Ovidius, Metamorphoses, 08 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Iam nitidum retegente diem noctisque fugante |
| 2 | tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt |
| 3 | nubila: dant placidi cursum cbo125.89v redeuntibus Austri |
| 4 | Aeacidis Cephaloque; quibus feliciter acti |
| 5 | ante exspectatum portus tenuere petitos. |
| 6 | interea Minos Lelegeia litora vastat |
| 7 | bav1663.80 r praetemptatque sui vires Mavortis in urbe |
| 8 | Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro |
| 9 | slu1092.81 r inter honoratos medioque in vertice canos |
| 10 | crinis inhaerebat, magni fiducia regni. |
| 11 | Sexta resurgebant orientis cornua lunae, |
| 12 | et pendebat adhuc belli fortuna, diuque |
| 13 | inter utrumque volat dubiis Victoria pennis. |
| 14 | regia turris erat vocalibus addita muris, |
| 15 | in quibus auratam proles Letoia fertur |
| 16 | deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit. |
| 17 | saepe illuc solita est ascendere filia Nisi |
| 18 | et petere exiguo resonantia saxa lapillo, |
| 19 | tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat |
| 20 | spectare ex illa rigidi certamina Martis, |
| 21 | iamque mora belli procerum quoque nomina norat |
| 22 | armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras; |
| 23 | noverat ante alios faciem ducis Europaei, |
| 24 | plus etiam, quam nosse sat est: hac iudice Minos, |
| 25 | seu caput abdiderat cristata casside pennis, |
| 26 | in galea formosus erat; seu sumpserat aere |
| 27 | bcul403.49v fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat; |
| 28 | torserat adductis hastilia lenta lacertis: |
| 29 | laudabat virgo iunctam cum viribus artem; |
| 30 | inposito calamo patulos sinuaverat arcus: |
| 31 | sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis; |
| 32 | cum vero faciem dempto nudaverat aere |
| 33 | purpureusque albi stratis insignia pictis |
| 34 | cbo125.90r terga premebat equi spumantiaque ora regebat, |
| 35 | vix sua, vix sanae virgo Niseia compos |
| 36 | mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille, |
| 37 | quaeque manu premeret, felicia frena vocabat. |
| 38 | impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen |
| 39 | virgineos hostile gradus, est impetus illi |
| 40 | csg866.58 turribus e summis in Cnosia mittere corpus |
| 41 | castra vel aeratas hosti recludere portas, |
| 42 | vel siquid Minos aliud velit. utque sedebat |
| 43 | slu1092.81 v bav1663.80 v candida Dictaei spectans tentoria regis, |
| 44 | cpl1661.53 r 'laeter,' ait 'doleamne geri lacrimabile bellum, |
| 45 | in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est. |
| 46 | sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset! |
| 47 | me tamen accepta poterat deponere bellum |
| 48 | obside: me comitem, me pacis pignus haberet. |
| 49 | si quae te peperit, talis, pulcherrime regum, |
| 50 | qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa. |
| 51 | o ego ter felix, si pennis lapsa per auras |
| 52 | Cnosiaci possem castris insistere regis |
| 53 | fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem, |
| 54 | vellet emi, tantum patrias ne posceret arces! |
| 55 | nam pereant potius sperata cubilia, quam sim |
| 56 | proditione potens! quamvis saepe utile vinci |
| 57 | victoris placidi fecit clementia multis. |
| 58 | iusta gerit certe pro nato bella perempto: |
| 59 | et causaque valet causamque tuentibus armis. |
| 60 | at, puto, vincemur; qui si manet exitus urbem, |
| 61 | cur suus haec illi reseret mea moenia Mavors |
| 62 | et non noster amor? melius sine caede moraque |
| 63 | inpensaque sui poterit superare cruoris. |
| 64 | non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos, |
| 65 | cbo125.90v vulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te |
| 66 | derigere inmitem non inscius audeat hastam? |
| 67 | coepta placent, et stat sententia tradere mecum |
| 68 | dotalem patriam finemque inponere bello; |
| 69 | verum velle parum est! aditus custodia servat, |
| 70 | claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum |
| 71 | infelix timeo, solus mea vota moratur. |
| 72 | di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto |
| 73 | bcul403.50r-2 est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat. |
| 74 | altera iamdudum succensa cupidine tanto |
| 75 | perdere gauderet, quodcumque obstaret amori. |
| 76 | et cur ulla foret me fortior? ire per ignes |
| 77 | slu1092.82 r et gladios ausim; nec in hoc tamen ignibus ullis |
| 78 | aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno. |
| 79 | bav1663.81 r illa mihi est auro pretiosior, illa beatam |
| 80 | purpura me votique mei factura potentem.' |
| 81 | Talia dicenti curarum maxima nutrix |
| 82 | nox intervenit, tenebrisque audacia crevit. |
| 83 | prima quies aderat, qua curis fessa diurnis |
| 84 | pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos |
| 85 | intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem |
| 86 | crine suum spoliat praedaque potita nefanda |
| 87 | per medios hostes (meriti fiducia tanta est) |
| 88 | pervenit ad regem; quem sic adfata paventem est: |
| 89 | 'suasit amor facinus: proles ego regia Nisi |
| 90 | Scylla tibi trado patriaeque meosque penates; |
| 91 | praemia nulla peto nisi te: cape pignus amoris |
| 92 | purpureum crinem nec me nunc tradere crinem, |
| 93 | cpl1661.53 v sed patrium tibi crede caput!' scelerataque dextra |
| 94 | bav1669.30 r munera porrexit; Minos porrecta refugit |
| 95 | cbo125.91r turbatusque novi respondit imagine facti: |
| 96 | 'di te summoveant, o nostri infamia saecli, |
| 97 | orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur! |
| 98 | certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten, |
| 99 | qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.' |
| 100 | Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor |
| 101 | hostibus inposuit, classis retinacula solvi |
| 102 | iussit et aeratas impelli remige puppes. |
| 103 | Scylla freto postquam deductas nare carinas |
| 104 | nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit, |
| 105 | consumptis precibus violentam transit in iram |
| 106 | intendensque manus passis furibunda capillis |
| 107 | 'quo fugis' exclamat 'meritorum auctore relicta, |
| 108 | o patriae praelate meae, praelate parenti? |
| 109 | quo fugis, inmitis, cuius victoria nostrum |
| 110 | slu1092.82 v et scelus et meritum est? nec te data munera, nec te |
| 111 | noster amor movit, nec quod spes omnis in unum |
| 112 | te mea congesta est? nam quo deserta revertar? |
| 113 | in patriam? superata iacet! sed finge manere: |
| 114 | bav1663.81 v proditione mea clausa est mihi! patris ad ora? |
| 115 | quem tibi donavi? cives odere merentem, |
| 116 | finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae |
| 117 | bcul403.50v terrarum, nobis ut Crete sola pateret. |
| 118 | hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis, |
| 119 | non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis, |
| 120 | Armeniae tigres austroque agitata Charybdis. |
| 121 | Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri |
| 122 | ducta tua est: generis falsa est ea fabula! verus, |
| 123 | [et ferus et captus nullius amore iuvencae] |
| 124 | qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas, |
| 125 | Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris, |
| 126 | cbo125.91v moenia! nam, fateor, merui et sum digna perire. |
| 127 | sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi, |
| 128 | me perimat! cur, qui vicisti crimine nostro, |
| 129 | insequeris crimen? scelus hoc patriaeque patrique est, |
| 130 | officium tibi sit! te vere coniuge digna est, |
| 131 | quae torvum ligno decepit adultera taurum |
| 132 | discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures |
| 133 | perveniunt mea dicta tuas, an inania venti |
| 134 | verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas? |
| 135 | iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum |
| 136 | praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas. |
| 137 | csg866.59 me miseram! properare iubet! divulsaque remis |
| 138 | unda sonat, mecumque simul mea terra recedit. |
| 139 | nil agis, o frustra meritorum oblite meorum: |
| 140 | insequar invitum puppimque amplexa recurvam |
| 141 | per freta longa trahar.' Vix dixerat, insilit undis |
| 142 | cpl1661.54 r consequiturque rates faciente cupidine vires |
| 143 | Cnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae. |
| 144 | slu1092.83 r quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura |
| 145 | et modo factus erat fulvis haliaeetus alis), |
| 146 | ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco; |
| 147 | illa metu puppim dimisit, et aura cadentem |
| 148 | sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est. |
| 149 | pluma subit palmis: in avem mutata vocatur |
| 150 | bav1663.82 r Ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo. |
| 151 | Vota Iovi Minos taurorum corpora centum |
| 152 | solvit, ut egressus ratibus Curetida terram |
| 153 | contigit, et spoliis decorata est regia fixis. |
| 154 | creverat obprobrium generis, foedumque patebat |
| 155 | matris adulterium monstri novitate biformis; |
| 156 | destinat hunc Minos thalamo removere pudorem |
| 157 | cbo125.92r multiplicique domo caecisque includere tectis. |
| 158 | Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis |
| 159 | ponit opus turbatque notas et lumina flexum |
| 160 | ducit in errorem variarum ambage viarum. |
| 161 | non secus ac liquidus Phrygiis Maeandros in arvis |
| 162 | ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque |
| 163 | bcul403.51r occurrensque sibi venturas aspicit undas |
| 164 | et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum |
| 165 | incertas exercet aquas: ita Daedalus implet |
| 166 | innumeras errore vias vixque ipse reverti |
| 167 | ad limen potuit: tanta est fallacia tecti. |
| 168 | Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram |
| 169 | clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum |
| 170 | tertia sors annis domuit repetita novenis, |
| 171 | utque ope virginea nullis iterata priorum |
| 172 | ianua difficilis filo est inventa relecto, |
| 173 | protinus Aegides rapta Minoide Diam |
| 174 | vela dedit comitemque suam crudelis in illo |
| 175 | litore destituit; desertae et multa querenti |
| 176 | amplexus et opem Liber tulit, utque perenni |
| 177 | sidere clara foret, sumptam de fronte coronam |
| 178 | slu1092.83 v inmisit caelo: tenues volat illa per auras |
| 179 | dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes |
| 180 | consistuntque loco specie remanente coronae, |
| 181 | qui medius Nixique genu est Anguemque tenentis. |
| 182 | Daedalus interea Creten longumque perosus |
| 183 | exilium tactusque loci natalis amore |
| 184 | clausus erat pelago. 'terras licet' inquit 'et undas |
| 185 | obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac: |
| 186 | bav1663.82 v omnia possideat, non possidet aera Minos.' |
| 187 | dixit et ignotas animum dimittit in artes |
| 188 | cbo125.92v naturamque novat. nam ponit in ordine pennas |
| 189 | a minima coeptas, longam breviore sequenti, |
| 190 | ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam |
| 191 | cpl1661.54 v fistula disparibus paulatim surgit avenis; |
| 192 | bav1669.30 v tum lino medias et ceris alligat imas |
| 193 | atque ita conpositas parvo curvamine flectit, |
| 194 | ut veras imitetur aves. puer Icarus una |
| 195 | stabat et, ignarus sua se tractare pericla, |
| 196 | ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, |
| 197 | captabat plumas, flavam modo pollice ceram |
| 198 | mollibat lusuque suo mirabile patris |
| 199 | impediebat opus. postquam manus ultima coepto |
| 200 | inposita est, geminas opifex libravit in alas |
| 201 | ipse suum corpus motaque pependit in aura; |
| 202 | instruit et natum 'medio' que 'ut limite curras, |
| 203 | Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis, |
| 204 | unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat: |
| 205 | inter utrumque vola. nec te spectare Booten |
| 206 | aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem: |
| 207 | me duce carpe viam!' pariter praecepta volandi |
| 208 | tradit et ignotas umeris accommodat alas. |
| 209 | bcul403.51v inter opus monitusque genae maduere seniles, |
| 210 | et patriae tremuere manus; dedit oscula nato |
| 211 | non iterum repetenda suo pennisque levatus |
| 212 | slu1092.84 r ante volat comitique timet, velut ales, ab alto |
| 213 | quae teneram prolem produxit in aera nido, |
| 214 | hortaturque sequi damnosasque erudit artes |
| 215 | et movet ipse suas et nati respicit alas. |
| 216 | hos aliquis tremula dum captat harundine pisces, |
| 217 | aut pastor baculo stivave innixus arator |
| 218 | vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent, |
| 219 | cbo125.93r credidit esse deos. et iam Iunonia laeva |
| 220 | parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae) |
| 221 | dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne, |
| 222 | cum puer audaci coepit gaudere volatu |
| 223 | bav1663.83 r deseruitque ducem caelique cupidine tractus |
| 224 | altius egit iter. rapidi vicinia solis |
| 225 | mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; |
| 226 | tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos, |
| 227 | remigioque carens non ullas percipit auras, |
| 228 | oraque caerulea patrium clamantia nomen |
| 229 | excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. |
| 230 | at pater infelix, nec iam pater, 'Icare,' dixit, |
| 231 | 'Icare,' dixit 'ubi es? qua te regione requiram?' |
| 232 | 'Icare' dicebat: pennas aspexit in undis |
| 233 | devovitque suas artes corpusque sepulcro |
| 234 | condidit, et tellus a nomine dicta sepulti. |
| 235 | csg866.60 Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati |
| 236 | garrula limoso prospexit ab elice perdix |
| 237 | et plausit pennis testataque gaudia cantu est, |
| 238 | unica tunc volucris nec visa prioribus annis, |
| 239 | factaque nuper avis longum tibi, Daedale, crimen. |
| 240 | cpl1661.55 r namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam |
| 241 | progeniem germana suam, natalibus actis |
| 242 | bis puerum senis, animi ad praecepta capacis; |
| 243 | ille etiam medio spinas in pisce notatas |
| 244 | traxit in exemplum ferroque incidit acuto |
| 245 | perpetuos dentes et serrae repperit usum; |
| 246 | slu1092.84 v primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo |
| 247 | vinxit, ut aequali spatio distantibus illis |
| 248 | altera pars staret, pars altera duceret orbem. |
| 249 | Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae |
| 250 | cbo125.93v praecipitem misit, lapsum mentitus; at illum, |
| 251 | quae favet ingeniis, excepit Pallas avemque |
| 252 | reddidit et medio velavit in aere pennis, |
| 253 | sed vigor ingenii quondam velocis in alas |
| 254 | inque pedes abiit; nomen, quod et ante, remansit. |
| 255 | bcul403.52r non tamen haec alte volucris sua corpora tollit, |
| 256 | nec facit in ramis altoque cacumine nidos: |
| 257 | propter humum volitat ponitque in saepibus ova |
| 258 | antiquique memor metuit sublimia casus. |
| 259 | Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat |
| 260 | Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis |
| 261 | bav1663.83 v mitis habebatur; iam lamentabile Athenae |
| 262 | pendere desierant Thesea laude tributum: |
| 263 | templa coronantur, bellatricemque Minervam |
| 264 | cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto |
| 265 | muneribusque datis et acerris turis honorant; |
| 266 | sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes |
| 267 | Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit, |
| 268 | huius opem magnis inploravere periclis, |
| 269 | huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet, |
| 270 | sollicita supplex petiit prece: causa petendi |
| 271 | sus erat, infestae famulus vindexque Dianae. |
| 272 | Oenea namque ferunt pleni successibus anni |
| 273 | primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo, |
| 274 | Palladios flavae latices libasse Minervae; |
| 275 | coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes |
| 276 | ambitiosus honor: solas sine ture relictas |
| 277 | praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras. |
| 278 | tangit et ira deos. 'at non inpune feremus, |
| 279 | quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae' |
| 280 | slu1092.85 r inquit, et Olenios ultorem spreta per agros |
| 281 | cbo125.94r misit aprum, quanto maiores herbida tauros |
| 282 | non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores: |
| 283 | sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, |
| 284 | et setae similes rigidis hastilibus horrent: |
| 285 | fervida cum rauco latos stridore per armos |
| 286 | spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, |
| 287 | fulmen ab ore venit, frondes afflatibus ardent. |
| 288 | is modo crescentes segetes proculcat in herba, |
| 289 | nunc matura metit fleturi vota coloni |
| 290 | cpl1661.55 v bav1669.31 r et Cererem in spicis intercipit: area frustra |
| 291 | et frustra exspectant promissas horrea messes. |
| 292 | sternuntur gravidi longo cum palmite fetus |
| 293 | bacaque cum ramis semper frondentis olivae. |
| 294 | saevit et in pecudes: non has pastorve canisve, |
| 295 | non armenta truces possunt defendere tauri. |
| 296 | bav1663.84 r diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis |
| 297 | esse putant tutos, donec Meleagros et una |
| 298 | lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis: |
| 299 | Tyndaridae gemini, praestantes caestibus alter, |
| 300 | bcul403.52v alter equo, primaeque ratis molitor Iason, |
| 301 | et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus, |
| 302 | et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus |
| 303 | et velox Idas, et iam non femina Caeneus, |
| 304 | Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus |
| 305 | Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix |
| 306 | Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus. |
| 307 | nec Telamon aberat magnique creator Achillis |
| 308 | cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao |
| 309 | inpiger Eurytion et cursu invictus Echion |
| 310 | Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque |
| 311 | cbo125.94v Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis, |
| 312 | et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis, |
| 313 | Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo, |
| 314 | slu1092.85 v Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus |
| 315 | Oeclides nemorisque decus Tegeaea Lycaei: |
| 316 | rasilis huic summam mordebat fibula vestem, |
| 317 | crinis erat simplex, nodum conlectus in unum, |
| 318 | ex umero pendens resonabat eburnea laevo |
| 319 | telorum custos, arcum quoque laeva tenebat; |
| 320 | talis erat cultu, facies, quam dicere vere |
| 321 | virgineam in puero, puerilem in virgine possis. |
| 322 | hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros |
| 323 | optavit renuente deo flammasque latentes |
| 324 | hausit et 'o felix, siquem dignabitur' inquit |
| 325 | 'ista virum!' nec plura sinit tempusque pudorque |
| 326 | dicere: maius opus magni certaminis urguet. |
| 327 | Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas, |
| 328 | incipit a plano devexaque prospicit arva: |
| 329 | quo postquam venere viri, pars retia tendunt, |
| 330 | bav1663.84 v vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur |
| 331 | signa pedum, cupiuntque suum reperire periclum. |
| 332 | csg866.61 concava vallis erat, quo se demittere rivi |
| 333 | adsuerant pluvialis aquae; tenet ima lacunae |
| 334 | lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres |
| 335 | viminaque et longa parvae sub harundine cannae: |
| 336 | hinc aper excitus medios violentus in hostes |
| 337 | fertur, ut excussis elisi nubibus ignes. |
| 338 | sternitur incursu nemus, et propulsa fragorem |
| 339 | cpl1661.56 r silva dat: exclamant iuvenes praetentaque forti |
| 340 | tela tenent dextra lato vibrantia ferro. |
| 341 | cbo125.95r ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti |
| 342 | obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu. |
| 343 | cuspis Echionio primum contorta lacerto |
| 344 | vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno; |
| 345 | bcul403.53r proxima, si nimiis mittentis viribus usa |
| 346 | non foret, in tergo visa est haesura petito: |
| 347 | longius it; auctor teli Pagasaeus Iason. |
| 348 | slu1092.86 r 'Phoebe,' ait Ampycides, 'si te coluique coloque, |
| 349 | da mihi, quod petitur, certo contingere telo!' |
| 350 | qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est, |
| 351 | sed sine vulnere aper: ferrum Diana volanti |
| 352 | abstulerat iaculo; lignum sine acumine venit. |
| 353 | ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit: |
| 354 | emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma, |
| 355 | utque volat moles adducto concita nervo, |
| 356 | cum petit aut muros aut plenas milite turres, |
| 357 | in iuvenes certo sic impete vulnificus sus |
| 358 | fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes |
| 359 | cornua, prosternit: socii rapuere iacentes; |
| 360 | at non letiferos effugit Enaesimus ictus |
| 361 | Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem |
| 362 | vertere succiso liquerunt poplite nervi. |
| 363 | forsitan et Pylius citra Troiana perisset |
| 364 | tempora, sed sumpto posita conamine ab hasta |
| 365 | arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis |
| 366 | bav1663.85 r despexitque, loco tutus, quem fugerat, hostem. |
| 367 | dentibus ille ferox in querno stipite tritis |
| 368 | inminet exitio fidensque recentibus armis |
| 369 | Eurytidae magni rostro femur hausit adunco. |
| 370 | at gemini, nondum caelestia sidera, fratres, |
| 371 | ambo conspicui, nive candidioribus ambo |
| 372 | cbo125.95v vectabantur equis, ambo vibrata per auras |
| 373 | hastarum tremulo quatiebant spicula motu. |
| 374 | vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas |
| 375 | nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas. |
| 376 | persequitur Telamon studioque incautus eundi |
| 377 | pronus ab arborea cecidit radice retentus. |
| 378 | dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam |
| 379 | inposuit nervo sinuatoque expulit arcu: |
| 380 | fixa sub aure feri summum destrinxit harundo |
| 381 | corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas; |
| 382 | slu1092.86 v nec tamen illa sui successu laetior ictus |
| 383 | quam Meleagros erat: primus vidisse putatur |
| 384 | et primus sociis visum ostendisse cruorem |
| 385 | et 'meritum' dixisse 'feres virtutis honorem.' |
| 386 | erubuere viri seque exhortantur et addunt |
| 387 | cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela: |
| 388 | cpl1661.56 v bav1669.31 v turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus. |
| 389 | ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas |
| 390 | 'discite, femineis quid tela virilia praestent, |
| 391 | bcul403.53v o iuvenes, operique meo concedite!' dixit. |
| 392 | 'ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis, |
| 393 | invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.' |
| 394 | talia magniloquo tumidus memoraverat ore |
| 395 | ancipitemque manu tollens utraque securim |
| 396 | institerat digitis pronos suspensus in ictus: |
| 397 | occupat audentem, quaque est via proxima leto, |
| 398 | summa ferus geminos derexit ad inguina dentes. |
| 399 | concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo |
| 400 | viscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore. |
| 401 | ibat in adversum proles Ixionis hostem |
| 402 | bav1663.85 v Pirithous valida quatiens venabula dextra; |
| 403 | cbo125.96r cui 'procul' Aegides 'o me mihi carior' inquit |
| 404 | 'pars animae consiste meae! licet eminus esse |
| 405 | fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.' |
| 406 | dixit et aerata torsit grave cuspide cornum; |
| 407 | quo bene librato votique potente futuro |
| 408 | obstitit aesculea frondosus ab arbore ramus. |
| 409 | misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo |
| 410 | vertit in inmeriti fatum latrantis et inter |
| 411 | ilia coniectum tellure per ilia fixum est. |
| 412 | at manus Oenidae variat, missisque duabus |
| 413 | hasta prior terra, medio stetit altera tergo. |
| 414 | nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem |
| 415 | stridentemque novo spumam cum sanguine fundit, |
| 416 | slu1092.87 r vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram |
| 417 | splendidaque adversos venabula condit in armos. |
| 418 | gaudia testantur socii clamore secundo |
| 419 | victricemque petunt dextrae coniungere dextram |
| 420 | inmanemque ferum multa tellure iacentem |
| 421 | mirantes spectant neque adhuc contingere tutum |
| 422 | esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat. |
| 423 | Ipse pede inposito caput exitiabile pressit |
| 424 | atque ita 'sume mei spolium, Nonacria, iuris,' |
| 425 | dixit 'et in partem veniat mea gloria tecum.' |
| 426 | protinus exuvias rigidis horrentia saetis |
| 427 | terga dat et magnis insignia dentibus ora. |
| 428 | illi laetitiae est cum munere muneris auctor; |
| 429 | invidere alii, totoque erat agmine murmur. |
| 430 | csg866.62 e quibus ingenti tendentes bracchia voce |
| 431 | 'pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,' |
| 432 | Thestiadae clamant, 'nec te fiducia formae |
| 433 | decipiat, ne sit longe tibi captus amore |
| 434 | cbo125.96v auctor,' et huic adimunt munus, ius muneris illi. |
| 435 | non tulit et tumida frendens Mavortius ira |
| 436 | 'discite, raptores alieni' dixit 'honoris, |
| 437 | cpl1661.57 r bcul403.54r bav1663.86 r facta minis quantum distent,' hausitque nefando |
| 438 | pectora Plexippi nil tale timentia ferro. |
| 439 | Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem |
| 440 | ulcisci fratrem fraternaque fata timentem |
| 441 | haud patitur dubitare diu calidumque priori |
| 442 | caede recalfecit consorti sanguine telum. |
| 443 | Dona deum templis nato victore ferebat, |
| 444 | cum videt exstinctos fratres Althaea referri. |
| 445 | quae plangore dato maestis clamoribus urbem |
| 446 | inplet et auratis mutavit vestibus atras; |
| 447 | at simul est auctor necis editus, excidit omnis |
| 448 | luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est. |
| 449 | Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret |
| 450 | slu1092.87 v Thestias, in flammam triplices posuere sorores |
| 451 | staminaque inpresso fatalia pollice nentes |
| 452 | 'tempora' dixerunt 'eadem lignoque tibique, |
| 453 | o modo nate, damus.' quo postquam carmine dicto |
| 454 | excessere deae, flagrantem mater ab igne |
| 455 | eripuit ramum sparsitque liquentibus undis. |
| 456 | ille diu fuerat penetralibus abditus imis |
| 457 | servatusque tuos, iuvenis, servaverat annos. |
| 458 | protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni |
| 459 | imperat et positis inimicos admovet ignes. |
| 460 | tum conata quater flammis inponere ramum |
| 461 | coepta quater tenuit: pugnat materque sororque, |
| 462 | et diversa trahunt unum duo nomina pectus. |
| 463 | saepe metu sceleris pallebant ora futuri, |
| 464 | saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem, |
| 465 | cbo125.97r et modo nescio quid similis crudele minanti |
| 466 | vultus erat, modo quem misereri credere posses; |
| 467 | cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor, |
| 468 | inveniebantur lacrimae tamen, utque carina, |
| 469 | quam ventus ventoque rapit contrarius aestus, |
| 470 | vim geminam sentit paretque incerta duobus, |
| 471 | Thestias haud aliter dubiis affectibus errat |
| 472 | bav1663.86 v inque vices ponit positamque resuscitat iram. |
| 473 | incipit esse tamen melior germana parente |
| 474 | et consanguineas ut sanguine leniat umbras, |
| 475 | inpietate pia est. nam postquam pestifer ignis |
| 476 | convaluit, 'rogus iste cremet mea viscera' dixit, |
| 477 | utque manu dira lignum fatale tenebat, |
| 478 | ante sepulcrales infelix adstitit aras |
| 479 | 'poenarum' que 'deae triplices, furialibus,' inquit |
| 480 | 'Eumenides, sacris vultus advertite vestros! |
| 481 | ulciscor facioque nefas; mors morte pianda est, |
| 482 | in scelus addendum scelus est, in funera funus: |
| 483 | bcul403.54v per coacervatos pereat domus inpia luctus! |
| 484 | slu1092.88 r an felix Oeneus nato victore fruetur, |
| 485 | Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo. |
| 486 | cpl1661.57 v bav1669.32 r vos modo, fraterni manes animaeque recentes, |
| 487 | officium sentite meum magnoque paratas |
| 488 | accipite inferias, uteri mala pignora nostri! |
| 489 | ei mihi! quo rapior? fratres, ignoscite matri! |
| 490 | deficiunt ad coepta manus: meruisse fatemur |
| 491 | illum, cur pereat; mortis mihi displicet auctor. |
| 492 | ergo inpune feret vivusque et victor et ipso |
| 493 | successu tumidus regnum Calydonis habebit, |
| 494 | vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae? |
| 495 | haud equidem patiar: pereat sceleratus et ille |
| 496 | cbo125.97v spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam! |
| 497 | mens ubi materna est? ubi sunt pia iura parentum |
| 498 | et quos sustinui bis mensum quinque labores? |
| 499 | o utinam primis arsisses ignibus infans, |
| 500 | idque ego passa forem! vixisti munere nostro; |
| 501 | nunc merito moriere tuo! cape praemia facti |
| 502 | bisque datam, primum partu, mox stipite rapto, |
| 503 | redde animam vel me fraternis adde sepulcris! |
| 504 | et cupio et nequeo. quid agam? modo vulnera fratrum |
| 505 | ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago, |
| 506 | nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. |
| 507 | me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres, |
| 508 | bav1663.87 r dummodo, quae dedero vobis, solacia vosque |
| 509 | ipsa sequar!' dixit dextraque aversa trementi |
| 510 | funereum torrem medios coniecit in ignes: |
| 511 | aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse |
| 512 | stipes, ut invitis conreptus ab ignibus arsit. |
| 513 | Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa |
| 514 | uritur et caecis torreri viscera sentit |
| 515 | ignibus ac magnos superat virtute dolores. |
| 516 | quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, |
| 517 | maeret et Ancaei felicia vulnera dicit |
| 518 | slu1092.88 v grandaevumque patrem fratresque piasque sorores |
| 519 | cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, |
| 520 | forsitan et matrem. crescunt ignisque dolorque |
| 521 | languescuntque iterum; simul est exstinctus uterque, |
| 522 | inque leves abiit paulatim spiritus auras |
| 523 | paulatim cana prunam velante favilla. |
| 524 | Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque, |
| 525 | vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos |
| 526 | planguntur matres Calydonides Eveninae; |
| 527 | cbo125.98r pulvere canitiem genitor vultusque seniles |
| 528 | csg866.63 foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum. |
| 529 | bcul403.55r nam de matre manus diri sibi conscia facti |
| 530 | exegit poenas acto per viscera ferro. |
| 531 | non mihi si centum deus ora sonantia linguis |
| 532 | ingeniumque capax totumque Helicona dedisset, |
| 533 | tristia persequerer miserarum fata sororum. |
| 534 | inmemores decoris liventia pectora tundunt, |
| 535 | cpl1661.58 r dumque manet corpus, corpus refoventque foventque, |
| 536 | oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto. |
| 537 | post cinerem cineres haustos ad pectora pressant |
| 538 | adfusaeque iacent tumulo signataque saxo |
| 539 | nomina conplexae lacrimas in nomina fundunt. |
| 540 | quas Parthaoniae tandem Latonia clade |
| 541 | exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque |
| 542 | nobilis Alcmenae natis in corpore pennis |
| 543 | adlevat et longas per bracchia porrigit alas |
| 544 | bav1663.87 v corneaque ora facit versasque per aera mittit. |
| 545 | Interea Theseus sociati parte laboris |
| 546 | functus Erectheas Tritonidos ibat ad arces. |
| 547 | clausit iter fecitque moras Achelous eunti |
| 548 | imbre tumens: 'succede meis,' ait 'inclite, tectis, |
| 549 | Cecropide, nec te committe rapacibus undis: |
| 550 | ferre trabes solidas obliquaque volvere magno |
| 551 | murmure saxa solent. vidi contermina ripae |
| 552 | slu1092.89 r cum gregibus stabula alta trahi; nec fortibus illic |
| 553 | profuit armentis nec equis velocibus esse. |
| 554 | multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis |
| 555 | corpora turbineo iuvenalia vertice mersit. |
| 556 | tutior est requies, solito dum flumina currant |
| 557 | limite, dum tenues capiat suus alveus undas.' |
| 558 | cbo125.98v adnuit Aegides 'utar,' que 'Acheloe, domoque |
| 559 | consilioque tuo' respondit; et usus utroque est. |
| 560 | pumice multicavo nec levibus atria tophis |
| 561 | structa subit: molli tellus erat umida musco, |
| 562 | summa lacunabant alterno murice conchae. |
| 563 | iamque duas lucis partes Hyperione menso |
| 564 | discubuere toris Theseus comitesque laborum, |
| 565 | hac Ixionides, illa Troezenius heros |
| 566 | parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis, |
| 567 | quosque alios parili fuerat dignatus honore |
| 568 | Amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto. |
| 569 | protinus adpositas nudae vestigia nymphae |
| 570 | instruxere epulis mensas dapibusque remotis |
| 571 | in gemma posuere merum. tum maximus heros, |
| 572 | aequora prospiciens oculis subiecta, 'quis' inquit |
| 573 | 'ille locus?' (digitoque ostendit) 'et insula nomen |
| 574 | quod gerit illa, doce, quamquam non una videtur!' |
| 575 | bcul403.55v Amnis ad haec 'non est' inquit 'quod cernitis unum: |
| 576 | quinque iacent terrae; spatium discrimina fallit. |
| 577 | quoque minus spretae factum mirere Dianae, |
| 578 | naides hae fuerant, quae cum bis quinque iuvencos |
| 579 | mactassent rurisque deos ad sacra vocassent, |
| 580 | bav1663.88 r inmemores nostri festas duxere choreas. |
| 581 | intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam, |
| 582 | tantus eram, pariterque animis inmanis et undis |
| 583 | a silvis silvas et ab arvis arva revelli |
| 584 | cpl1661.58 v cumque loco nymphas, memores tum denique nostri, |
| 585 | bav1669.32 v in freta provolvi. fluctus nosterque marisque |
| 586 | slu1092.89 v continuam diduxit humum partesque resolvit |
| 587 | in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis. |
| 588 | ut tamen ipse vides, procul, en procul una recessit |
| 589 | cbo125.99r insula, grata mihi; Perimelen navita dicit: |
| 590 | huic ego virgineum dilectae nomen ademi; |
| 591 | quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum |
| 592 | propulit e scopulo periturae corpora natae. |
| 593 | excepi nantemque ferens 'o proxima mundi |
| 594 | regna vagae' dixi 'sortite, Tridentifer, undae, |
| 595 | slu1092.89 v-16 adfer opem, mersaeque, precor, feritate paterna |
| 596 | da, Neptune, locum, vel sit locus ipsa licebit!' |
| 597 | dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes |
| 598 | et gravis increvit mutatis insula membris.' |
| 599 | Amnis ab his tacuit. factum mirabile cunctos |
| 600 | moverat: inridet credentes, utque deorum |
| 601 | spretor erat mentisque ferox, Ixione natus |
| 602 | 'ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes |
| 603 | esse deos,' dixit 'si dant adimuntque figuras.' |
| 604 | obstipuere omnes nec talia dicta probarunt, |
| 605 | bav1663.88 v ante omnesque Lelex animo maturus et aevo, |
| 606 | sic ait: 'inmensa est finemque potentia caeli |
| 607 | non habet, et quicquid superi voluere, peractum est, |
| 608 | slu1092.90 r quoque minus dubites, tiliae contermina quercus |
| 609 | cbo125.99v collibus est Phrygiis modico circumdata muro; |
| 610 | bcul403.56r ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus |
| 611 | misit in arva suo quondam regnata parenti. |
| 612 | haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, |
| 613 | nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae; |
| 614 | Iuppiter huc specie mortali cumque parente |
| 615 | venit Atlantiades positis caducifer alis. |
| 616 | mille domos adiere locum requiemque petentes, |
| 617 | mille domos clausere serae; tamen una recepit, |
| 618 | parva quidem, stipulis et canna tecta palustri, |
| 619 | sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon |
| 620 | illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa |
| 621 | consenuere casa paupertatemque fatendo |
| 622 | cpl1661.59 r effecere levem nec iniqua mente ferendo; |
| 623 | nec refert, dominos illic famulosne requiras: |
| 624 | tota domus duo sunt, idem parentque iubentque. |
| 625 | ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates |
| 626 | summissoque humiles intrarunt vertice postes, |
| 627 | membra senex posito iussit relevare sedili; |
| 628 | cui superiniecit textum rude sedula Baucis |
| 629 | inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes |
| 630 | suscitat hesternos foliisque et cortice sicco |
| 631 | nutrit et ad flammas anima producit anili |
| 632 | multifidasque faces ramaliaque arida tecto |
| 633 | detulit et minuit parvoque admovit aeno, |
| 634 | quodque suus coniunx riguo conlegerat horto, |
| 635 | truncat holus foliis; furca levat ille bicorni |
| 636 | sordida terga suis nigro pendentia tigno |
| 637 | servatoque diu resecat de tergore partem |
| 638 | exiguam sectamque domat ferventibus undis. |
| 639 | interea medias fallunt sermonibus horas |
| 640 | cbo125.100r bav1663.89 r-4 concutiuntque torum de molli fluminis ulva |
| 641 | slu1092.90 v-3 inpositum lecto sponda pedibusque salignis. |
| 642 | vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo |
| 643 | sternere consuerant, sed et haec vilisque vetusque |
| 644 | vestis erat, lecto non indignanda saligno. |
| 645 | adcubuere dei. mensam succincta tremensque |
| 646 | ponit anus, mensae sed erat pes tertius inpar: |
| 647 | testa parem fecit; quae postquam subdita clivum |
| 648 | sustulit, aequatam mentae tersere virentes. |
| 649 | ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae |
| 650 | conditaque in liquida corna autumnalia faece |
| 651 | intibaque et radix et lactis massa coacti |
| 652 | bcul403.56v ovaque non acri leviter versata favilla, |
| 653 | omnia fictilibus. post haec caelatus eodem |
| 654 | sistitur argento crater fabricataque fago |
| 655 | pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris; |
| 656 | parva mora est, epulasque foci misere calentes, |
| 657 | nec longae rursus referuntur vina senectae |
| 658 | dantque locum mensis paulum seducta secundis: |
| 659 | hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis |
| 660 | prunaque et in patulis redolentia mala canistris |
| 661 | et de purpureis conlectae vitibus uvae, |
| 662 | candidus in medio favus est; super omnia vultus |
| 663 | accessere boni nec iners pauperque voluntas. |
| 664 | 'Interea totiens haustum cratera repleri |
| 665 | sponte sua per seque vident succrescere vina: |
| 666 | attoniti novitate pavent manibusque supinis |
| 667 | concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon |
| 668 | cpl1661.59 v cbo125.100v et veniam dapibus nullisque paratibus orant. |
| 669 | unicus anser erat, minimae custodia villae: |
| 670 | quem dis hospitibus domini mactare parabant; |
| 671 | ille celer penna tardos aetate fatigat |
| 672 | bav1663.89 v eluditque diu tandemque est visus ad ipsos |
| 673 | slu1092.91 r confugisse deos: superi vetuere necari |
| 674 | 'di' que 'sumus, meritasque luet vicinia poenas |
| 675 | inpia' dixerunt; 'vobis inmunibus huius |
| 676 | esse mali dabitur; modo vestra relinquite tecta |
| 677 | ac nostros comitate gradus et in ardua montis |
| 678 | ite simul!' parent ambo baculisque levati |
| 679 | bav1669.33 r nituntur longo vestigia ponere clivo. |
| 680 | tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta |
| 681 | missa potest: flexere oculos et mersa palude |
| 682 | cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere, |
| 683 | dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, |
| 684 | illa vetus dominis etiam casa parva duobus |
| 685 | vertitur in templum: furcas subiere columnae, |
| 686 | stramina flavescunt aurataque tecta videntur |
| 687 | caelataeque fores adopertaque marmore tellus. |
| 688 | talia tum placido Saturnius edidit ore: |
| 689 | 'dicite, iuste senex et femina coniuge iusto |
| 690 | digna, quid optetis.' cum Baucide pauca locutus |
| 691 | iudicium superis aperit commune Philemon: |
| 692 | 'esse sacerdotes delubraque vestra tueri |
| 693 | poscimus, et quoniam concordes egimus annos, |
| 694 | auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam |
| 695 | bcul403.57r busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa.' |
| 696 | vota fides sequitur: templi tutela fuere, |
| 697 | cbo125.101r donec vita data est; annis aevoque soluti |
| 698 | ante gradus sacros cum starent forte locique |
| 699 | narrarent casus, frondere Philemona Baucis, |
| 700 | Baucida conspexit senior frondere Philemon. |
| 701 | iamque super geminos crescente cacumine vultus |
| 702 | mutua, dum licuit, reddebant dicta 'vale' que |
| 703 | slu1092.91 v 'o coniunx' dixere simul, simul abdita texit |
| 704 | ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic |
| 705 | incola de gemino vicinos corpore truncos. |
| 706 | bav1663.90 r haec mihi non vani (neque erat, cur fallere vellent) |
| 707 | narravere senes; equidem pendentia vidi |
| 708 | serta super ramos ponensque recentia dixi |
| 709 | 'cura deum di sint, et, qui coluere, colantur.' |
| 710 | Desierat, cunctosque et res et moverat auctor, |
| 711 | Thesea praecipue; quem facta audire volentem |
| 712 | mira deum innixus cubito Calydonius amnis |
| 713 | talibus adloquitur: 'sunt, o fortissime, quorum |
| 714 | forma semel mota est et in hoc renovamine mansit; |
| 715 | sunt, quibus in plures ius est transire figuras, |
| 716 | cpl1661.60 r ut tibi, conplexi terram maris incola, Proteu. |
| 717 | nam modo te iuvenem, modo te videre leonem, |
| 718 | nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent, |
| 719 | anguis eras, modo te faciebant cornua taurum; |
| 720 | saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri, |
| 721 | interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum, |
| 722 | flumen eras, interdum undis contrarius ignis. |
| 723 | 'Nec minus Autolyci coniunx, Erysicthone nata, |
| 724 | iuris habet: pater huius erat, qui numina divum |
| 725 | sperneret et nullos aris adoleret odores; |
| 726 | ille etiam Cereale nemus violasse securi |
| 727 | dicitur et lucos ferro temerasse vetustos. |
| 728 | cbo125.101v stabat in his ingens annoso robore quercus, |
| 729 | una nemus; vittae mediam memoresque tabellae |
| 730 | sertaque cingebant, voti argumenta potentum. |
| 731 | saepe sub hac dryades festas duxere choreas, |
| 732 | saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci |
| 733 | circuiere modum, mensuraque roboris ulnas |
| 734 | quinque ter inplebat, nec non et cetera tantum |
| 735 | silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni. |
| 736 | non tamen idcirco ferrum Triopeius illa |
| 737 | slu1092.92 r abstinuit famulosque iubet succidere sacrum |
| 738 | robur, et ut iussos cunctari vidit, ab uno |
| 739 | edidit haec rapta sceleratus verba securi: |
| 740 | 'non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit |
| 741 | bcul403.57v sit dea, iam tanget frondente cacumine terram.' |
| 742 | dixit, et obliquos dum telum librat in ictus, |
| 743 | bav1663.90 v contremuit gemitumque dedit Deoia quercus, |
| 744 | et pariter frondes, pariter pallescere glandes |
| 745 | coepere ac longi pallorem ducere rami. |
| 746 | cuius ut in trunco fecit manus inpia vulnus, |
| 747 | haud aliter fluxit discusso cortice sanguis, |
| 748 | quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus |
| 749 | concidit, abrupta cruor e cervice profundi. |
| 750 | obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet |
| 751 | deterrere nefas saevamque inhibere bipennem: |
| 752 | aspicit hunc 'mentis' que 'piae cape praemia!' dixit |
| 753 | Thessalus inque virum convertit ab arbore ferrum |
| 754 | detruncatque caput repetitaque robora caedit, |
| 755 | redditus e medio sonus est cum robore talis: |
| 756 | 'nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, |
| 757 | quae tibi factorum poenas instare tuorum |
| 758 | vaticinor moriens, nostri solacia leti.' |
| 759 | cbo125.102r persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem |
| 760 | ictibus innumeris adductaque funibus arbor |
| 761 | corruit et multam prostravit pondere silvam. |
| 762 | 'Attonitae dryades damno nemorumque suoque, |
| 763 | omnes germanae, Cererem cum vestibus atris |
| 764 | maerentes adeunt poenamque Erysicthonis orant. |
| 765 | cpl1661.60 v adnuit his capitisque sui pulcherrima motu |
| 766 | concussit gravidis oneratos messibus agros, |
| 767 | moliturque genus poenae miserabile, si non |
| 768 | ille suis esset nulli miserabilis actis, |
| 769 | pestifera lacerare Fame: quae quatenus ipsi |
| 770 | non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque |
| 771 | slu1092.92 v fata coire sinunt), montani numinis unam |
| 772 | talibus agrestem conpellat oreada dictis: |
| 773 | 'est locus extremis Scythiae glacialis in oris, |
| 774 | triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus; |
| 775 | bav1669.33 v Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque |
| 776 | et ieiuna Fames: ea se in praecordia condat |
| 777 | sacrilegi scelerata, iube, nec copia rerum |
| 778 | bav1663.91 r vincat eam superetque meas certamine vires, |
| 779 | neve viae spatium te terreat, accipe currus, |
| 780 | accipe, quos frenis alte moderere, dracones!' |
| 781 | et dedit; illa dato subvecta per aera curru |
| 782 | devenit in Scythiam: rigidique cacumine montis |
| 783 | (Caucason appellant) serpentum colla levavit |
| 784 | quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro |
| 785 | unguibus et raras vellentem dentibus herbas. |
| 786 | hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, |
| 787 | bcul403.58r labra incana situ, scabrae rubigine fauces, |
| 788 | dura cutis, per quam spectari viscera possent; |
| 789 | ossa sub incurvis exstabant arida lumbis, |
| 790 | cbo125.102v ventris erat pro ventre locus; pendere putares |
| 791 | pectus et a spinae tantummodo crate teneri. |
| 792 | auxerat articulos macies, genuumque tumebat |
| 793 | orbis, et inmodico prodibant tubere tali. |
| 794 | 'Hanc procul ut vidit, (neque enim est accedere iuxta |
| 795 | ausa) refert mandata deae paulumque morata, |
| 796 | quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc, |
| 797 | visa tamen sensisse famem est, retroque dracones |
| 798 | egit in Haemoniam versis sublimis habenis. |
| 799 | 'Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper |
| 800 | illius est operi, peragit perque aera vento |
| 801 | ad iussam delata domum est, et protinus intrat |
| 802 | sacrilegi thalamos altoque sopore solutum |
| 803 | (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis, |
| 804 | seque viro inspirat, faucesque et pectus et ora |
| 805 | slu1092.93 r adflat et in vacuis spargit ieiunia venis; |
| 806 | functaque mandato fecundum deserit orbem |
| 807 | inque domos inopes adsueta revertitur antra. |
| 808 | 'Lenis adhuc Somnus placidis Erysicthona pennis |
| 809 | mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni, |
| 810 | oraque vana movet dentemque in dente fatigat, |
| 811 | exercetque cibo delusum guttur inani |
| 812 | proque epulis tenues nequiquam devorat auras; |
| 813 | ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi |
| 814 | perque avidas fauces incensaque viscera regnat. |
| 815 | cpl1661.61 r bav1663.91 v nec mora; quod pontus, quod terra, quod educat aer, |
| 816 | poscit et adpositis queritur ieiunia mensis |
| 817 | inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse, |
| 818 | quodque satis poterat populo, non sufficit uni, |
| 819 | plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum. |
| 820 | utque fretum recipit de tota flumina terra |
| 821 | cbo125.103r nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes, |
| 822 | utque rapax ignis non umquam alimenta recusat |
| 823 | innumerasque trabes cremat et, quo copia maior |
| 824 | est data, plura petit turbaque voracior ipsa est: |
| 825 | sic epulas omnes Erysicthonis ora profani |
| 826 | accipiunt poscuntque simul. cibus omnis in illo |
| 827 | causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo. |
| 828 | 'Iamque fame patrias altique voragine ventris |
| 829 | attenuarat opes, sed inattenuata manebat |
| 830 | tum quoque dira fames, inplacataeque vigebat |
| 831 | flamma gulae. tandem, demisso in viscera censu, |
| 832 | filia restabat, non illo digna parente. |
| 833 | hanc quoque vendit inops: dominum generosa recusat |
| 834 | et vicina suas tendens super aequora palmas |
| 835 | 'eripe me domino, qui raptae praemia nobis |
| 836 | virginitatis habes!' ait: haec Neptunus habebat;bcul403.58v |
| 837 | qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti |
| 838 | esset ero, formamque novat vultumque virilemslu1092.93 v |
| 839 | induit et cultus piscem capientibus aptos. |
| 840 | hanc dominus spectans 'o qui pendentia parvo |
| 841 | aera cibo celas, moderator harundinis,' inquit |
| 842 | 'sic mare conpositum, sic sit tibi piscis in unda |
| 843 | credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos: |
| 844 | quae modo cum vili turbatis veste capillis |
| 845 | litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi), |
| 846 | dic, ubi sit: neque enim vestigia longius exstant.' |
| 847 | illa dei munus bene cedere sensit et a se |
| 848 | se quaeri gaudens his est resecuta rogantem: |
| 849 | 'quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem |
| 850 | gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi,bav1663.92 r |
| 851 | quoque minus dubites, sic has deus aequoris artescbo125.103v |
| 852 | adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto, |
| 853 | me tamen excepto, nec femina constitit ulla.' |
| 854 | credidit et verso dominus pede pressit harenam |
| 855 | elususque abiit: illi sua reddita forma est. |
| 856 | ast ubi habere suam transformia corpora sensit, |
| 857 | saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa |
| 858 | nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat |
| 859 | praebebatque avido non iusta alimenta parenti. |
| 860 | vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem |
| 861 | materiam derantque gravi nova pabula morbo, |
| 862 | ipse suos artus lacerans divellere morsu |
| 863 | coepit et infelix minuendo corpus alebat.cpl1661.61 v |
| 864 | 'Quid moror externis? etiam mihi nempe novandi est |
| 865 | corporis, o iuvenis, numero finita, potestas. |
| 866 | nam modo, qui nunc sum, videor, modo flector in anguem, |
| 867 | armenti modo dux vires in cornua sumo, |
| 868 | cornua, dum potui. nunc pars caret altera telo |
| 869 | frontis, ut ipse vides.' gemitus sunt verba secuti. |