Ovidius, Metamorphoses, 06 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Praebuerat dictis Tritonia talibus aures |
| 2 | carminaque Aonidum iustamque probaverat iram; |
| 3 | bcul403.32r tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsae |
| 4 | numina nec sperni sine poena nostra sinamus.' |
| 5 | Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes, |
| 6 | quam sibi lanificae non cedere laudibus artis |
| 7 | audierat. non illa loco nec origine gentis |
| 8 | clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon |
| 9 | Phocaico bibulas tinguebat murice lanas; |
| 10 | occiderat mater, sed et haec de plebe suoque |
| 11 | aequa viro fuerat; Lydas tamen illa per urbes |
| 12 | quaesierat studio nomen memorabile, quamvis |
| 13 | orta domo parva parvis habitabat Hypaepis. |
| 14 | cbo125.64r huius ut adspicerent opus admirabile, saepe |
| 15 | deseruere sui nymphae vineta Timoli, |
| 16 | deseruere suas nymphae Pactolides undas. |
| 17 | nec factas solum vestes, spectare iuvabat |
| 18 | tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti, |
| 19 | sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, |
| 20 | seu digitis subigebat opus repetitaque longo |
| 21 | vellera mollibat nebulas aequantia tractu, |
| 22 | sive levi teretem versabat pollice fusum, |
| 23 | seu pingebat acu; scires a Pallade doctam. |
| 24 | cpl1661.37 r bav1663.58 r quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra |
| 25 | 'certet' ait 'mecum: nihil est, quod victa recusem!' |
| 26 | Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos |
| 27 | addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus. |
| 28 | tum sic orsa loqui 'non omnia grandior aetas, |
| 29 | bav1669.21 v quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis. |
| 30 | consilium ne sperne meum: tibi fama petatur |
| 31 | inter mortales faciendae maxima lanae; |
| 32 | cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis |
| 33 | supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.' |
| 34 | slu1092.58 r adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit |
| 35 | vixque manum retinens confessaque vultibus iram |
| 36 | talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: |
| 37 | 'mentis inops longaque venis confecta senecta, |
| 38 | et nimium vixisse diu nocet. audiat istas, |
| 39 | si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces; |
| 40 | consilii satis est in me mihi, neve monendo |
| 41 | profecisse putes, eadem est sententia nobis. |
| 42 | cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?' |
| 43 | tum dea 'venit!' ait formamque removit anilem |
| 44 | Palladaque exhibuit: venerantur numina nymphae |
| 45 | Mygdonidesque nurus; sola est non territa virgo, |
| 46 | cbo125.64v sed tamen erubuit, subitusque invita notavit |
| 47 | ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer |
| 48 | purpureus fieri, cum primum Aurora movetur, |
| 49 | bcul403.32v et breve post tempus candescere solis ab ortu. |
| 50 | perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae |
| 51 | in sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat |
| 52 | nec monet ulterius nec iam certamina differt. |
| 53 | haud mora, constituunt diversis partibus ambae |
| 54 | et gracili geminas intendunt stamine telas: |
| 55 | tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, |
| 56 | bav1663.58 v inseritur medium radiis subtemen acutis, |
| 57 | quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum |
| 58 | csg866.42 percusso paviunt insecti pectine dentes. |
| 59 | utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes |
| 60 | bracchia docta movent, studio fallente laborem. |
| 61 | illic et Tyrium quae purpura sensit aenum |
| 62 | texitur et tenues parvi discriminis umbrae; |
| 63 | qualis ab imbre solent percussis solibus arcus |
| 64 | inficere ingenti longum curvamine caelum; |
| 65 | in quo diversi niteant cum mille colores, |
| 66 | transitus ipse tamen spectantia lumina fallit: |
| 67 | usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant. |
| 68 | slu1092.58 v illic et lentum filis inmittitur aurum |
| 69 | et vetus in tela deducitur argumentum. |
| 70 | Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce |
| 71 | pingit et antiquam de terrae nomine litem. |
| 72 | bis sex caelestes medio Iove sedibus altis |
| 73 | augusta gravitate sedent; sua quemque deorum |
| 74 | inscribit facies: Iovis est regalis imago; |
| 75 | cpl1661.37 v stare deum pelagi longoque ferire tridente |
| 76 | aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi |
| 77 | cbo125.65r exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem; |
| 78 | at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, |
| 79 | dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, |
| 80 | percussamque sua simulat de cuspide terram |
| 81 | edere cum bacis fetum canentis olivae; |
| 82 | mirarique deos: operis Victoria finis. |
| 83 | ut tamen exemplis intellegat aemula laudis, |
| 84 | quod pretium speret pro tam furialibus ausis |
| 85 | quattuor in partes certamina quattuor addit, |
| 86 | clara colore suo, brevibus distincta sigillis: |
| 87 | Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum, |
| 88 | nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam, |
| 89 | nomina summorum sibi qui tribuere deorum; |
| 90 | bav1663.59 r altera Pygmaeae fatum miserabile matris |
| 91 | pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit |
| 92 | esse gruem populisque suis indicere bellum; |
| 93 | pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam |
| 94 | cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno |
| 95 | bcul403.33r in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi |
| 96 | Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis |
| 97 | ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro; |
| 98 | qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum; |
| 99 | isque gradus templi, natarum membra suarum, |
| 100 | amplectens saxoque iacens lacrimare videtur. |
| 101 | circuit extremas oleis pacalibus oras |
| 102 | slu1092.59 r (is modus est) operisque sua facit arbore finem. |
| 103 | Maeonis elusam designat imagine tauri |
| 104 | Europam: verum taurum, freta vera putares; |
| 105 | ipsa videbatur terras spectare relictas |
| 106 | et comites clamare suas tactumque vereri |
| 107 | adsilientis aquae timidasque reducere plantas. |
| 108 | cbo125.65v fecit et Asterien aquila luctante teneri, |
| 109 | fecit olorinis Ledam recubare sub alis; |
| 110 | addidit, ut satyri celatus imagine pulchram |
| 111 | Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu, |
| 112 | Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit, |
| 113 | aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis, |
| 114 | Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens. |
| 115 | te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco |
| 116 | virgine in Aeolia posuit; tu visus Enipeus |
| 117 | gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis, |
| 118 | et te flava comas frugum mitissima mater |
| 119 | sensit equum, sensit volucrem crinita colubris |
| 120 | mater equi volucris, sensit delphina Melantho: |
| 121 | omnibus his faciemque suam faciemque locorum |
| 122 | reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus, |
| 123 | utque modo accipitris pennas, modo terga leonis |
| 124 | bav1663.59 v gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen, |
| 125 | bav1669.22 r Liber ut Erigonen falsa deceperit uva, |
| 126 | cpl1661.38 r ut Saturnus equo geminum Chirona crearit. |
| 127 | ultima pars telae, tenui circumdata limbo, |
| 128 | nexilibus flores hederis habet intertextos. |
| 129 | Non illud Pallas, non illud carpere Livor |
| 130 | possit opus: doluit successu flava virago |
| 131 | et rupit pictas, caelestia crimina, vestes, |
| 132 | utque Cytoriaco radium de monte tenebat, |
| 133 | ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes. |
| 134 | non tulit infelix laqueoque animosa ligavit |
| 135 | guttura: pendentem Pallas miserata levavit |
| 136 | slu1092.59 v atque ita 'vive quidem, pende tamen, inproba' dixit, |
| 137 | 'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri, |
| 138 | dicta tuo generi serisque nepotibus esto!' |
| 139 | cbo125.66r post ea discedens sucis Hecateidos herbae |
| 140 | sparsit: et extemplo tristi medicamine tactae |
| 141 | bcul403.33v defluxere comae, cum quis et naris et aures, |
| 142 | fitque caput minimum; toto quoque corpore parva est: |
| 143 | in latere exiles digiti pro cruribus haerent, |
| 144 | cetera venter habet, de quo tamen illa remittit |
| 145 | stamen et antiquas exercet aranea telas. |
| 146 | Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti |
| 147 | rumor it et magnum sermonibus occupat orbem. |
| 148 | ante suos Niobe thalamos cognoverat illam, |
| 149 | tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat; |
| 150 | nec tamen admonita est poena popularis Arachnes, |
| 151 | cedere caelitibus verbisque minoribus uti. |
| 152 | multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes |
| 153 | nec genus amborum magnique potentia regni |
| 154 | sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent, |
| 155 | ut sua progenies; et felicissima matrum |
| 156 | csg866.43 dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset. |
| 157 | nam sata Tiresia venturi praescia Manto |
| 158 | bav1663.60 r per medias fuerat divino concita motu |
| 159 | vaticinata vias: 'Ismenides, ite frequentes |
| 160 | et date Latonae Latonigenisque duobus |
| 161 | cum prece tura pia lauroque innectite crinem: |
| 162 | ore meo Latona iubet.' paretur, et omnes |
| 163 | Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant |
| 164 | turaque dant sanctis et verba precantia flammis. |
| 165 | Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba |
| 166 | vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro |
| 167 | et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro |
| 168 | cum capite inmissos umerum per utrumque capillos |
| 169 | constitit, utque oculos circumtulit alta superbos, |
| 170 | slu1092.60 r cbo125.66v 'quis furor auditos' inquit 'praeponere visis |
| 171 | caelestes? aut cur colitur Latona per aras, |
| 172 | numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor, |
| 173 | cui licuit soli superorum tangere mensas; |
| 174 | Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas |
| 175 | est avus, aetherium qui fert cervicibus axem; |
| 176 | cpl1661.38 v Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo. |
| 177 | me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi |
| 178 | sub domina est, fidibusque mei commissa mariti |
| 179 | moenia cum populis a meque viroque reguntur. |
| 180 | in quamcumque domus adverti lumina partem, |
| 181 | inmensae spectantur opes; accedit eodem |
| 182 | digna dea facies; huc natas adice septem |
| 183 | et totidem iuvenes et mox generosque nurusque! |
| 184 | quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam, |
| 185 | nescio quoque audete satam Titanida Coeo |
| 186 | Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam |
| 187 | bcul403.34r exiguam sedem pariturae terra negavit! |
| 188 | nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est: |
| 189 | exsul erat mundi, donec miserata vagantem |
| 190 | 'hospita tu terris erras, ego' dixit 'in undis' |
| 191 | instabilemque locum Delos dedit. illa duorum |
| 192 | facta parens: uteri pars haec est septima nostri. |
| 193 | bav1663.60 v sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo |
| 194 | (hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit. |
| 195 | maior sum quam cui possit Fortuna nocere, |
| 196 | multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet. |
| 197 | excessere metum mea iam bona. fingite demi |
| 198 | huic aliquid populo natorum posse meorum: |
| 199 | non tamen ad numerum redigar spoliata duorum, |
| 200 | Latonae turbam, qua quantum distat ab orba? |
| 201 | slu1092.60 v ite - satis pro re sacri - laurumque capillis |
| 202 | cbo125.67r ponite!' deponunt et sacra infecta relinquunt, |
| 203 | quodque licet, tacito venerantur murmure numen. |
| 204 | Indignata dea est summoque in vertice Cynthi |
| 205 | talibus est dictis gemina cum prole locuta: |
| 206 | 'en ego vestra parens, vobis animosa creatis, |
| 207 | et nisi Iunoni nulli cessura dearum, |
| 208 | an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis |
| 209 | arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris. |
| 210 | nec dolor hic solus; diro convicia facto |
| 211 | Tantalis adiecit vosque est postponere natis |
| 212 | ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam |
| 213 | dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.' |
| 214 | adiectura preces erat his Latona relatis: |
| 215 | 'desine!' Phoebus ait, 'poenae mora longa querella est!' |
| 216 | dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu |
| 217 | contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem. |
| 218 | Planus erat lateque patens prope moenia campus, |
| 219 | adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum |
| 220 | duraque mollierat subiectas ungula glaebas. |
| 221 | bav1669.22 v pars ibi de septem genitis Amphione fortes |
| 222 | conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco |
| 223 | terga premunt auroque graves moderantur habenas. |
| 224 | e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam |
| 225 | prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem |
| 226 | cpl1661.39 r quadripedis cursus spumantiaque ora coercet, |
| 227 | 'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa |
| 228 | tela gerit frenisque manu moriente remissis |
| 229 | bav1663.61 r in latus a dextro paulatim defluit armo. |
| 230 | proximus audito sonitu per inane pharetrae |
| 231 | frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris |
| 232 | cbo125.67v nube fugit visa pendentiaque undique rector |
| 233 | bcul403.34v carbasa deducit, ne qua levis effluat aura: |
| 234 | frena tamen dantem non evitabile telum |
| 235 | consequitur, summaque tremens cervice sagitta |
| 236 | haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum; |
| 237 | ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque |
| 238 | slu1092.61 r volvitur et calido tellurem sanguine foedat. |
| 239 | Phaedimus infelix et aviti nominis heres |
| 240 | Tantalus, ut solito finem inposuere labori, |
| 241 | transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae; |
| 242 | et iam contulerant arto luctantia nexu |
| 243 | pectora pectoribus, cum tento concita nervo, |
| 244 | sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta. |
| 245 | ingemuere simul, simul incurvata dolore |
| 246 | membra solo posuere, simul suprema iacentes |
| 247 | lumina versarunt, animam simul exhalarunt. |
| 248 | adspicit Alphenor laniataque pectora plangens |
| 249 | advolat, ut gelidos conplexibus adlevet artus, |
| 250 | inque pio cadit officio; nam Delius illi |
| 251 | intima fatifero rupit praecordia ferro. |
| 252 | quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis |
| 253 | eruta cumque anima cruor est effusus in auras. |
| 254 | csg866.44 at non intonsum simplex Damasicthona vulnus |
| 255 | adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua |
| 256 | mollia nervosus facit internodia poples. |
| 257 | dumque manu temptat trahere exitiabile telum, |
| 258 | altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est. |
| 259 | expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum |
| 260 | emicat et longe terebrata prosilit aura. |
| 261 | ultimus Ilioneus non profectura precando |
| 262 | bracchia sustulerat 'di' que 'o communiter omnes,' |
| 263 | cbo125.68r dixerat ignarus non omnes esse rogandos |
| 264 | 'parcite!' motus erat, cum iam revocabile telum |
| 265 | bav1663.61 v non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille |
| 266 | vulnere, non alte percusso corde sagitta. |
| 267 | Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum |
| 268 | tam subitae matrem certam fecere ruinae, |
| 269 | mirantem potuisse irascentemque, quod ausi |
| 270 | hoc essent superi, quod tantum iuris haberent; |
| 271 | nam pater Amphion ferro per pectus adacto |
| 272 | slu1092.61 v finierat moriens pariter cum luce dolorem. |
| 273 | heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, |
| 274 | quae modo Latois populum submoverat aris |
| 275 | et mediam tulerat gressus resupina per urbem |
| 276 | invidiosa suis; at nunc miseranda cpl1661.39 v vel hosti! |
| 277 | corporibus gelidis incumbit et ordine nullo |
| 278 | oscula dispensat natos suprema per omnes; |
| 279 | bcul403.35r a quibus ad caelum liventia bracchia tollens |
| 280 | 'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, |
| 281 | pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu! |
| 282 | [corque ferum satia!' dixit. 'per funera septem] |
| 283 | efferor: exsulta victrixque inimica triumpha! |
| 284 | cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt, |
| 285 | quam tibi felici; post tot quoque funera vinco!' |
| 286 | Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu; |
| 287 | qui praeter Nioben unam conterruit omnes: |
| 288 | illa malo est audax. stabant cum vestibus atris |
| 289 | ante toros fratrum demisso crine sorores; |
| 290 | e quibus una trahens haerentia viscere tela |
| 291 | inposito fratri moribunda relanguit ore; |
| 292 | altera solari miseram conata parentem |
| 293 | conticuit subito duplicataque vulnere caeco est. |
| 294 | cbo125.68v [oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat] |
| 295 | haec frustra fugiens collabitur, illa sorori |
| 296 | inmoritur; latet haec, illam trepidare videres. |
| 297 | sexque datis leto diversaque vulnera passis |
| 298 | ultima restabat; quam toto corpore mater, |
| 299 | bav1663.62 r tota veste tegens 'unam minimamque relinque! |
| 300 | de multis minimam posco' clamavit 'et unam.' |
| 301 | dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit |
| 302 | exanimes inter natos natasque virumque |
| 303 | deriguitque malis; nullos movet aura capillos, |
| 304 | in vultu color est sine sanguine, lumina maestis |
| 305 | slu1092.62 r stant inmota genis, nihil est in imagine vivum. |
| 306 | ipsa quoque interius cum duro lingua palato |
| 307 | congelat, et venae desistunt posse moveri; |
| 308 | nec flecti cervix nec bracchia reddere motus |
| 309 | nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est. |
| 310 | flet tamen et validi circumdata turbine venti |
| 311 | in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis |
| 312 | liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant. |
| 313 | Tum vero cuncti manifestam numinis iram |
| 314 | femina virque timent cultuque inpensius omnes |
| 315 | magna gemelliparae venerantur numina divae; |
| 316 | utque fit, a facto propiore priora renarrant. |
| 317 | bav1669.23 r e quibus unus ait: 'Lyciae quoque fertilis agris |
| 318 | non inpune deam veteres sprevere coloni. |
| 319 | res obscura quidem est ignobilitate virorum, |
| 320 | mira tamen: vidi praesens stagnumque locumque |
| 321 | prodigio notum. nam me iam grandior aevo |
| 322 | inpatiensque viae genitor deducere lectos |
| 323 | iusserat inde boves gentisque illius eunti |
| 324 | bcul403.35v ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro, |
| 325 | ecce lacu medio sacrorum nigra favilla |
| 326 | cpl1661.40 r cbo125.69r ara vetus stabat tremulis circumdata cannis. |
| 327 | restitit et pavido 'faveas mihi!' murmure dixit |
| 328 | dux meus, et simili 'faveas!' ego murmure dixi. |
| 329 | Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam |
| 330 | indigenaene, dei, cum talia rettulit hospes: |
| 331 | 'non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est; |
| 332 | illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx |
| 333 | orbem interdixit, quam vix erratica Delos |
| 334 | orantem accepit tum, cum levis insula nabat; |
| 335 | bav1663.62 v illic incumbens cum Palladis arbore palmae |
| 336 | edidit invita geminos Latona noverca. |
| 337 | hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur |
| 338 | inque suo portasse sinu, duo numina, natos. |
| 339 | slu1092.62 v iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, |
| 340 | finibus in Lyciae longo dea fessa labore |
| 341 | sidereo siccata sitim collegit ab aestu, |
| 342 | uberaque ebiberant avidi lactantia nati. |
| 343 | forte lacum mediocris aquae prospexit in imis |
| 344 | vallibus; agrestes illic fruticosa legebant |
| 345 | vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam; |
| 346 | accessit positoque genu Titania terram |
| 347 | pressit, ut hauriret gelidos potura liquores. |
| 348 | rustica turba vetat; dea sic adfata vetantis: |
| 349 | 'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est. |
| 350 | nec solem proprium natura nec aera fecit |
| 351 | nec tenues undas: ad publica munera veni; |
| 352 | csg866.45 quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros |
| 353 | abluere hic artus lassataque membra parabam, |
| 354 | sed relevare sitim. caret os umore loquentis, |
| 355 | et fauces arent, vixque est via vocis in illis. |
| 356 | haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor |
| 357 | cbo125.69v accepisse simul: vitam dederitis in unda. |
| 358 | hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt |
| 359 | parva sinu,' et casu tendebant bracchia nati. |
| 360 | quem non blanda deae potuissent verba movere? |
| 361 | hi tamen orantem perstant prohibere minasque, |
| 362 | ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt. |
| 363 | nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque |
| 364 | turbavere lacus imoque e gurgite mollem |
| 365 | huc illuc limum saltu movere maligno. |
| 366 | distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei |
| 367 | supplicat indignis nec dicere sustinet ultra |
| 368 | verba minora dea tollensque ad sidera palmas |
| 369 | 'aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto!' |
| 370 | eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis |
| 371 | bcul403.36r bav1663.63 r et modo tota cava submergere membra palude, |
| 372 | nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, |
| 373 | slu1092.63 r saepe super ripam stagni consistere, saepe |
| 374 | in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes |
| 375 | litibus exercent linguas pulsoque pudore, |
| 376 | cpl1661.40 v quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant. |
| 377 | vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt, |
| 378 | ipsaque dilatant patulos convicia rictus; |
| 379 | terga caput tangunt, colla intercepta videntur, |
| 380 | spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, |
| 381 | limosoque novae saliunt in gurgite ranae.' |
| 382 | Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum |
| 383 | rettulit exitium, satyri reminiscitur alter, |
| 384 | quem Tritoniaca Latous harundine victum |
| 385 | adfecit poena. 'quid me mihi detrahis?' inquit; |
| 386 | 'a! piget, a! non est' clamabat 'tibia tanti.' |
| 387 | clamanti cutis est summos direpta per artus, |
| 388 | cbo125.70r nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat, |
| 389 | detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla |
| 390 | pelle micant venae; salientia viscera possis |
| 391 | et perlucentes numerare in pectore fibras. |
| 392 | illum ruricolae, silvarum numina, fauni |
| 393 | et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus |
| 394 | et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis |
| 395 | lanigerosque greges armentaque bucera pavit. |
| 396 | fertilis inmaduit madefactaque terra caducas |
| 397 | concepit lacrimas ac venis perbibit imis; |
| 398 | quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras. |
| 399 | inde petens rapidus ripis declivibus aequor |
| 400 | Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis. |
| 401 | Talibus extemplo redit ad praesentia dictis |
| 402 | vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget; |
| 403 | mater in invidia est: hanc tunc quoque dicitur unus |
| 404 | flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam |
| 405 | deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro. |
| 406 | concolor hic umerus nascendi tempore dextro |
| 407 | slu1092.63 v bav1663.63 v corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis |
| 408 | membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis, |
| 409 | qui locus est iuguli medius summique lacerti, |
| 410 | defuit: inpositum est non conparentis in usum |
| 411 | partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo. |
| 412 | Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae |
| 413 | oravere suos ire ad solacia reges, |
| 414 | bav1669.23 v Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae |
| 415 | et nondum torvae Calydon invisa Dianae |
| 416 | Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus |
| 417 | cbo125.70v bcul403.36v Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae |
| 418 | et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen, |
| 419 | quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo |
| 420 | exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo; |
| 421 | credere quis posset? solae cessastis Athenae. |
| 422 | obstitit officio bellum, subvectaque ponto |
| 423 | barbara Mopsopios terrebant agmina muros. |
| 424 | Threicius Tereus haec auxiliaribus armis |
| 425 | fuderat et clarum vincendo nomen habebat; |
| 426 | quem sibi Pandion opibusque virisque potentem |
| 427 | cpl1661.41 r et genus a magno ducentem forte Gradivo |
| 428 | conubio Procnes iunxit; non pronuba Iuno, |
| 429 | non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto: |
| 430 | Eumenides tenuere faces de funere raptas, |
| 431 | Eumenides stravere torum, tectoque profanus |
| 432 | incubuit bubo thalamique in culmine sedit. |
| 433 | hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes |
| 434 | hac ave sunt facti; gratata est scilicet illis |
| 435 | Thracia, disque ipsi grates egere; diemque, |
| 436 | quaque data est claro Pandione nata tyranno |
| 437 | quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari: |
| 438 | usque adeo latet utilitas. |
| 439 | Iam tempora Titan |
| 440 | quinque per autumnos repetiti duxerat anni, |
| 441 | cum blandita viro Procne 'si gratia' dixit |
| 442 | slu1092.64 r 'ulla mea est, vel me visendae mitte sorori, |
| 443 | vel soror huc veniat: redituram tempore parvo |
| 444 | promittes socero; magni mihi muneris instar |
| 445 | germanam vidisse dabis.' iubet ille carinas |
| 446 | bav1663.64 r in freta deduci veloque et remige portus |
| 447 | Cecropios intrat Piraeaque litora tangit. |
| 448 | ut primum soceri data copia, dextera dextrae |
| 449 | iungitur, et fausto committitur omine sermo. |
| 450 | coeperat, adventus causam, mandata referre |
| 451 | csg866.46 coniugis et celeres missae spondere recursus: |
| 452 | cbo125.71r ecce venit magno dives Philomela paratu, |
| 453 | divitior forma; quales audire solemus |
| 454 | naidas et dryadas mediis incedere silvis, |
| 455 | si modo des illis cultus similesque paratus. |
| 456 | non secus exarsit conspecta virgine Tereus, |
| 457 | quam si quis canis ignem supponat aristis |
| 458 | aut frondem positasque cremet faenilibus herbas. |
| 459 | digna quidem facies; sed et hunc innata libido |
| 460 | exstimulat, pronumque genus regionibus illis |
| 461 | in Venerem est: flagrat vitio gentisque suoque. |
| 462 | impetus est illi comitum corrumpere curam |
| 463 | nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam |
| 464 | bcul403.37r sollicitare datis totumque inpendere regnum |
| 465 | aut rapere et saevo raptam defendere bello; |
| 466 | et nihil est, quod non effreno captus amore |
| 467 | ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas. |
| 468 | iamque moras male fert cupidoque revertitur ore |
| 469 | ad mandata Procnes et agit sua vota sub illa. |
| 470 | facundum faciebat amor, quotiensque rogabat |
| 471 | ulterius iusto, Procnen ita velle ferebat. |
| 472 | addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas. |
| 473 | pro superi, quantum mortalia pectora caecae |
| 474 | noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus |
| 475 | creditur esse pius laudemque a crimine sumit. |
| 476 | slu1092.64 v quid, quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis |
| 477 | blanda tenens umeros, ut eat visura sororem, |
| 478 | cpl1661.41 v perque suam contraque suam petit ipsa salutem. |
| 479 | spectat eam Tereus praecontrectatque videndo |
| 480 | osculaque et collo circumdata bracchia cernens |
| 481 | omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris |
| 482 | bav1663.64 v accipit, et quotiens amplectitur illa parentem, |
| 483 | cbo125.71v esse parens vellet: neque enim minus inpius esset. |
| 484 | vincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque |
| 485 | illa patri grates et successisse duabus |
| 486 | id putat infelix, quod erit lugubre duabus. |
| 487 | Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique |
| 488 | pulsabant pedibus spatium declivis Olympi: |
| 489 | regales epulae mensis et Bacchus in auro |
| 490 | ponitur; hinc placido dant turgida corpora somno. |
| 491 | at rex Odrysius, quamvis secessit, in illa |
| 492 | aestuat et repetens faciem motusque manusque |
| 493 | qualia vult fingit quae nondum vidit et ignes |
| 494 | ipse suos nutrit cura removente soporem. |
| 495 | lux erat, et generi dextram conplexus euntis |
| 496 | Pandion comitem lacrimis commendat obortis: |
| 497 | 'hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit, |
| 498 | et voluere ambae (voluisti tu quoque, Tereu) |
| 499 | do tibi perque fidem cognataque pectora supplex, |
| 500 | per superos oro, patrio ut tuearis amore |
| 501 | et mihi sollicitae lenimen dulce senectae |
| 502 | quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas; |
| 503 | tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem), |
| 504 | si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!' |
| 505 | mandabat pariterque suae dabat oscula natae, |
| 506 | et lacrimae mites inter mandata cadebant; |
| 507 | utque fide pignus dextras utriusque poposcit |
| 508 | inter seque datas iunxit natamque nepotemque |
| 509 | absentes pro se memori rogat ore salutent; |
| 510 | slu1092.65 r bcul403.37v supremumque vale pleno singultibus ore |
| 511 | bav1669.24 r vix dixit timuitque suae praesagia mentis. |
| 512 | Ut semel inposita est pictae Philomela carinae, |
| 513 | admotumque fretum remis tellusque repulsa est, |
| 514 | cbo125.72r 'vicimus!' exclamat, 'mecum mea vota feruntur!' |
| 515 | exsultatque et vix animo sua gaudia differt |
| 516 | barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, |
| 517 | non aliter quam cum pedibus praedator obuncis |
| 518 | bav1663.65 r deposuit nido leporem Iovis ales in alto; |
| 519 | nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor. |
| 520 | Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis |
| 521 | puppibus exierant, cum rex Pandione natam |
| 522 | in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, |
| 523 | atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem |
| 524 | et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem |
| 525 | includit fassusque nefas et virginem et unam |
| 526 | vi superat frustra clamato saepe parente, |
| 527 | saepe sorore sua, magnis super omnia divis. |
| 528 | illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani |
| 529 | cpl1661.42 r ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, |
| 530 | utque columba suo madefactis sanguine plumis |
| 531 | horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues. |
| 532 | mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, |
| 533 | lugenti similis caesis plangore lacertis |
| 534 | intendens palmas 'o diris barbare factis, |
| 535 | o crudelis' ait, 'nec te mandata parentis |
| 536 | cum lacrimis movere piis nec cura sororis |
| 537 | nec mea virginitas nec coniugialia iura? |
| 538 | omnia turbasti; paelex ego facta sororis, |
| 539 | tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne! |
| 540 | quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet, |
| 541 | eripis? atque utinam fecisses ante nefandos |
| 542 | concubitus: vacuas habuissem criminis umbras. |
| 543 | slu1092.65 v si tamen haec superi cernunt, si numina divum |
| 544 | sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum, |
| 545 | cbo125.72v quandocumque mihi poenas dabis! ipsa pudore |
| 546 | proiecto tua facta loquar: si copia detur, |
| 547 | in populos veniam; si silvis clausa tenebor, |
| 548 | inplebo silvas et conscia saxa movebo; |
| 549 | csg866.47 audiet haec aether et si deus ullus in illo est!' |
| 550 | Talibus ira feri postquam commota tyranni |
| 551 | nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque, |
| 552 | quo fuit accinctus, vagina liberat ensem |
| 553 | arreptamque coma fixis post terga lacertis |
| 554 | bav1663.65 v vincla pati cogit; iugulum Philomela parabat |
| 555 | spemque suae mortis viso conceperat ense: |
| 556 | bcul403.38r ille indignantem et nomen patris usque vocantem |
| 557 | luctantemque loqui conprensam forcipe linguam |
| 558 | abstulit ense fero. radix micat ultima linguae, |
| 559 | ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae, |
| 560 | utque salire solet mutilatae cauda colubrae, |
| 561 | palpitat et moriens dominae vestigia quaerit. |
| 562 | hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur |
| 563 | saepe sua lacerum repetisse libidine corpus. |
| 564 | Sustinet ad Procnen post talia facta reverti; |
| 565 | coniuge quae viso germanam quaerit, at ille |
| 566 | dat gemitus fictos commentaque funera narrat, |
| 567 | et lacrimae fecere fidem. velamina Procne |
| 568 | deripit ex umeris auro fulgentia lato |
| 569 | induiturque atras vestes et inane sepulcrum |
| 570 | constituit falsisque piacula manibus infert |
| 571 | et luget non sic lugendae fata sororis. |
| 572 | Signa deus bis sex acto lustraverat anno; |
| 573 | quid faciat Philomela? fugam custodia claudit, |
| 574 | structa rigent solido stabulorum moenia saxo, |
| 575 | os mutum facti caret indice. grande doloris |
| 576 | cbo125.73r ingenium est, miserisque venit sollertia rebus: |
| 577 | stamina barbarica suspendit callida tela |
| 578 | slu1092.66 r purpureasque notas filis intexuit albis, |
| 579 | indicium sceleris; perfectaque tradidit uni, |
| 580 | utque ferat dominae, gestu rogat; illa rogata |
| 581 | cpl1661.42 v pertulit ad Procnen nec scit, quid tradat in illis. |
| 582 | evolvit vestes saevi matrona tyranni |
| 583 | germanaeque suae fatum miserabile legit |
| 584 | et (mirum potuisse) silet: dolor ora repressit, |
| 585 | verbaque quaerenti satis indignantia linguae |
| 586 | defuerunt, nec flere vacat, sed fasque nefasque |
| 587 | confusura ruit poenaeque in imagine tota est. |
| 588 | Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi |
| 589 | Sithoniae celebrare nurus: (nox conscia sacris, |
| 590 | bav1663.66 r nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti) |
| 591 | nocte sua est egressa domo regina deique |
| 592 | ritibus instruitur furialiaque accipit arma; |
| 593 | vite caput tegitur, lateri cervina sinistro |
| 594 | vellera dependent, umero levis incubat hasta. |
| 595 | concita per silvas turba comitante suarum |
| 596 | terribilis Procne furiisque agitata doloris, |
| 597 | Bacche, tuas simulat: venit ad stabula avia tandem |
| 598 | exululatque euhoeque sonat portasque refringit |
| 599 | germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi |
| 600 | induit et vultus hederarum frondibus abdit |
| 601 | attonitamque trahens intra sua moenia ducit. |
| 602 | bcul403.38v Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, |
| 603 | horruit infelix totoque expalluit ore; |
| 604 | nacta locum Procne sacrorum pignora demit |
| 605 | oraque develat miserae pudibunda sororis |
| 606 | amplexumque petit; sed non attollere contra |
| 607 | cbo125.73v bav1669.24 v sustinet haec oculos paelex sibi visa sororis |
| 608 | deiectoque in humum vultu iurare volenti |
| 609 | testarique deos, per vim sibi dedecus illud |
| 610 | inlatum, pro voce manus fuit. ardet et iram |
| 611 | non capit ipsa suam Procne fletumque sororis |
| 612 | slu1092.66 v corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit 'agendum, |
| 613 | sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum |
| 614 | possit. in omne nefas ego me, germana, paravi: |
| 615 | aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, |
| 616 | artificem mediis inmittam Terea flammis, |
| 617 | aut linguam atque oculos et quae tibi membra pudorem |
| 618 | abstulerunt ferro rapiam, aut per vulnera mille |
| 619 | sontem animam expellam! magnum quodcumque paravi; |
| 620 | quid sit, adhuc dubito.' |
| 621 | Peragit dum talia Procne, |
| 622 | ad matrem veniebat Itys; quid possit, ab illo |
| 623 | admonita est oculisque tuens inmitibus 'a! quam |
| 624 | es similis patri!' dixit nec plura locuta |
| 625 | triste parat facinus tacitaque exaestuat ira. |
| 626 | ut tamen accessit natus matrique salutem |
| 627 | bav1663.66 v attulit et parvis adduxit colla lacertis |
| 628 | mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit, |
| 629 | mota quidem est genetrix, infractaque constitit ira |
| 630 | invitique oculi lacrimis maduere coactis; |
| 631 | sed simul ex nimia mentem pietate labare |
| 632 | cpl1661.43 r sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis |
| 633 | inque vicem spectans ambos 'cur admovet' inquit |
| 634 | 'alter blanditias, rapta silet altera lingua? |
| 635 | quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem? |
| 636 | cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito! |
| 637 | degeneras! scelus est pietas in coniuge Tereo.' |
| 638 | nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae |
| 639 | cbo125.74r lactentem fetum per silvas tigris opacas, |
| 640 | utque domus altae partem tenuere remotam, |
| 641 | tendentemque manus et iam sua fata videntem |
| 642 | et 'mater! mater!' clamantem et colla petentem |
| 643 | ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret, |
| 644 | nec vultum vertit. satis illi ad fata vel unum |
| 645 | vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit, |
| 646 | vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra |
| 647 | slu1092.67 r dilaniant. pars inde cavis exsultat aenis,csg866.48 |
| 648 | pars veribus stridunt; manant penetralia tabo. |
| 649 | bcul403.39r His adhibet coniunx ignarum Terea mensis |
| 650 | et patrii moris sacrum mentita, quod uni |
| 651 | fas sit adire viro, comites famulosque removit. |
| 652 | ipse sedens solio Tereus sublimis avito |
| 653 | vescitur inque suam sua viscera congerit alvum, |
| 654 | tantaque nox animi est, 'Ityn huc accersite!' dixit. |
| 655 | dissimulare nequit crudelia gaudia Procne |
| 656 | iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis |
| 657 | 'intus habes, quem poscis' ait: circumspicit ille |
| 658 | atque, ubi sit, quaerit; quaerenti iterumque vocanti, |
| 659 | sicut erat sparsis furiali caede capillis, |
| 660 | prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum |
| 661 | misit in ora patris nec tempore maluit ullo |
| 662 | posse loqui et meritis testari gaudia dictis. |
| 663 | bav1663.67 r Thracius ingenti mensas clamore repellit |
| 664 | vipereasque ciet Stygia de valle sorores |
| 665 | et modo, si posset, reserato pectore diras |
| 666 | egerere inde dapes semesaque viscera gestit, |
| 667 | flet modo seque vocat bustum miserabile nati, |
| 668 | nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. |
| 669 | corpora Cecropidum pennis pendere putares: |
| 670 | cbo125.74v pendebant pennis. quarum petit altera silvas, |
| 671 | altera tecta subit, neque adhuc de pectore caedis |
| 672 | excessere notae, signataque sanguine pluma est. |
| 673 | ille dolore suo poenaeque cupidine velox |
| 674 | vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae. |
| 675 | prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum; |
| 676 | nomen epops volucri, facies armata videtur. |
| 677 | Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae |
| 678 | tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras. |
| 679 | sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus, |
| 680 | iustitia dubium validisne potentior armis. |
| 681 | slu1092.67 v quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat |
| 682 | cpl1661.43 v femineae sortis, sed erat par forma duarum. |
| 683 | e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix, |
| 684 | Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant, |
| 685 | dilectaque diu caruit deus Orithyia, |
| 686 | dum rogat et precibus mavult quam viribus uti; |
| 687 | ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira, |
| 688 | quae solita est illi nimiumque domestica vento, |
| 689 | 'et merito!' dixit; 'quid enim mea tela reliqui, |
| 690 | saevitiam et vires iramque animosque minaces, |
| 691 | admovique preces, quarum me dedecet usus? |
| 692 | apta mihi vis est: vi tristia nubila pello, |
| 693 | vi freta concutio nodosaque robora verto |
| 694 | induroque nives et terras grandine pulso;bcul403.39v |
| 695 | idem ego, cum fratres caelo sum nactus aperto |
| 696 | (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor, |
| 697 | ut medius nostris concursibus insonet aether |
| 698 | exsiliantque cavis elisi nubibus ignes; |
| 699 | idem ego, cum subii convexa foramina terraebav1663.67 v |
| 700 | supposuique ferox imis mea terga cavernis,cbo125.75r |
| 701 | sollicito manes totumque tremoribus orbem. |
| 702 | hac ope debueram thalamos petiisse, socerque |
| 703 | non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.'bav1669.25 r |
| 704 | haec Boreas aut his non inferiora locutus |
| 705 | excussit pennas, quarum iactatibus omnis |
| 706 | adflata est tellus latumque perhorruit aequor, |
| 707 | pulvereamque trahens per summa cacumina pallam |
| 708 | verrit humum pavidamque metu caligine tectus |
| 709 | Orithyian amans fulvis amplectitur alis. |
| 710 | dum volat, arserunt agitati fortius ignes, |
| 711 | nec prius aerii cursus suppressit habenas, |
| 712 | quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor. |
| 713 | illic et gelidi coniunx Actaea tyranni |
| 714 | et genetrix facta est, partus enixa gemellos,slu1092.68 r |
| 715 | cetera qui matris, pennas genitoris haberent. |
| 716 | non tamen has una memorant cum corpore natas, |
| 717 | barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis, |
| 718 | inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt; |
| 719 | mox pariter pennae ritu coepere volucrum |
| 720 | cingere utrumque latus, pariter flavescere malae. |
| 721 | ergo ubi concessit tempus puerile iuventae, |
| 722 | vellera cum Minyis nitido radiantia villo |
| 723 | per mare non notum prima petiere carina. |