Ovidius, Metamorphoses, 05 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros |
| 2 | agmine commemorat, fremida regalia turba |
| 3 | atria conplentur, nec coniugialia festa |
| 4 | qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma; |
| 5 | inque repentinos convivia versa tumultus |
| 6 | adsimilare freto possis, quod saeva quietum |
| 7 | ventorum rabies motis exasperat undis. |
| 8 | primus in his Phineus, belli temerarius auctor, |
| 9 | fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam |
| 10 | 'en' ait, 'en adsum praereptae coniugis ultor; |
| 11 | nec mihi te pennae nec falsum versus in aurum |
| 12 | Iuppiter eripiet!' conanti mittere Cepheus |
| 13 | 'quid facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem |
| 14 | cbo125.53r mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis |
| 15 | redditur? hac vitam servatae dote rependis? |
| 16 | quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit, |
| 17 | sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, |
| 18 | sed quae visceribus veniebat belva ponti |
| 19 | exsaturanda meis; illo tibi tempore rapta est, |
| 20 | quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum |
| 21 | exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro. |
| 22 | scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est |
| 23 | bav1663.48 r et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti; |
| 24 | cpl1661.30 v insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis |
| 25 | praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur, |
| 26 | slu1092.48 r ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses. |
| 27 | nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus, |
| 28 | ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque |
| 29 | non tibi, sed certae praelatum intellege morti.' |
| 30 | Ille nihil contra, sed et hunc et Persea vultu |
| 31 | alterno spectans petat hunc ignorat an illum: |
| 32 | cunctatusque brevi contortam viribus hastam, |
| 33 | quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit. |
| 34 | ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus |
| 35 | bcul403.25r exsiluit teloque ferox inimica remisso |
| 36 | bav1669.18 r pectora rupisset, nisi post altaria Phineus |
| 37 | isset: et (indignum) scelerato profuit ara. |
| 38 | fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit, |
| 39 | qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est |
| 40 | calcitrat et positas adspergit sanguine mensas. |
| 41 | tum vero indomitas ardescit vulgus in iras, |
| 42 | telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt |
| 43 | cum genero debere mori; sed limine tecti |
| 44 | exierat Cepheus testatus iusque fidemque |
| 45 | cbo125.53v hospitiique deos, ea se prohibente moveri. |
| 46 | bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem |
| 47 | datque animos. |
| 48 | Erat Indus Athis, quem flumine Gange |
| 49 | edita Limnaee vitreis peperisse sub undis |
| 50 | creditur, egregius forma, quam divite cultu |
| 51 | csg866.35 augebat, bis adhuc octonis integer annis, |
| 52 | indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat |
| 53 | aureus; ornabant aurata monilia collum |
| 54 | et madidos murra curvum crinale capillos; |
| 55 | ille quidem iaculo quamvis distantia misso |
| 56 | figere doctus erat, sed tendere doctior arcus. |
| 57 | tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus |
| 58 | bav1663.48 v stipite, qui media positus fumabat in ara, |
| 59 | perculit et fractis confudit in ossibus ora. |
| 60 | Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus |
| 61 | Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi |
| 62 | slu1092.48 v et comes et veri non dissimulator amoris, |
| 63 | postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam |
| 64 | deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus |
| 65 | arripit et 'mecum tibi sint certamina!' dixit; |
| 66 | 'nec longum pueri fato laetabere, quo plus |
| 67 | invidiae quam laudis habes.' haec omnia nondum |
| 68 | dixerat: emicuit nervo penetrabile telum |
| 69 | vitatumque tamen sinuosa veste pependit. |
| 70 | vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae |
| 71 | Acrisioniades adigitque in pectus; at ille |
| 72 | iam moriens oculis sub nocte natantibus atra |
| 73 | circumspexit Athin seque adclinavit ad illum |
| 74 | et tulit ad manes iunctae solacia mortis. |
| 75 | Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas |
| 76 | et Libys Amphimedon, avidi committere pugman, |
| 77 | cpl1661.31 r cbo125.54r sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, |
| 78 | conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis, |
| 79 | alterius costis, iugulo Phorbantis adactus. |
| 80 | At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis |
| 81 | telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis |
| 82 | bcul403.25v exstantem signis multaeque in pondere massae |
| 83 | ingentem manibus tollit cratera duabus |
| 84 | infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem |
| 85 | et resupinus humum moribundo vertice pulsat. |
| 86 | inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum |
| 87 | Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum |
| 88 | intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque |
| 89 | sternit et exstructos morientum calcat acervos. |
| 90 | Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti |
| 91 | intorquet iaculum, quod detulit error in Idan, |
| 92 | expertem frustra belli et neutra arma secutum. |
| 93 | bav1663.49 r ille tuens oculis inmitem Phinea torvis |
| 94 | 'quandoquidem in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu, |
| 95 | quem fecisti, hostem pensaque hoc vulnere vulnus!' |
| 96 | slu1092.49 r iamque remissurus tractum de corpore telum |
| 97 | sanguine defectos cecidit conlapsus in artus. |
| 98 | Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites |
| 99 | ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus, |
| 100 | Hypsea Lyncides. fuit et grandaevus in illis |
| 101 | Emathion, aequi cultor timidusque deorum, |
| 102 | qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo |
| 103 | pugnat et incessit scelerataque devovet arma; |
| 104 | huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis |
| 105 | decutit ense caput, quod protinus incidit arae |
| 106 | atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua |
| 107 | edidit et medios animam exspiravit in ignes. |
| 108 | cbo125.54v Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon |
| 109 | invicti, vinci si possent caestibus enses, |
| 110 | Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos |
| 111 | Ampycus albenti velatus tempora vitta, |
| 112 | tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus, |
| 113 | sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres; |
| 114 | iussus eras celebrare dapes festumque canendo. |
| 115 | quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem |
| 116 | Pedasus inridens 'Stygiis cane cetera' dixit |
| 117 | 'manibus!' et laevo mucronem tempore fixit; |
| 118 | concidit et digitis morientibus ille retemptat |
| 119 | fila lyrae, casuque ferit miserabile carmen. |
| 120 | nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas |
| 121 | raptaque de dextro robusta repagula posti |
| 122 | ossibus inlisit mediae cervicis, at ille |
| 123 | procubuit terrae mactati more iuvenci. |
| 124 | demere temptabat laevi quoque robora postis |
| 125 | Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa est |
| 126 | cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit; |
| 127 | bav1663.49 v haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille, |
| 128 | bcul403.26r sed retinente manum moriens e poste pependit. |
| 129 | cpl1661.31 v sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus, |
| 130 | slu1092.49 v et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri, |
| 131 | dives agri Dorylas, quo non possederat alter |
| 132 | latius aut totidem tollebat turis acervos. |
| 133 | huius in obliquo missum stetit inguine ferrum: |
| 134 | bav1669.18 v letifer ille locus. quem postquam vulneris auctor |
| 135 | singultantem animam et versantem lumina vidit |
| 136 | Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto |
| 137 | de tot agris terrae!' corpusque exsangue reliquit. |
| 138 | torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam |
| 139 | cbo125.55r ultor Abantiades; media quae nare recepta |
| 140 | cervice exacta est in partesque eminet ambas; |
| 141 | dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque, |
| 142 | matre satos una, diverso vulnere fudit: |
| 143 | nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto |
| 144 | fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit. |
| 145 | occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus |
| 146 | matre Palaestina dubio genitore creatus, |
| 147 | Aethionque sagax quondam ventura videre, |
| 148 | tunc ave deceptus falsa, regisque Thoactes |
| 149 | csg866.36 armiger et caeso genitore infamis Agyrtes. |
| 150 | Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum |
| 151 | opprimere est animus, coniurata undique pugnant |
| 152 | agmina pro causa meritum inpugnante fidemque; |
| 153 | hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx |
| 154 | cum genetrice favent ululatuque atria conplent, |
| 155 | sed sonus armorum superat gemitusque cadentum, |
| 156 | pollutosque simul multo Bellona penates |
| 157 | sanguine perfundit renovataque proelia miscet. |
| 158 | Circueunt unum Phineus et mille secuti |
| 159 | Phinea: tela volant hiberna grandine plura |
| 160 | praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures. |
| 161 | bav1663.50 r adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae |
| 162 | tutaque terga gerens adversaque in agmina versus |
| 163 | sustinet instantes: instabat parte sinistra |
| 164 | Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon. |
| 165 | tigris ut auditis diversa valle duorum |
| 166 | slu1092.50 r exstimulata fame mugitibus armentorum |
| 167 | nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque, |
| 168 | sic dubius Perseus, dextra laevane feratur, |
| 169 | Molpea traiecti submovit vulnere cruris |
| 170 | cbo125.55v contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon, |
| 171 | sed furit et cupiens alto dare vulnera collo |
| 172 | non circumspectis exactum viribus ensem |
| 173 | fregit, in extrema percussae parte columnae: |
| 174 | bcul403.26v lamina dissiluit dominique in gutture fixa est. |
| 175 | non tamen ad letum causas satis illa valentes |
| 176 | plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra |
| 177 | bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe. |
| 178 | Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit, |
| 179 | 'auxilium' Perseus, 'quoniam sic cogitis ipsi,' |
| 180 | dixit 'ab hoste petam: vultus avertite vestros, |
| 181 | si quis amicus adest!' et Gorgonis extulit ora. |
| 182 | 'quaere alium, tua quem moveant miracula' dixit |
| 183 | cpl1661.32 r Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat |
| 184 | mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu. |
| 185 | proximus huic Ampyx animi plenissima magni |
| 186 | pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo |
| 187 | dextera diriguit nec citra mota nec ultra est. |
| 188 | at Nileus, qui se genitum septemplice Nilo |
| 189 | ementitus erat, clipeo quoque flumina septem |
| 190 | argento partim, partim caelaverat auro, |
| 191 | 'adspice' ait 'Perseu, nostrae primordia gentis: |
| 192 | magna feres tacitas solacia mortis ad umbras, |
| 193 | a tanto cecidisse viro'; pars ultima vocis |
| 194 | bav1663.50 v in medio suppressa sono est, adapertaque velle |
| 195 | ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis. |
| 196 | increpat hos 'vitio' que 'animi, non viribus' inquit |
| 197 | 'Gorgoneis torpetis' Eryx. 'incurrite mecum |
| 198 | et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!' |
| 199 | incursurus erat: tenuit vestigia tellus, |
| 200 | inmotusque silex armataque mansit imago. |
| 201 | cbo125.56r Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus |
| 202 | slu1092.50 v miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus |
| 203 | Gorgone conspecta saxo concrevit oborto; |
| 204 | quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo |
| 205 | ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis. |
| 206 | dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, |
| 207 | marmoreoque manet vultus mirantis in ore. |
| 208 | nomina longa mora est media de plebe virorum |
| 209 | dicere: bis centum restabant corpora pugnae, |
| 210 | Gorgone bis centum riguerunt corpora visa. |
| 211 | Paenitet iniusti tum denique Phinea belli; |
| 212 | sed quid agat? simulacra videt diversa figuris |
| 213 | adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum |
| 214 | poscit opem credensque parum sibi proxima tangit |
| 215 | corpora: marmor erant; avertitur atque ita supplex |
| 216 | confessasque manus obliquaque bracchia tendens |
| 217 | 'vincis' ait, 'Perseu! remove tua monstra tuaeque |
| 218 | saxificos vultus, quaecumque est, tolle Medusae, |
| 219 | tolle, precor! non nos odium regnique cupido |
| 220 | bcul403.27r conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma! |
| 221 | causa fuit meritis melior tua, tempore nostra: |
| 222 | non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter |
| 223 | hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!' |
| 224 | talia dicenti neque eum, quem voce rogabat, |
| 225 | respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu, |
| 226 | et possum tribuisse et magnum est munus inerti, - |
| 227 | pone metum! - tribuam: nullo violabere ferro. |
| 228 | quin etiam mansura dabo monimenta per aevum, |
| 229 | inque domo soceri semper spectabere nostri, |
| 230 | bav1669.19 r bav1663.51 r ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.' |
| 231 | dixit et in partem Phorcynida transtulit illam, |
| 232 | cbo125.56v ad quam se trepido Phineus obverterat ore. |
| 233 | tum quoque conanti sua vertere lumina cervix |
| 234 | deriguit, saxoque oculorum induruit umor, |
| 235 | cpl1661.32 v sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex |
| 236 | slu1092.51 r submissaeque manus faciesque obnoxia mansit. |
| 237 | Victor Abantiades patrios cum coniuge muros |
| 238 | intrat et inmeriti vindex ultorque parentis |
| 239 | adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato |
| 240 | Acrisioneas Proetus possederat arces. |
| 241 | sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce |
| 242 | torva colubriferi superavit lumina monstri. |
| 243 | Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi, |
| 244 | nec iuvenis virtus per tot spectata labores |
| 245 | nec mala mollierant, sed inexorabile durus |
| 246 | exerces odium, nec iniqua finis in ira est; |
| 247 | csg866.37 detrectas etiam laudem fictamque Medusae |
| 248 | arguis esse necem. 'dabimus tibi pignora veri. |
| 249 | parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis |
| 250 | ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit. |
| 251 | Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri |
| 252 | se dedit; inde cava circumdata nube Seriphon |
| 253 | deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis, |
| 254 | quaque super pontum via visa brevissima, Thebas |
| 255 | virgineumque Helicona petit. quo monte potita |
| 256 | constitit et doctas sic est adfata sorores: |
| 257 | 'fama novi fontis nostras pervenit ad aures, |
| 258 | dura Medusaei quem praepetis ungula rupit. |
| 259 | is mihi causa viae; volui mirabile factum |
| 260 | cernere; vidi ipsum materno sanguine nasci.' |
| 261 | excipit Uranie: 'quaecumque est causa videndi |
| 262 | has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es. |
| 263 | cbo125.57r vera tamen fama est: est Pegasus huius origo |
| 264 | fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros. |
| 265 | quae mirata diu factas pedis ictibus undas |
| 266 | bcul403.27v bav1663.51 v silvarum lucos circumspicit antiquarum |
| 267 | antraque et innumeris distinctas floribus herbas |
| 268 | felicesque vocat pariter studioque locoque |
| 269 | Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum: |
| 270 | slu1092.51 v 'o, nisi te virtus opera ad maiora tulisset, |
| 271 | in partem ventura chori Tritonia nostri, |
| 272 | vera refers meritoque probas artesque locumque, |
| 273 | et gratam sortem, tutae modo simus, habemus. |
| 274 | sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent |
| 275 | virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus |
| 276 | vertitur, et nondum tota me mente recepi. |
| 277 | Daulida Threicio Phoceaque milite rura |
| 278 | ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat; |
| 279 | templa petebamus Parnasia: vidit euntes |
| 280 | nostraque fallaci veneratus numina vultu |
| 281 | 'Mnemonides' (cognorat enim), 'consistite' dixit |
| 282 | 'nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem' |
| 283 | (imber erat) 'vitare meo; subiere minores |
| 284 | saepe casas superi.' dictis et tempore motae |
| 285 | adnuimusque viro primasque intravimus aedes. |
| 286 | desierant imbres, victoque aquilonibus austro |
| 287 | cpl1661.33 r fusca repurgato fugiebant nubila caelo: |
| 288 | inpetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus |
| 289 | vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis. |
| 290 | ipse secuturo similis stetit arduus arce |
| 291 | 'qua' que 'via est vobis, erit et mihi' dixit 'eadem' |
| 292 | seque iacit vecors e summae culmine turris |
| 293 | et cadit in vultus discussisque ossibus oris |
| 294 | cbo125.57v tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.' |
| 295 | Musa loquebatur: pennae sonuere per auras, |
| 296 | voxque salutantum ramis veniebat ab altis. |
| 297 | suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes |
| 298 | unde sonent hominemque putat Iove nata locutum; |
| 299 | bav1663.52 r ales erat. numeroque novem sua fata querentes |
| 300 | institerant ramis imitantes omnia picae. |
| 301 | miranti sic orsa deae dea 'nuper et istae |
| 302 | auxerunt volucrum victae certamine turbam. |
| 303 | Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis, |
| 304 | Paeonis Evippe mater fuit; illa potentem |
| 305 | slu1092.52 r Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit. |
| 306 | intumuit numero stolidarum turba sororum |
| 307 | perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes |
| 308 | huc venit et tali committit proelia voce: |
| 309 | 'desinite indoctum vana dulcedine vulgus |
| 310 | fallere; nobiscum, si qua est fiducia vobis, |
| 311 | Thespiades, certate, deae. nec voce, nec arte |
| 312 | vincemur totidemque sumus: vel cedite victae |
| 313 | bcul403.28r fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe, |
| 314 | vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos |
| 315 | cedemus campis! dirimant certamina nymphae.' |
| 316 | 'Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum |
| 317 | turpius; electae iurant per flumina nymphae |
| 318 | factaque de vivo pressere sedilia saxo. |
| 319 | tunc sine sorte prior quae se certare professa est, |
| 320 | bella canit superum falsoque in honore gigantas |
| 321 | ponit et extenuat magnorum facta deorum; |
| 322 | emissumque ima de sede Typhoea terrae |
| 323 | caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse |
| 324 | terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus |
| 325 | cbo125.58r ceperit et septem discretus in ostia Nilus. |
| 326 | bav1669.19 v huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat |
| 327 | et se mentitis superos celasse figuris; |
| 328 | 'duxque gregis' dixit 'fit Iuppiter: unde recurvis |
| 329 | nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon; |
| 330 | Delius in corvo, proles Semeleia capro, |
| 331 | bav1663.52 v fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, |
| 332 | pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.' |
| 333 | 'Hactenus ad citharam vocalia moverat ora: |
| 334 | poscimur Aonides, - sed forsitan otia non sint, |
| 335 | nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.' |
| 336 | 'ne dubita vestrumque mihi refer ordine carmen!' |
| 337 | Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra; |
| 338 | Musa refert: 'dedimus summam certaminis uni; |
| 339 | surgit et inmissos hedera collecta capillos |
| 340 | slu1092.52 v cpl1661.33 v Calliope querulas praetemptat pollice chordas |
| 341 | atque haec percussis subiungit carmina nervis: |
| 342 | 'Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro, |
| 343 | prima dedit fruges alimentaque mitia terris, |
| 344 | prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus; |
| 345 | illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim |
| 346 | csg866.38 carmina digna dea! certe dea carmine digna est. |
| 347 | 'Vasta giganteis ingesta est insula membris |
| 348 | Trinacris et magnis subiectum molibus urguet |
| 349 | aetherias ausum sperare Typhoea sedes. |
| 350 | nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, |
| 351 | dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, |
| 352 | laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur, |
| 353 | degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas |
| 354 | eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus. |
| 355 | saepe remoliri luctatur pondera terrae |
| 356 | cbo125.58v oppidaque et magnos devolvere corpore montes: |
| 357 | inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, |
| 358 | ne pateat latoque solum retegatur hiatu |
| 359 | inmissusque dies trepidantes terreat umbras. |
| 360 | bcul403.28v hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus |
| 361 | exierat curruque atrorum vectus equorum |
| 362 | ambibat Siculae cautus fundamina terrae. |
| 363 | postquam exploratum satis est loca nulla labare |
| 364 | depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem |
| 365 | monte suo residens natumque amplexa volucrem |
| 366 | 'arma manusque meae, mea, nate, potentia' dixit, |
| 367 | 'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, |
| 368 | bav1663.53 r inque dei pectus celeres molire sagittas, |
| 369 | cui triplicis cessit fortuna novissima regni. |
| 370 | tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti |
| 371 | victa domas ipsumque, regit qui numina ponti: |
| 372 | Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque |
| 373 | imperium profers? agitur pars tertia mundi, |
| 374 | slu1092.53 r et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est, |
| 375 | spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris. |
| 376 | Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam |
| 377 | abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo, |
| 378 | si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem. |
| 379 | at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno |
| 380 | iunge deam patruo.' dixit Venus; ille pharetram |
| 381 | solvit et arbitrio matris de mille sagittis |
| 382 | unam seposuit, sed qua nec acutior ulla |
| 383 | nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, |
| 384 | oppositoque genu curvavit flexile cornum |
| 385 | inque cor hamata percussit harundine Ditem. |
| 386 | 'Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, |
| 387 | cbo125.59r nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros |
| 388 | carmina cycnorum labentibus audit in undis. |
| 389 | silva coronat aquas cingens latus omne suisque |
| 390 | frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus; |
| 391 | frigora dant rami, Tyrios humus umida flores: |
| 392 | cpl1661.34 r perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco |
| 393 | ludit et aut violas aut candida lilia carpit, |
| 394 | dumque puellari studio calathosque sinumque |
| 395 | inplet et aequales certat superare legendo, |
| 396 | paene simul visa est dilectaque raptaque Diti: |
| 397 | usque adeo est properatus amor. dea territa maesto |
| 398 | et matrem et comites, sed matrem saepius, ore |
| 399 | clamat, et ut summa vestem laniarat ab ora, |
| 400 | collecti flores tunicis cecidere remissis, |
| 401 | tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, |
| 402 | haec quoque virgineum movit iactura dolorem. |
| 403 | raptor agit currus et nomine quemque vocando |
| 404 | bav1663.53 v exhortatur equos, quorum per colla iubasque |
| 405 | excutit obscura tinctas ferrugine habenas, |
| 406 | bcul403.29r perque lacus altos et olentia sulphure fertur |
| 407 | stagna Palicorum rupta ferventia terra |
| 408 | slu1092.53 v et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, |
| 409 | inter inaequales posuerunt moenia portus. |
| 410 | 'Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae, |
| 411 | quod coit angustis inclusum cornibus aequor: |
| 412 | hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est, |
| 413 | inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas. |
| 414 | gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo |
| 415 | adgnovitque deam 'ne' c 'longius ibitis!' inquit; |
| 416 | 'non potes invitae Cereris gener esse: roganda, |
| 417 | non rapienda fuit. quodsi conponere magnis |
| 418 | cbo125.59v parva mihi fas est, et me dilexit Anapis; |
| 419 | exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.' |
| 420 | dixit et in partes diversas bracchia tendens |
| 421 | obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram |
| 422 | terribilesque hortatus equos in gurgitis ima |
| 423 | bav1669.20 r contortum valido sceptrum regale lacerto |
| 424 | condidit; icta viam tellus in Tartara fecit |
| 425 | et pronos currus medio cratere recepit. |
| 426 | 'At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis |
| 427 | iura sui maerens, inconsolabile vulnus |
| 428 | mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis |
| 429 | et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas |
| 430 | extenuatur aquas: molliri membra videres, |
| 431 | ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem; |
| 432 | primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt, |
| 433 | caerulei crines digitique et crura pedesque |
| 434 | (nam brevis in gelidas membris exilibus undas |
| 435 | transitus est); post haec umeri tergusque latusque |
| 436 | pectoraque in tenues abeunt evanida rivos; |
| 437 | denique pro vivo vitiatas sanguine venas |
| 438 | bav1663.54 r lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis. |
| 439 | 'Interea pavidae nequiquam filia matri |
| 440 | omnibus est terris, omni quaesita profundo. |
| 441 | illam non udis veniens Aurora capillis |
| 442 | slu1092.54 r cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus |
| 443 | flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna |
| 444 | cpl1661.34 v perque pruinosas tulit inrequieta tenebras; |
| 445 | csg866.39 rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam |
| 446 | solis ab occasu solis quaerebat ad ortus. |
| 447 | fessa labore sitim conceperat, oraque nulli |
| 448 | conluerant fontes, cum tectam stramine vidit |
| 449 | cbo125.60r forte casam parvasque fores pulsavit; at inde |
| 450 | prodit anus divamque videt lymphamque roganti |
| 451 | dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta. |
| 452 | dum bibit illa datum, duri puer oris et audax |
| 453 | bcul403.29v constitit ante deam risitque avidamque vocavit. |
| 454 | offensa est neque adhuc epota parte loquentem |
| 455 | cum liquido mixta perfudit diva polenta: |
| 456 | conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit, |
| 457 | crura gerit; cauda est mutatis addita membris, |
| 458 | inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, |
| 459 | contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est. |
| 460 | mirantem flentemque et tangere monstra parantem |
| 461 | fugit anum latebramque petit aptumque pudori |
| 462 | nomen habet variis stellatus corpora guttis. |
| 463 | 'Quas dea per terras et quas erraverit undas, |
| 464 | dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis; |
| 465 | Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo, |
| 466 | venit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset, |
| 467 | omnia narrasset; sed et os et lingua volenti |
| 468 | dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat; |
| 469 | signa tamen manifesta dedit notamque parenti, |
| 470 | illo forte loco delapsam in gurgite sacro |
| 471 | bav1663.54 v Persephones zonam summis ostendit in undis. |
| 472 | quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam |
| 473 | scisset, inornatos laniavit diva capillos |
| 474 | et repetita suis percussit pectora palmis. |
| 475 | nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes |
| 476 | slu1092.54 v ingratasque vocat nec frugum munere dignas, |
| 477 | Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni |
| 478 | repperit. ergo illic saeva vertentia glaebas |
| 479 | fregit aratra manu, parilique irata colonos |
| 480 | cbo125.60v ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit |
| 481 | fallere depositum vitiataque semina fecit. |
| 482 | fertilitas terrae latum vulgata per orbem |
| 483 | falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis, |
| 484 | et modo sol nimius, nimius modo corripit imber; |
| 485 | sideraque ventique nocent, avidaeque volucres |
| 486 | semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant |
| 487 | triticeas messes et inexpugnabile gramen. |
| 488 | 'Tum caput Eleis Alpheias extulit undis |
| 489 | rorantesque comas a fronte removit ad aures |
| 490 | atque ait 'o toto quaesitae virginis orbe |
| 491 | et frugum genetrix, inmensos siste labores |
| 492 | neve tibi fidae violenta irascere terrae. |
| 493 | terra nihil meruit patuitque invita rapinae, |
| 494 | nec sum pro patria supplex: huc hospita veni. |
| 495 | cpl1661.35 r Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus, |
| 496 | Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni |
| 497 | haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates, |
| 498 | hanc habeo sedem. quam tu, mitissima, serva. |
| 499 | bcul403.30r mota loco cur sim tantique per aequoris undas |
| 500 | advehar Ortygiam, veniet narratibus hora |
| 501 | tempestiva meis, cum tu curaque levata |
| 502 | et vultus melioris eris. mihi pervia tellus |
| 503 | praebet iter, subterque imas ablata cavernas |
| 504 | hic caput attollo desuetaque sidera cerno. |
| 505 | ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, |
| 506 | bav1663.55 r visa tua est oculis illic Proserpina nostris: |
| 507 | illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu, |
| 508 | sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, |
| 509 | sed tamen inferni pollens matrona tyranni!' |
| 510 | slu1092.55 r Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces |
| 511 | cbo125.61r attonitaeque diu similis fuit, utque dolore |
| 512 | pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras |
| 513 | exit in aetherias: ibi toto nubila vultu |
| 514 | ante Iovem passis stetit invidiosa capillis |
| 515 | 'pro' que 'meo veni supplex tibi, Iuppiter,' inquit |
| 516 | 'sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris, |
| 517 | nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur, |
| 518 | vilior illius, quod nostro est edita partu. |
| 519 | bav1669.20 v en quaesita diu tandem mihi nata reperta est, |
| 520 | si reperire vocas amittere certius, aut si |
| 521 | scire, ubi sit, reperire vocas. quod rapta, feremus, |
| 522 | dummodo reddat eam! neque enim praedone marito |
| 523 | filia digna tua est, si iam mea filia non est.' |
| 524 | Iuppiter excepit 'commune est pignus onusque |
| 525 | nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus |
| 526 | addere vera placet, non hoc iniuria factum, |
| 527 | verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori, |
| 528 | tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est |
| 529 | esse Iovis fratrem! quid, quod nec cetera desunt |
| 530 | nec cedit nisi sorte mihi? - sed tanta cupido |
| 531 | si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, |
| 532 | lege tamen certa, si nullos contigit illic |
| 533 | ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.' |
| 534 | 'Dixerat, at Cereri certum est educere natam; |
| 535 | non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo |
| 536 | solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, |
| 537 | puniceum curva decerpserat arbore pomum |
| 538 | sumptaque pallenti septem de cortice grana |
| 539 | presserat ore suo, solusque ex omnibus illud |
| 540 | Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne, |
| 541 | inter Avernales haud ignotissima nymphas, |
| 542 | cbo125.61v bav1663.55 v ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris; |
| 543 | csg866.40 cpl1661.35 v vidit et indicio reditum crudelis ademit. |
| 544 | slu1092.55 v ingemuit regina Erebi testemque profanam |
| 545 | bcul403.30v fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lympha |
| 546 | in rostrum et plumas et grandia lumina vertit. |
| 547 | ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis |
| 548 | inque caput crescit longosque reflectitur ungues |
| 549 | vixque movet natas per inertia bracchia pennas |
| 550 | foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus, |
| 551 | ignavus bubo, dirum mortalibus omen. |
| 552 | 'Hic tamen indicio poenam linguaque videri |
| 553 | commeruisse potest; vobis, Acheloides, unde |
| 554 | pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis? |
| 555 | an quia, cum legeret vernos Proserpina flores, |
| 556 | in comitum numero, doctae Sirenes, eratis? |
| 557 | quam postquam toto frustra quaesistis in orbe, |
| 558 | protinus, et vestram sentirent aequora curam, |
| 559 | posse super fluctus alarum insistere remis |
| 560 | optastis facilesque deos habuistis et artus |
| 561 | vidistis vestros subitis flavescere pennis. |
| 562 | ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures |
| 563 | tantaque dos oris linguae deperderet usum, |
| 564 | virginei vultus et vox humana remansit. |
| 565 | 'At medius fratrisque sui maestaeque sororis |
| 566 | Iuppiter ex aequo volventem dividit annum: |
| 567 | nunc dea, regnorum numen commune duorum, |
| 568 | cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses. |
| 569 | vertitur extemplo facies et mentis et oris; |
| 570 | nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, |
| 571 | laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis |
| 572 | nubibus ante fuit, victis e nubibus exit. |
| 573 | cbo125.62r bav1663.56 r 'Exigit alma Ceres nata secura recepta, |
| 574 | quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons. |
| 575 | conticuere undae, quarum dea sustulit alto |
| 576 | fonte caput viridesque manu siccata capillos |
| 577 | fluminis Elei veteres narravit amores. |
| 578 | slu1092.56 r 'pars ego nympharum, quae sunt in Achaide,' dixit |
| 579 | 'una fui, nec me studiosius altera saltus |
| 580 | legit nec posuit studiosius altera casses. |
| 581 | sed quamvis formae numquam mihi fama petita est, |
| 582 | quamvis fortis eram, formosae nomen habebam, |
| 583 | nec mea me facies nimium laudata iuvabat, |
| 584 | quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote |
| 585 | corporis erubui crimenque placere putavi. |
| 586 | lassa revertebar (memini) Stymphalide silva; |
| 587 | aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum: |
| 588 | invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes, |
| 589 | perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte |
| 590 | calculus omnis erat, quas tu vix ire putares. |
| 591 | bcul403.31r cana salicta dabant nutritaque populus unda |
| 592 | sponte sua natas ripis declivibus umbras. |
| 593 | accessi primumque pedis vestigia tinxi, |
| 594 | poplite deinde tenus; neque eo contenta, recingor |
| 595 | molliaque inpono salici velamina curvae |
| 596 | nudaque mergor aquis. quas dum cpl1661.36 r ferioque trahoque |
| 597 | mille modis labens excussaque bracchia iacto, |
| 598 | nescio quod medio sensi sub gurgite murmur |
| 599 | territaque insisto propioris margine ripae. |
| 600 | 'quo properas, Arethusa?' suis Alpheos ab undis, |
| 601 | 'quo properas?' iterum rauco mihi dixerat ore. |
| 602 | sicut eram, fugio sine vestibus (altera vestes |
| 603 | bav1663.56 v ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet, |
| 604 | cbo125.62v et quia nuda fui, sum visa paratior illi. |
| 605 | sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, |
| 606 | ut fugere accipitrem penna trepidante columbae, |
| 607 | ut solet accipiter trepidas urguere columbas. |
| 608 | usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque |
| 609 | Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin |
| 610 | currere sustinui, nec me velocior ille; |
| 611 | sed tolerare diu cursus ego viribus inpar |
| 612 | slu1092.56 v non poteram, longi patiens erat ille laboris. |
| 613 | per tamen et campos, per opertos arbore montes, |
| 614 | saxa quoque et rupes et, qua via nulla, cucurri. |
| 615 | sol erat a tergo: vidi praecedere longambav1669.21 r |
| 616 | ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat; |
| 617 | sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens |
| 618 | crinales vittas adflabat anhelitus oris. |
| 619 | fessa labore fugae 'fer opem, deprendimur,' inquam |
| 620 | 'armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti |
| 621 | ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra!' |
| 622 | mota dea est spissisque ferens e nubibus unam |
| 623 | me super iniecit: lustrat caligine tectam |
| 624 | amnis et ignarus circum cava nubila quaerit |
| 625 | bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit |
| 626 | et bis 'io Arethusa' vocavit, 'io Arethusa!' |
| 627 | quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est, |
| 628 | si qua lupos audit circum stabula alta frementes, |
| 629 | aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit |
| 630 | ora canum nullosque audet dare corpore motus? |
| 631 | non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit |
| 632 | longius ulla pedum: servat nubemque locumque. |
| 633 | occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, |
| 634 | caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae, |
| 635 | cbo125.63r quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis |
| 636 | ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,bcul403.31v |
| 637 | bav1663.57 r in latices mutor. sed enim cognoscit amatas |
| 638 | amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore |
| 639 | vertitur in proprias, et se mihi misceat, undas. |
| 640 | Delia rupit humum, caecisque ego mersa caverniscsg866.41 |
| 641 | advehor Ortygiam, quae me cognomine divae |
| 642 | grata meae superas eduxit prima sub auras.' |
| 643 | 'Hac Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues |
| 644 | curribus admovit frenisque coercuit ora |
| 645 | cpl1661.36 v et medium caeli terraeque per aera vecta est |
| 646 | slu1092.57 r atque levem currum Tritonida misit in urbem |
| 647 | Triptolemo partimque rudi data semina iussit |
| 648 | spargere humo, partim post tempora longa recultae. |
| 649 | iam super Europen sublimis et Asida terram |
| 650 | vectus erat iuvenis: Scythicas advertitur oras. |
| 651 | rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates. |
| 652 | qua veniat, causamque viae nomenque rogatus |
| 653 | et patriam, 'patria est clarae mihi' dixit 'Athenae; |
| 654 | Triptolemus nomen; veni nec puppe per undas, |
| 655 | nec pede per terras: patuit mihi pervius aether. |
| 656 | dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros |
| 657 | frugiferas messes alimentaque mitia reddant.' |
| 658 | barbarus invidit tantique ut muneris auctor |
| 659 | ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum |
| 660 | adgreditur ferro: conantem figere pectus |
| 661 | lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit |
| 662 | Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales.' |
| 663 | 'Finierat doctos e nobis maxima cantus; |
| 664 | at nymphae vicisse deas Helicona colentes |
| 665 | concordi dixere sono: convicia victaecbo125.63v |
| 666 | cum iacerent, 'quoniam' dixi 'certamine vobis |
| 667 | supplicium meruisse parum est maledictaque culpae |
| 668 | additis et non est patientia libera nobis, |
| 669 | ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur.' |
| 670 | rident Emathides spernuntque minacia verba,bav1663.57 v |
| 671 | conantesque loqui et magno clamore protervas |
| 672 | intentare manus pennas exire per ungues |
| 673 | adspexere suos, operiri bracchia plumis, |
| 674 | alteraque alterius rigido concrescere rostro |
| 675 | ora videt volucresque novas accedere silvis; |
| 676 | dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae |
| 677 | aere pendebant, nemorum convicia, picae. |
| 678 | Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit |
| 679 | raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.' |