| 49 | nescia, quem maneat tanti victoria regni. |
| 50 | ter sine profectu voluit nitentia contra |
| 51 | reicere Alcides a se mea pectora; quarto |
| 52 | excutit amplexus, adductaque bracchia solvit, |
| 53 | bav1663.93 r inpulsumque manu - certum est mihi vera fateri - |
| 54 | protinus avertit, tergoque onerosus inhaesit. |
| 55 | siqua fides, - neque enim ficta mihi gloria voce |
| 56 | quaeritur - inposito pressus mihi monte videbar. |
| 57 | vix tamen inserui sudore fluentia multo |
| 58 | bracchia, vix solvi duros a corpore nexus. |
| 59 | bcul403.59v instat anhelanti, prohibetque resumere vires, |
| 60 | et cervice mea potitur. tum denique tellus |
| 61 | pressa genu nostro est, et harenas ore momordi. |
| 62 | inferior virtute, meas devertor ad artes, |
| 63 | elaborque viro longum formatus in anguem. |
| 64 | qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes, |
| 65 | cumque fero movi linguam stridore bisulcam, |
| 66 | risit, et inludens nostras Tirynthius artes |
| 67 | 'cunarum labor est angues superare mearum,' |
| 68 | dixit 'et ut vincas alios, Acheloe, dracones, |
| 69 | pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae? |
| 70 | vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum |
| 71 | slu1092.95 r de centum numero caput est inpune recisum, |
| 72 | cbo125.105r quin gemino cervix herede valentior esset. |
| 73 | hanc ego ramosam natis e caede colubris |
| 74 | crescentemque malo domui, domitamque reclusi. |
| 75 | quid fore te credis, falsum qui versus in anguem |
| 76 | arma aliena moves, quem forma precaria celat?' |
| 77 | dixerat, et summo digitorum vincula collo |
| 78 | inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus, |
| 79 | pollicibusque meas pugnabam evellere fauces. |
| 80 | sic quoque devicto restabat tertia tauri |
| 81 | forma trucis. tauro mutatus membra rebello. |
| 82 | induit ille toris a laeva parte lacertos, |
| 83 | admissumque trahens sequitur, depressaque dura |
| 84 | cornua figit humo, meque alta sternit harena. |
| 85 | nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu |
| 86 | dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit. |
| 87 | naides hoc, pomis et odoro flore repletum, |
| 88 | sacrarunt; divesque meo Bona Copia cornu est.' |
| 89 | bav1663.93 v Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae, |
| 90 | una ministrarum, fusis utrimque capillis, |
| 91 | incessit totumque tulit praedivite cornu |
| 92 | autumnum et mensas, felicia poma, secundas. |
| 93 | cpl1661.62 v lux subit; et primo feriente cacumina sole |
| 94 | discedunt iuvenes, neque enim dum flumina pacem |
| 95 | et placidos habeant lapsus totaeque residant |
| 96 | bav1669.34 v opperiuntur aquae. vultus Achelous agrestes |
| 97 | et lacerum cornu mediis caput abdidit undis. |
| 98 | Huic tamen ablati doluit iactura decoris, |
| 99 | cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna |
| 100 | aut superinposita celatur harundine damnum. |
| 101 | at te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor |
| 102 | perdiderat volucri traiectum terga sagitta. |
| 103 | cbo125.105v namque nova repetens patrios cum coniuge muros |
| 104 | venerat Eveni rapidas Iove natus ad undas. |
| 105 | slu1092.95 v bcul403.60r uberior solito, nimbis hiemalibus auctus, |
| 106 | verticibusque frequens erat atque inpervius amnis. |
| 107 | intrepidum pro se, curam de coniuge agentem |
| 108 | Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum, |
| 109 | 'officio' que 'meo ripa sistetur in illa |
| 110 | haec,' ait 'Alcide. tu viribus utere nando!' |
| 111 | pallentemque metu, fluviumque ipsumque timentem |
| 112 | tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso. |
| 113 | mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis - |
| 114 | nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus - |
| 115 | 'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit, |
| 116 | nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis, |
| 117 | quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum. |
| 118 | iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus, |
| 119 | coniugis agnovit vocem Nessoque paranti |
| 120 | fallere depositum 'quo te fiducia' clamat |
| 121 | 'vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis, |
| 122 | dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras. |
| 123 | si te nulla mei reverentia movit, at orbes |
| 124 | bav1663.94 r concubitus vetitos poterant inhibere paterni. |
| 125 | haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina; |
| 126 | vulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta |
| 127 | re probat, et missa fugientia terga sagitta |
| 128 | traicit. exstabat ferrum de pectore aduncum. |
| 129 | quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen |
| 130 | emicuit mixtus Lernaei tabe veneni. |
| 131 | excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur |
| 132 | inulti' secum ait, et calido velamina tincta cruore |
| 133 | dat munus raptae velut inritamen amoris. |
| 134 | cbo125.106r Longa fuit medii mora temporis, actaque magni |
| 135 | Herculis inplerant terras odiumque novercae. |
| 136 | victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat |
| 137 | vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures, |
| 138 | slu1092.96 r Deianira, tuas, quae veris addere falsa |
| 139 | gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit, |
| 140 | Amphitryoniaden Ioles ardore teneri. |
| 141 | credit amans, venerisque novae perterrita fama |
| 142 | cpl1661.63 r indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem |
| 143 | diffudit miseranda suum. mox deinde 'quid autem |
| 144 | flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis. |
| 145 | quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est, |
| 146 | dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros. |
| 147 | conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne? |
| 148 | excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem? |
| 149 | quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem |
| 150 | forte paro facinus, quantumque iniuria possit |
| 151 | bcul403.60v femineusque dolor, iugulata paelice testor?' |
| 152 | in cursus animus varios abit. omnibus illis |
| 153 | praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem |
| 154 | mittere, quae vires defecto reddat amori, |
| 155 | ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus |
| 156 | ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis, |
| 157 | dona det illa viro, mandat. capit inscius heros, |
| 158 | induiturque umeris Lernaeae virus echidnae. |
| 159 | Tura dabat primis et verba precantia flammis, |
| 160 | bav1663.94 v vinaque marmoreas patera fundebat in aras: |
| 161 | incaluit vis illa mali, resolutaque flammis |
| 162 | Herculeos abiit late dilapsa per artus. |
| 163 | dum potuit, solita gemitum virtute repressit. |
| 164 | victa malis postquam est patientia, reppulit aras, |
| 165 | cbo125.106v inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten. |
| 166 | nec mora, letiferam conatur scindere vestem: |
| 167 | qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu, |
| 168 | aut haeret membris frustra temptata revelli, |
| 169 | aut laceros artus et grandia detegit ossa. |
| 170 | ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens |
| 171 | slu1092.96 v tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno. |
| 172 | nec modus est, sorbent avidae praecordia flammae, |
| 173 | caeruleusque fluit toto de corpore sudor, |
| 174 | ambustique sonant nervi, caecaque medullis |
| 175 | tabe liquefactis tollens ad sidera palmas |
| 176 | 'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris: |
| 177 | pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto, |
| 178 | corque ferum satia. vel si miserandus et hosti, |
| 179 | hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram |
| 180 | invisamque animam natamque laboribus aufer. |
| 181 | mors mihi munus erit; decet haec dare dona novercam. |
| 182 | ergo ego foedantem peregrino templa cruore |
| 183 | Busirin domui? saevoque alimenta parentis |
| 184 | Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi |
| 185 | forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit? |
| 186 | vosne, manus, validi pressistis cornua tauri? |
| 187 | vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae, |
| 188 | Partheniumque nemus? vestra virtute relatus |
| 189 | Thermodontiaco caelatus balteus auro, |
| 190 | pomaque ab insomni concustodita dracone? |
| 191 | cpl1661.63 v nec mihi centauri potuere resistere, nec mi |
| 192 | bav1669.35 r Arcadiae vastator aper? nec profuit hydrae |
| 193 | crescere per damnum geminasque resumere vires? |
| 194 | quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues |
| 195 | plenaque corporibus laceris praesepia vidi, |
| 196 | cbo125.107r bav1663.95 r visaque deieci, dominumque ipsosque peremi? |
| 197 | bcul403.61r his elisa iacet moles Nemeaea lacertis: |
| 198 | hac caelum cervice tuli. defessa iubendo est |
| 199 | saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo. |
| 200 | sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti |
| 201 | nec telis armisque potest. pulmonibus errat |
| 202 | ignis edax imis, perque omnes pascitur artus. |
| 203 | at valet Eurystheus! et sunt, qui credere possint |
| 204 | esse deos?' dixit, perque altam saucius Oeten |
| 205 | slu1092.97 r haud aliter graditur, quam si venabula taurus |
| 206 | corpore fixa gerat, factique refugerit auctor. |
| 207 | saepe illum gemitus edentem, saepe frementem, |
| 208 | saepe retemptantem totas infringere vestes |
| 209 | sternentemque trabes irascentemque videres |
| 210 | montibus aut patrio tendentem bracchia caelo. |
| 211 | Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata |
| 212 | aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem, |
| 213 | 'tune, Licha,' dixit 'feralia dona dedisti? |
| 214 | tune meae necis auctor eris?' tremit ille, pavetque |
| 215 | pallidus, et timide verba excusantia dicit. |
| 216 | dicentem genibusque manus adhibere parantem |
| 217 | corripit Alcides, et terque quaterque rotatum |
| 218 | mittit in Euboicas tormento fortius undas. |
| 219 | ille per aerias pendens induruit auras: |
| 220 | utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis, |
| 221 | inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis |
| 222 | astringi et spissa glomerari grandine corpus, |
| 223 | sic illum validis iactum per inane lacertis |
| 224 | exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem |
| 225 | in rigidos versum silices prior edidit aetas. |
| 226 | nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto |
| 227 | cbo125.107v gurgite et humanae servat vestigia formae, |
| 228 | quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur, |
| 229 | appellantque Lichan. at tu, Iovis inclita proles, |
| 230 | arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete, |
| 231 | bav1663.95 v inque pyram structis arcum pharetramque capacem |
| 232 | regnaque visuras iterum Troiana sagittas |
| 233 | ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro |
| 234 | subdita. dumque avidis comprenditur ignibus agger, |
| 235 | congeriem silvae Nemeaeo vellere summam |
| 236 | sternis, et inposita clavae cervice recumbis, |
| 237 | haud alio vultu, quam si conviva iaceres |
| 238 | inter plena meri redimitus pocula sertis. |
| 239 | Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat, |
| 240 | slu1092.97 v cpl1661.64 r securosque artus contemptoremque petebat |
| 241 | flamma suum. timuere dei pro vindice terrae. |
| 242 | bcul403.61v quos ita, sensit enim, laeto Saturnius ore |
| 243 | Iuppiter adloquitur: 'nostra est timor iste voluptas, |
| 244 | o superi, totoque libens mihi pectore grator, |
| 245 | quod memoris populi dicor rectorque paterque |
| 246 | et mea progenies vestro quoque tuta favore est. |
| 247 | nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis, |
| 248 | obligor ipse tamen. sed enim nec pectora vano |
| 249 | fida metu paveant. Oetaeas spernite flammas! |
| 250 | omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes; |
| 251 | nec nisi materna Vulcanum parte potentem |
| 252 | sentiet. aeternum est a me quod traxit, et expers |
| 253 | atque inmune necis, nullaque domabile flamma. |
| 254 | idque ego defunctum terra caelestibus oris |
| 255 | accipiam, cunctisque meum laetabile factum |
| 256 | dis fore confido. siquis tamen Hercule, siquis |
| 257 | forte deo doliturus erit, data praemia nolet, |
| 258 | cbo125.108r sed meruisse dari sciet, invitusque probabit.' |
| 259 | adsensere dei. coniunx quoque regia visa est |
| 260 | cetera non duro, duro tamen ultima vultu |
| 261 | dicta tulisse Iovis, seque indoluisse notatam. |
| 262 | interea quodcumque fuit populabile flammae, |
| 263 | Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit |
| 264 | Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum |
| 265 | matris habet, tantumque Iovis vestigia servat. |
| 266 | utque novus serpens posita cum pelle senecta |
| 267 | bav1663.96 r luxuriare solet, squamaque nitere recenti, |
| 268 | sic ubi mortales Tirynthius exuit artus, |
| 269 | parte sui meliore viget, maiorque videri |
| 270 | coepit et augusta fieri gravitate verendus. |
| 271 | quem pater omnipotens inter cava nubila raptum |
| 272 | quadriiugo curru radiantibus intulit astris. |
| 273 | Sensit Atlas pondus. neque adhuc Stheneleius iras |
| 274 | slu1092.98 r solverat Eurystheus, odiumque in prole paternum |
| 275 | exercebat atrox. at longis anxia curis |
| 276 | Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles, |
| 277 | cui referat nati testatos orbe labores, |
| 278 | cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam |
| 279 | imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus, |
| 280 | inpleratque uterum generoso semine; cui sic |
| 281 | incipit Alcmene: 'faveant tibi numina saltem, |
| 282 | conripiantque moras tum cum matura vocabis |
| 283 | praepositam timidis parientibus Ilithyiam, |
| 284 | quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit. |
| 285 | namque laboriferi cum iam natalis adesset |
| 286 | Herculis et decimum premeretur sidere signum, |
| 287 | tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam, |
| 288 | bcul403.62r bav1669.35 v tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti |
| 289 | cpl1661.64 v cbo125.108v ponderis esse Iovem. nec iam tolerare labores |
| 290 | ulterius poteram. quin nunc quoque frigidus artus, |
| 291 | dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris. |
| 292 | septem ego per noctes, totidem cruciata diebus, |
| 293 | fessa malis, tendensque ad caelum bracchia, magno |
| 294 | Lucinam Nixosque pares clamore vocabam. |
| 295 | illa quidem venit, sed praecorrupta, meumque |
| 296 | quae donare caput Iunoni vellet iniquae. |
| 297 | utque meos audit gemitus, subsedit in illa |
| 298 | ante fores ara, dextroque a poplite laevum |
| 299 | pressa genu et digitis inter se pectine iunctis |
| 300 | sustinuit partus. tacita quoque carmina voce |
| 301 | dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus. |
| 302 | bav1663.96 v nitor, et ingrato facio convicia demens |
| 303 | vana Iovi, cupioque mori, moturaque duros |
| 304 | verba queror silices. matres Cadmeides adsunt, |
| 305 | votaque suscipiunt, exhortanturque dolentem. |
| 306 | una ministrarum, media de plebe, Galanthis, |
| 307 | flava comas, aderat, faciendis strenua iussis, |
| 308 | slu1092.98 v officiis dilecta suis. ea sensit iniqua |
| 309 | nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat |
| 310 | saepe fores, divam residentem vidit in ara |
| 311 | bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem, |
| 312 | et 'quaecumque es,' ait 'dominae gratare. levata est |
| 313 | Argolis Alcmene, potiturque puerpera voto.' |
| 314 | exsiluit, iunctasque manus pavefacta remisit |
| 315 | diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis. |
| 316 | numine decepto risisse Galanthida fama est. |
| 317 | ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis |
| 318 | traxit, et e terra corpus relevare volentem |
| 319 | arcuit, inque pedes mutavit bracchia primos. |
| 320 | cbo125.109r strenuitas antiqua manet; nec terga colorem |
| 321 | amisere suum: forma est diversa priori. |
| 322 | quae quia mendaci parientem iuverat ore, |
| 323 | ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.' |
| 324 | Dixit, et admonitu veteris commota ministrae |
| 325 | ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem: |
| 326 | 'te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro |
| 327 | rapta movet facies. quid si tibi mira sororis |
| 328 | fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque |
| 329 | impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri - |
| 330 | me pater ex alia genuit - notissima forma |
| 331 | Oechalidum, Dryope. quam virginitate carentem |
| 332 | vimque dei passam Delphos Delonque tenentis |
| 333 | excipit Andraemon, et habetur coniuge felix. |
| 334 | bcul403.62v est lacus, adclivis devexo margine formam |
| 335 | litoris efficiens, summum myrteta coronant. |
| 336 | venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque |
| 337 | indignere magis, nymphis latura coronas, |
| 338 | cpl1661.65 r bav1663.97 r inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum, |
| 339 | dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat. |
| 340 | haut procul a stagno Tyrios imitata colores |
| 341 | in spem bacarum florebat aquatica lotos. |
| 342 | slu1092.99 r carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato |
| 343 | porrigeret, flores, et idem factura videbar - |
| 344 | namque aderam - vidi guttas e flore cruentas |
| 345 | decidere et tremulo ramos horrore moveri. |
| 346 | scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, |
| 347 | Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, |
| 348 | contulerat versos, servato nomine, vultus. |
| 349 | 'Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro |
| 350 | ire et adoratis vellet discedere nymphis, |
| 351 | cbo125.109v haeserunt radice pedes. convellere pugnat, |
| 352 | nec quicquam, nisi summa movet. subcrescit ab imo, |
| 353 | totaque paulatim lentus premit inguina cortex. |
| 354 | ut vidit, conata manu laniare capillos, |
| 355 | fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant. |
| 356 | at puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi |
| 357 | addiderat nomen) materna rigescere sentit |
| 358 | ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor. |
| 359 | spectatrix aderam fati crudelis, opemque |
| 360 | non poteram tibi ferre, soror, quantumque valebam, |
| 361 | crescentem truncum ramosque amplexa morabar, |
| 362 | et, fateor, volui sub eodem cortice condi. |
| 363 | 'Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt, |
| 364 | et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis |
| 365 | ostendi loton. tepido dant oscula ligno, |
| 366 | adfusique suae radicibus arboris haerent. |
| 367 | nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat |
| 368 | cara soror: lacrimae misero de corpore factis |
| 369 | inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant |
| 370 | vocis iter, tales effundit in aera questus: |
| 371 | 'siqua fides miseris, hoc me per numina iuro |
| 372 | non meruisse nefas. patior sine crimine poenam. |
| 373 | viximus innocuae. si mentior, arida perdam |
| 374 | bav1663.97 v quas habeo frondes, et caesa securibus urar. |
| 375 | hunc tamen infantem maternis demite ramis, |
| 376 | slu1092.99 v et date nutrici, nostraque sub arbore saepe |
| 377 | lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat. |
| 378 | cumque loqui poterit, matrem facitote salutet, |
| 379 | et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.' |
| 380 | bcul403.63r stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores, |
| 381 | et frutices omnes corpus putet esse dearum. |
| 382 | cbo125.110r care vale coniunx, et tu, germana, paterque! |
| 383 | qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis, |
| 384 | bav1669.36 r a pecoris morsu frondes defendite nostras. |
| 385 | et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est, |
| 386 | erigite huc artus, et ad oscula nostra venite, |
| 387 | cpl1661.65 v dum tangi possum, parvumque attollite natum! |
| 388 | plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis |
| 389 | colla liber serpit, summoque cacumine condor. |
| 390 | ex oculis removete manus. sine munere vestro |
| 391 | contegat inductus morientia lumina cortex!' |
| 392 | desierant simul ora loqui, simul esse. diuque |
| 393 | corpore mutato rami caluere recentes.' |
| 394 | Dumque refert Iole factum mirabile, dumque |
| 395 | Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat |
| 396 | Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem |
| 397 | res nova tristitiam. nam limine constitit alto |
| 398 | paene puer dubiaque tegens lanugine malas, |
| 399 | ora reformatus primos Iolaus in annos. |
| 400 | hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe, |
| 401 | victa viri precibus. quae cum iurare pararet, |
| 402 | dona tributuram post hunc se talia nulli, |
| 403 | non est passa Themis: 'nam iam discordia Thebae |
| 404 | bella movent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Iove vinci |
| 405 | haud poterit, fientque pares in vulnere fratres, |
| 406 | subductaque suos manes tellure videbit |
| 407 | vivus adhuc vates; ultusque parente parentem |
| 408 | natus erit facto pius et sceleratus eodem |
| 409 | attonitusque malis, exul mentisque domusque, |
| 410 | slu1092.100 r bav1663.98 r vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris, |
| 411 | donec eum coniunx fatale poposcerit aurum, |
| 412 | cognatumque latus Phegeius hauserit ensis. |
| 413 | cbo125.110v tum demum magno petet hos Acheloia supplex |
| 414 | ab Iove Calliroe natis infantibus annos |
| 415 | addat, neve necem sinat esse ultoris inultam. |
| 416 | Iuppiter his motus privignae dona nurusque |
| 417 | praecipiet, facietque viros inpubibus annis.' |
| 418 | Haec ubi faticano venturi praescia dixit |
| 419 | ore Themis, vario superi sermone fremebant, |
| 420 | et, cur non aliis eadem dare dona liceret, |
| 421 | murmur erat. queritur veteres Pallantias annos |
| 422 | coniugis esse sui, queritur canescere mitis |
| 423 | Iäsiona Ceres, repetitum Mulciber aevum |
| 424 | poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri |
| 425 | tangit, et Anchisae renovare paciscitur annos. |
| 426 | bcul403.63v cui studeat, deus omnis habet; crescitque favore |
| 427 | turbida seditio, donec sua Iuppiter ora |
| 428 | solvit, et 'o! nostri siqua est reverentia,' dixit |
| 429 | 'quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse videtur, |
| 430 | fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos, |
| 431 | quos egit, rediit. fatis iuvenescere debent |
| 432 | Calliroe geniti, non ambitione nec armis. |
| 433 | vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis, |
| 434 | me quoque fata regunt. quae si mutare valerem, |
| 435 | nec nostrum seri curvarent Aeacon anni, |
| 436 | perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet |
| 437 | cum Minoe meo, qui propter amara senectae |
| 438 | pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.' |
| 439 | Dicta Iovis movere deos; nec sustinet ullus, |
| 440 | cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis |
| 441 | cpl1661.66 r et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aevi, |
| 442 | terruerat magnas ipso quoque nomine gentes; |
| 443 | tunc erat invalidus, Deionidenque slu1092.100 v iuventae |
| 444 | cbo125.111r robore Miletum Phoeboque parente superbum |
| 445 | pertimuit, credensque suis insurgere regnis, |
| 446 | bav1663.98 v haut tamen est patriis arcere penatibus ausus. |
| 447 | sponte fugis, Milete, tua, celerique carina |
| 448 | Aegaeas metiris aquas, et in Aside terra |
| 449 | moenia constituis positoris habentia nomen. |
| 450 | hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae, |
| 451 | filia Maeandri totiens redeuntis eodem |
| 452 | cognita Cyanee, praestanti corpora forma, |
| 453 | Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam. |
| 454 | Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae, |
| 455 | Byblis Apollinei correpta cupidine fratris; |
| 456 | non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat. |
| 457 | illa quidem primo nullos intellegit ignes, |
| 458 | nec peccare putat, quod saepius oscula iungat, |
| 459 | quod sua fraterno circumdet bracchia collo; |
| 460 | mendacique diu pietatis fallitur umbra. |
| 461 | paulatim declinat amor, visuraque fratrem |
| 462 | culta venit, nimiumque cupit formosa videri |
| 463 | et siqua est illic formosior, invidet illi. |
| 464 | sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo |
| 465 | igne facit votum, verumtamen aestuat intus. |
| 466 | iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit, |
| 467 | Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem. |
| 468 | Spes tamen obscenas animo demittere non est |
| 469 | ausa suo vigilans; placida resoluta quiete |
| 470 | saepe videt quod amat: visa est quoque iungere fratri |
| 471 | corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat. |
| 472 | bcul403.64r somnus abit; silet illa diu repetitque quietis |
| 473 | ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur: |
| 474 | 'me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago? |
| 475 | cbo125.111v quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi? |
| 476 | ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis |
| 477 | et placet, et possim, si non sit frater, amare, |
| 478 | slu1092.101 r bav1669.36 v et me dignus erat. verum nocet esse sororem. |
| 479 | dummodo tale nihil vigilans committere temptem, |
| 480 | saepe licet simili redeat sub imagine somnus! |
| 481 | testis abest somno, nec abest imitata voluptas. |
| 482 | pro Venus et tenera volucer cum matre Cupido, |
| 483 | bav1663.99 r gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido |
| 484 | contigit! ut iacui totis resoluta medullis! |
| 485 | ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas |
| 486 | noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris. |
| 487 | 'O ego, si liceat mutato nomine iungi, |
| 488 | quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti! |
| 489 | quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti! |
| 490 | cpl1661.66 v omnia, di facerent, essent communia nobis, |
| 491 | praeter avos: tu me vellem generosior esses! |
| 492 | nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem; |
| 493 | at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes, |
| 494 | nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum. |
| 495 | quid mihi significant ergo mea visa? quod autem |
| 496 | somnia pondus habent? an habent et somnia pondus? |
| 497 | di melius! di nempe suas habuere sorores. |
| 498 | sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit, |
| 499 | Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi. |
| 500 | sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus |
| 501 | exigere humanos diversaque foedera tempto? |
| 502 | aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor, |
| 503 | aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque |
| 504 | mortua componar, positaeque det oscula frater. |
| 505 | et tamen arbitrium quaerit res ista duorum! |
| 506 | cbo125.112r finge placere mihi: scelus esse videbitur illi. |
| 507 | 'At non Aeolidae thalamos timuere sororum! |
| 508 | unde sed hos novi? cur haec exempla paravi? |
| 509 | quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae |
| 510 | nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur! |
| 511 | si tamen ipse mei captus prior esset amore, |
| 512 | forsitan illius possem indulgere furori. |
| 513 | slu1092.101 v ergo ego, quae fueram non reiectura petentem, |
| 514 | ipsa petam! poterisne loqui? poterisne fateri? |
| 515 | coget amor, potero! vel, si pudor ora tenebit, |
| 516 | littera celatos arcana fatebitur ignes.' |
| 517 | Hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem. |
| 518 | bcul403.64v in latus erigitur cubitoque innixa sinistro |
| 519 | bav1663.99 v 'viderit: insanos' inquit 'fateamur amores! |
| 520 | ei mihi, quo labor? quem mens mea concipit ignem?' |
| 521 | et meditata manu componit verba trementi. |
| 522 | dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram. |
| 523 | incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas, |
| 524 | et notat et delet, mutat culpatque probatque |
| 525 | inque vicem sumptas ponit positasque resumit. |
| 526 | quid velit ignorat; quicquid factura videtur, |
| 527 | displicet. in vultu est audacia mixta pudori. |
| 528 | scripta 'soror' fuerat; visum est delere sororem |
| 529 | verbaque correctis incidere talia ceris: |
| 530 | 'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem, |
| 531 | hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen, |
| 532 | et si quid cupiam quaeris, sine nomine vellem |
| 533 | posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis |
| 534 | cpl1661.67 r ante forem, quam spes votorum certa fuisset. |
| 535 | 'Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index |
| 536 | et color et macies et vultus et umida saepe |
| 537 | cbo125.112v lumina nec causa suspiria mota patenti |
| 538 | et crebri amplexus, et quae, si forte notasti, |
| 539 | oscula sentiri non esse sororia possent. |
| 540 | ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam, |
| 541 | quamvis intus erat furor igneus, omnia feci |
| 542 | (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem, |
| 543 | pugnavique diu violenta Cupidinis arma |
| 544 | effugere infelix, et plus, quam ferre puellam |
| 545 | posse putes, ego dura tuli. superata fateri |
| 546 | cogor, opemque tuam timidis exposcere votis. |
| 547 | slu1092.102 r tu servare potes, tu perdere solus amantem: |
| 548 | elige, utrum facias. non hoc inimica precatur, |
| 549 | sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse |
| 550 | expetit et vinclo tecum propiore ligari. |
| 551 | iura senes norint, et quid liceatque nefasque |
| 552 | fasque sit, inquirant, legumque examina servent. |
| 553 | conveniens Venus est annis temeraria nostris. |
| 554 | bav1663.100 r quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere |
| 555 | credimus, et sequimur magnorum exempla deorum. |
| 556 | nec nos aut durus pater aut reverentia famae |
| 557 | aut timor impediet: tantum sit causa timendi, |
| 558 | dulcia fraterno sub nomina furta tegemus. |
| 559 | est mihi libertas tecum secreta loquendi, |
| 560 | et damus amplexus, et iungimus oscula coram. |
| 561 | quantum est, quod desit? miserere fatentis amorem, |
| 562 | et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor, |
| 563 | neve merere meo subscribi causa sepulchro.' |
| 564 | bcul403.65r Talia nequiquam perarantem plena reliquit |
| 565 | cera manum, summusque in margine versus adhaesit. |
| 566 | protinus inpressa signat sua crimina gemma, |
| 567 | quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor):cbo125.113r |
| 568 | deque suis unum famulis pudibunda vocavit, |
| 569 | et pavidum blandita 'fer has, fidissime, nostro' |
| 570 | dixit, et adiecit longo post tempore 'fratri.' |
| 571 | cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae. |
| 572 | omine turbata est, misit tamen. apta minister |
| 573 | bav1669.37 r tempora nactus adit traditque latentia verba. |
| 574 | attonitus subita iuvenis Maeandrius ira |
| 575 | proicit acceptas lecta sibi parte tabellas, |
| 576 | vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri, |
| 577 | 'dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor, |
| 578 | effuge!' ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem |
| 579 | non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.' |
| 580 | ille fugit pavidus, dominaeque ferocia Cauni |
| 581 | slu1092.102 v dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa, |
| 582 | et pavet obsessum glaciali frigore corpus. |
| 583 | cpl1661.67 v mens tamen ut rediit, pariter rediere furores, |
| 584 | linguaque vix tales icto dedit aere voces: |
| 585 | 'et merito! quid enim temeraria vulneris huius |
| 586 | indicium feci? quid, quae celanda fuerunt, |
| 587 | tam cito commisi properatis verba tabellis? |
| 588 | ante erat ambiguis animi sententia dictis |
| 589 | praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem, |
| 590 | bav1663.100 v parte aliqua veli, qualis foret aura, notare |
| 591 | debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc |
| 592 | non exploratis inplevi lintea ventis. |
| 593 | auferor in scopulos igitur, subversaque toto |
| 594 | obruor oceano, neque habent mea vela recursus. |
| 595 | 'Quid quod et ominibus certis prohibebar amori |
| 596 | indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti |
| 597 | excidit et fecit spes nostras cera caducas? |
| 598 | nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas, |
| 599 | cbo125.113v sed potius mutanda dies? deus ipse monebat |
| 600 | signaque certa dabat, si non male sana fuissem. |
| 601 | et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae |
| 602 | debueram, praesensque meos aperire furores. |
| 603 | vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis; |
| 604 | plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae. |
| 605 | invito potui circumdare bracchia collo, |
| 606 | et, si reicerer, potui moritura videri |
| 607 | amplectique pedes, adfusaque poscere vitam. |
| 608 | omnia fecissem, quorum si singula duram |
| 609 | flectere non poterant, potuissent omnia, mentem. |
| 610 | bcul403.65v forsitan et missi sit quaedam culpa ministri: |
| 611 | non adiit apte, nec legit idonea, credo, |
| 612 | tempora, nec petiit horamque animumque vacantem. |
| 613 | 'Haec nocuere mihi. neque enim est de tigride natus |
| 614 | nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum |
| 615 | slu1092.103 r aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae. |
| 616 | vincetur! repetendus erit, nec taedia coepti |
| 617 | ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit. |
| 618 | nam primum, si facta mihi revocare liceret, |
| 619 | non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est. |
| 620 | quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam, |
| 621 | non tamen ausorum semper memor esse meorum. |
| 622 | et, quia desierim, leviter voluisse videbor, |
| 623 | aut etiam temptasse illum insidiisque petisse, |
| 624 | vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit |
| 625 | pectora nostra, deo, sed victa libidine credar; |
| 626 | bav1663.101 r denique iam nequeo nil commisisse nefandum. |
| 627 | et scripsi et petii: reserata est nostra voluntas; |
| 628 | ut nihil adiciam, non possum innoxia dici. |
| 629 | quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.' |
| 630 | cbo125.114r dixit, et (incertae tanta est discordia mentis), |
| 631 | cum pigeat temptasse, libet temptare. modumque |
| 632 | cpl1661.68 r exit et infelix committit saepe repelli. |
| 633 | mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque, |
| 634 | inque peregrina ponit nova moenia terra. |
| 635 | Tum vero maestam tota Miletida mente |
| 636 | defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem |
| 637 | diripuit planxitque suos furibunda lacertos; |
| 638 | iamque palam est demens, inconcessaeque fatetur |
| 639 | spem veneris, siquidem patriam invisosque penates |
| 640 | deserit, et profugi sequitur vestigia fratris. |
| 641 | utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso |
| 642 | Ismariae celebrant repetita triennia bacchae, |
| 643 | Byblida non aliter latos ululasse per agros |
| 644 | Bubasides videre nurus. quibus illa relictis |
| 645 | Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat. |
| 646 | iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas, |
| 647 | quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem, |
| 648 | pectus et ora leae, caudam serpentis habebat. |
| 649 | slu1092.103 v deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo |
| 650 | concidis, et dura positis tellure capillis, |
| 651 | Bybli, iaces, frondesque tuo premis ore caducas. |
| 652 | saepe illam nymphae teneris Lelegeides ulnis |
| 653 | tollere conantur, saepe, ut medeatur amori, |
| 654 | praecipiunt, surdaeque adhibent solacia menti. |
| 655 | muta iacet, viridesque suis tenet unguibus herbas |
| 656 | bcul403.66r Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivo. |
| 657 | naidas his venam, quae numquam arescere posset, |
| 658 | subposuisse ferunt. quid enim dare maius habebant? |
| 659 | protinus, ut secto piceae de cortice guttae, |
| 660 | utve tenax gravida manat tellure bitumen; |
| 661 | cbo125.114v utve sub adventu spirantis lene favoni |
| 662 | bav1663.101 v sole remollescit quae frigore constitit unda; |
| 663 | sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis |
| 664 | vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis |
| 665 | nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat. |
| 666 | Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes |
| 667 | implesset monstri, si non miracula nuper |
| 668 | Iphide mutata Crete propiora tulisset. |
| 669 | proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno |
| 670 | bav1669.37 v progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, |
| 671 | ingenua de plebe virum, nec census in illo |
| 672 | nobilitate sua maior, sed vita fidesque |
| 673 | inculpata fuit. gravidae qui coniugis aures |
| 674 | vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset. |
| 675 | 'quae voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore, |
| 676 | utque marem parias. onerosior altera sors est, |
| 677 | et vires fortuna negat. quod abominor, ergo |
| 678 | edita forte tuo fuerit si femina partu, - |
| 679 | invitus mando; pietas, ignosce! - necetur.' |
| 680 | dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis, |
| 681 | cpl1661.68 v tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur. |
| 682 | sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum |
| 683 | slu1092.104 r sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto. |
| 684 | certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo |
| 685 | vix erat illa gravem maturo pondere ventrem, |
| 686 | cum medio noctis spatio sub imagine somni |
| 687 | Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum, |
| 688 | aut stetit aut visa est. inerant lunaria fronti |
| 689 | cornua cum spicis nitido flaventibus auro |
| 690 | et regale decus; cum qua latrator Anubis, |
| 691 | sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis, |
| 692 | cbo125.115r quique premit vocem digitoque silentia suadet; |
| 693 | sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris, |
| 694 | plenaque somniferis serpens peregrina venenis. |
| 695 | tum velut excussam somno et manifesta videntem |
| 696 | sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum, |
| 697 | pone graves curas, mandataque falle mariti. |
| 698 | bav1663.102 r nec dubita, cum te partu Lucina levarit, |
| 699 | tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque |
| 700 | exorata fero; nec te coluisse quereris |
| 701 | ingratum numen.' monuit, thalamoque recessit. |
| 702 | bcul403.66v laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex |
| 703 | Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur. |
| 704 | Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras |
| 705 | expulit, et nata est ignaro femina patre, |
| 706 | iussit ali mater puerum mentita. fidemque |
| 707 | res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix. |
| 708 | vota pater solvit, nomenque inponit avitum: |
| 709 | Iphis avus fuerat. gavisa est nomine mater, |
| 710 | quod commune foret, nec quemquam falleret illo. |
| 711 | inde incepta pia mendacia fraude latebant. |
| 712 | cultus erat pueri; facies, quam sive puellae, |
| 713 | sive dares puero, fuerat formosus uterque. |
| 714 | Tertius interea decimo successerat annus: |
| 715 | cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen, |
| 716 | inter Phaestiadas quae laudatissima formae |
| 717 | slu1092.104 v dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste. |
| 718 | par aetas, par forma fuit, primasque magistris |
| 719 | accepere artes, elementa aetatis, ab isdem. |
| 720 | hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum |
| 721 | vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar: |
| 722 | coniugium pactaeque exspectat tempora taedae, |
| 723 | cbo125.115v quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe; |
| 724 | Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget |
| 725 | hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo, |
| 726 | vixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit |
| 727 | 'cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque |
| 728 | cura tenet Veneris? si di mihi parcere vellent, |
| 729 | parcere debuerant; si non, et perdere vellent, |
| 730 | naturale malum saltem et de more dedissent. |
| 731 | cpl1661.69 r nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum: |
| 732 | urit oves aries, sequitur sua femina cervum. |
| 733 | sic et aves coeunt, interque animalia cuncta |
| 734 | bav1663.102 v femina femineo conrepta cupidine nulla est. |
| 735 | vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete |
| 736 | monstra ferat, taurum dilexit filia Solis, |
| 737 | femina nempe marem. meus est furiosior illo, |
| 738 | si verum profitemur, amor. tamen illa secuta est |
| 739 | spem Veneris; tamen illa dolis et imagine vaccae |
| 740 | passa bovem est, et erat, qui deciperetur, adulter. |
| 741 | huc licet ex toto sollertia confluat orbe, |
| 742 | ipse licet revolet ceratis Daedalus alis, |
| 743 | quid faciet? num me puerum de virgine doctis |
| 744 | artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe? |
| 745 | 'Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi, |
| 746 | consiliique inopes et stultos excutis ignes? |
| 747 | quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam, |
| 748 | bcul403.67r et pete quod fas est, et ama quod femina debes! |
| 749 | spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem. |
| 750 | hanc tibi res adimit. non te custodia caro |
| 751 | arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti, |
| 752 | slu1092.105 r non patris asperitas, non se negat ipsa roganti, |
| 753 | nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant, |
| 754 | cbo125.116r esse potes felix, ut dique hominesque laborent. |
| 755 | nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum, |
| 756 | dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt; |
| 757 | quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus. |
| 758 | at non vult natura, potentior omnibus istis, |
| 759 | quae mihi sola nocet. venit ecce optabile tempus, |
| 760 | luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe - |
| 761 | nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. |
| 762 | pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis |
| 763 | sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?' |
| 764 | pressit ab his vocem. nec lenius altera virgo |
| 765 | aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.bav1669.38 r |
| 766 | quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt, |
| 767 | nunc ficto languore moram trahit, omina saepe |
| 768 | visaque causatur. sed iam consumpserat omnem |
| 769 | materiam ficti, dilataque tempora taedaebav1663.103 r |
| 770 | institerant, unusque dies restabat. at illa |
| 771 | crinalem capiti vittam nataeque sibique |
| 772 | detrahit, et passis aram complexa capillis |
| 773 | 'Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque |
| 774 | quae colis, et septem digestum in cornua Nilum: |
| 775 | fer, precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori! |
| 776 | te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi |
| 777 | cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera |
| 778 | sistrorum, memorique animo tua iussa notavi. |
| 779 | quod videt haec lucem, quod non ego punior, eccecpl1661.69 v |
| 780 | consilium munusque tuum est. miserere duarum, |
| 781 | auxilioque iuva!' lacrimae sunt verba secutae. |
| 782 | visa dea est movisse suas (et moverat) aras, |
| 783 | et templi tremuere fores, imitataque lunam |
| 784 | cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.cbo125.116v |
| 785 | non secura quidem, fausto tamen omine laetaslu1092.105 v |
| 786 | mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem, |
| 787 | quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore |
| 788 | permanet, et vires augentur, et acrior ipse est |
| 789 | vultus, et incomptis brevior mensura capillis, |
| 790 | plusque vigoris adest, habuit quam femina. nam quae |
| 791 | femina nuper eras, puer es! date munera templis, |
| 792 | nec timida gaudete fide! dant munera templis, |
| 793 | addunt et titulum: titulus breve carmen habebat:bcul403.67v |
| 794 | DONA PUER SOLVIT QUAE FEMINA VOVERAT IPHIS |
| 795 | postera lux radiis latum patefecerat orbem, |
| 796 | cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes |
| 797 | conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe. |