Ovidius, Metamorphoses, 04 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | At non Alcithoe Minyeias orgia censet |
| 2 | accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum |
| 3 | progeniem negat esse Iovis sociasque sorores |
| 4 | inpietatis habet. festum celebrare sacerdos |
| 5 | inmunesque operum famulas dominasque suorum |
| 6 | pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, |
| 7 | serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos |
| 8 | iusserat et saevam laesi fore numinis iram |
| 9 | bcul403.16r vaticinatus erat: parent matresque nurusque |
| 10 | telasque calathosque infectaque pensa reponunt |
| 11 | turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque |
| 12 | ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem; |
| 13 | slu1092.36 r additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus |
| 14 | cpl1661.26 v cbo125.40r et cum Lenaeo genialis consitor uvae |
| 15 | Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, |
| 16 | et quae praeterea per Graias plurima gentes |
| 17 | nomina, Liber, habes. tibi enim inconsumpta iuventa est, |
| 18 | tu puer aeternus, tu formosissimus alto |
| 19 | conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas, |
| 20 | virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque |
| 21 | decolor extremo qua tinguitur India Gange. |
| 22 | Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum |
| 23 | sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor |
| 24 | corpora, tu biiugum pictis insignia frenis |
| 25 | colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur, |
| 26 | quique senex ferula titubantis ebrius artus |
| 27 | sustinet et pando non fortiter haeret asello. |
| 28 | quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una |
| 29 | femineae voces inpulsaque tympana palmis |
| 30 | concavaque aera sonant longoque foramine buxus. |
| 31 | 'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,' |
| 32 | iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus |
| 33 | bav1663.36 v intempestiva turbantes festa Minerva |
| 34 | aut ducunt lanas aut stamina pollice versant |
| 35 | aut haerent telae famulasque laboribus urguent. |
| 36 | e quibus una levi deducens pollice filum |
| 37 | 'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, |
| 38 | nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit, |
| 39 | 'utile opus manuum vario sermone levemus |
| 40 | perque vices aliquid, quod tempora longa videri |
| 41 | non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!' |
| 42 | dicta probant primamque iubent narrare sorores. |
| 43 | illa, quid e multis referat (nam plurima norat), |
| 44 | cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, |
| 45 | cbo125.40v Derceti, quam versa squamis velantibus artus |
| 46 | stagna Palaestini credunt motasse figura, |
| 47 | slu1092.36 v bav1669.14 r an magis, ut sumptis illius filia pennis |
| 48 | extremos albis in turribus egerit annos, |
| 49 | nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis |
| 50 | verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces, |
| 51 | donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat |
| 52 | ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor: |
| 53 | hoc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est, |
| 54 | talibus orsa modis lana sua fila sequente: |
| 55 | bcul403.16v 'Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, |
| 56 | altera, quas Oriens habuit, praelata puellis, |
| 57 | contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam |
| 58 | coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. |
| 59 | notitiam primosque gradus vicinia fecit, |
| 60 | tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent, |
| 61 | sed vetuere patres: quod non potuere vetare, |
| 62 | ex aequo captis ardebant mentibus ambo. |
| 63 | conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur, |
| 64 | quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. |
| 65 | fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, |
| 66 | cum fieret, paries domui communis utrique. |
| 67 | csg866.27 id vitium nulli per saecula longa notatum - |
| 68 | bav1663.37 r quid non sentit amor? - primi vidistis amantes |
| 69 | et vocis fecistis iter, tutaeque per illud |
| 70 | murmure blanditiae minimo transire solebant. |
| 71 | saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, |
| 72 | inque vices fuerat captatus anhelitus oris, |
| 73 | 'invide' dicebant 'paries, quid amantibus obstas? |
| 74 | quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi |
| 75 | aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres? |
| 76 | cbo125.41r nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur, |
| 77 | quod datus est verbis ad amicas transitus auris.' |
| 78 | talia diversa nequiquam sede locuti |
| 79 | sub noctem dixere 'vale' partique dedere |
| 80 | oscula quisque suae non pervenientia contra. |
| 81 | slu1092.37 r postera nocturnos Aurora removerat ignes, |
| 82 | solque pruinosas radiis siccaverat herbas: |
| 83 | ad solitum coiere locum. tum murmure parvo |
| 84 | multa prius questi statuunt, ut nocte silenti |
| 85 | fallere custodes foribusque excedere temptent, |
| 86 | cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant, |
| 87 | neve sit errandum lato spatiantibus arvo, |
| 88 | conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra |
| 89 | arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis, |
| 90 | ardua morus, erat, gelido contermina fonti. |
| 91 | pacta placent; et lux, tarde discedere visa, |
| 92 | praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem. |
| 93 | 'Callida per tenebras versato cardine Thisbe |
| 94 | egreditur fallitque suos adopertaque vultum |
| 95 | pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit. |
| 96 | audacem faciebat amor. venit ecce recenti |
| 97 | caede leaena boum spumantis oblita rictus |
| 98 | depositura sitim vicini fontis in unda; |
| 99 | quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe |
| 100 | vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, |
| 101 | bcul403.17r dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit. |
| 102 | ut lea saeva sitim multa conpescuit unda, |
| 103 | bav1663.37 v dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa |
| 104 | ore cruentato tenues laniavit amictus. |
| 105 | serius egressus vestigia vidit in alto |
| 106 | pulvere certa ferae totoque expalluit ore |
| 107 | cbo125.41v Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam |
| 108 | repperit, 'una duos' inquit 'nox perdet amantes, |
| 109 | e quibus illa fuit longa dignissima vita; |
| 110 | nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi, |
| 111 | in loca plena metus qui iussi nocte venires |
| 112 | nec prior huc veni. nostrum divellite corpus |
| 113 | et scelerata fero consumite viscera morsu, |
| 114 | o quicumque sub hac habitatis rupe leones! |
| 115 | slu1092.37 v sed timidi est optare necem.' velamina Thisbes |
| 116 | tollit et ad pactae secum fert arboris umbram, |
| 117 | utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti, |
| 118 | 'accipe nunc' inquit 'nostri quoque sanguinis haustus!' |
| 119 | quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, |
| 120 | nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit. |
| 121 | ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte, |
| 122 | non aliter quam cum vitiato fistula plumbo |
| 123 | scinditur et tenui stridente foramine longas |
| 124 | eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit. |
| 125 | arborei fetus adspergine caedis in atram |
| 126 | vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix |
| 127 | purpureo tinguit pendentia mora colore. |
| 128 | 'Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, |
| 129 | illa redit iuvenemque oculis animoque requirit, |
| 130 | quantaque vitarit narrare pericula gestit; |
| 131 | utque locum et visa cognoscit in arbore formam, |
| 132 | sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit. |
| 133 | dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum |
| 134 | membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo |
| 135 | pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, |
| 136 | quod tremit, exigua cum summum stringitur aura. |
| 137 | bav1663.38 r sed postquam remorata suos cognovit amores, |
| 138 | cbo125.42r percutit indignos claro plangore lacertos |
| 139 | et laniata comas amplexaque corpus amatum |
| 140 | vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori |
| 141 | miscuit et gelidis in vultibus oscula figens |
| 142 | 'Pyrame,' clamavit, 'quis te mihi casus ademit? |
| 143 | Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe |
| 144 | nominat; exaudi vultusque attolle iacentes!' |
| 145 | ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos |
| 146 | Pyramus erexit visaque recondidit illa. |
| 147 | bcul403.17v 'Quae postquam vestemque suam cognovit et ense |
| 148 | bav1669.14 v vidit ebur vacuum, 'tua te manus' inquit 'amorque |
| 149 | slu1092.38 r perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum |
| 150 | hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires. |
| 151 | persequar extinctum letique miserrima dicar |
| 152 | causa comesque tui: quique a me morte revelli |
| 153 | heu sola poteras, poteris nec morte revelli. |
| 154 | hoc tamen amborum verbis estote rogati, |
| 155 | o multum miseri meus illiusque parentes, |
| 156 | ut, quos certus amor, quos hora novissima iunxit, |
| 157 | conponi tumulo non invideatis eodem; |
| 158 | at tu quae ramis arbor miserabile corpus |
| 159 | cpl1661.25 r nunc tegis unius, mox es tectura duorum, |
| 160 | signa tene caedis pullosque et luctibus aptos |
| 161 | semper habe fetus, gemini monimenta cruoris.' |
| 162 | dixit et aptato pectus mucrone sub imum |
| 163 | incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat. |
| 164 | vota tamen tetigere deos, tetigere parentes; |
| 165 | nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, |
| 166 | csg866.28 quodque rogis superest, una requiescit in urna.' |
| 167 | Desierat: mediumque fuit breve tempus, et orsa est |
| 168 | dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores. |
| 169 | cbo125.42v 'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, |
| 170 | cepit amor Solem: Solis referemus amores. |
| 171 | primus adulterium Veneris cum Marte putatur |
| 172 | bav1663.38 v hic vidisse deus; videt hic deus omnia primus. |
| 173 | indoluit facto Iunonigenaeque marito |
| 174 | furta tori furtique locum monstravit, at illi |
| 175 | et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat |
| 176 | excidit: extemplo graciles ex aere catenas |
| 177 | retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, |
| 178 | elimat. non illud opus tenuissima vincant |
| 179 | stamina, non summo quae pendet aranea tigno; |
| 180 | utque levis tactus momentaque parva sequantur, |
| 181 | efficit et lecto circumdata collocat arte. |
| 182 | ut venere torum coniunx et adulter in unum, |
| 183 | slu1092.38 v arte viri vinclisque nova ratione paratis |
| 184 | in mediis ambo deprensi amplexibus haerent. |
| 185 | Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas |
| 186 | inmisitque deos; illi iacuere ligati |
| 187 | turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat |
| 188 | sic fieri turpis; superi risere, diuque |
| 189 | haec fuit in toto notissima fabula caelo. |
| 190 | 'Exigit indicii memorem Cythereia poenam |
| 191 | inque vices illum, tectos qui laesit amores, |
| 192 | laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate, |
| 193 | bcul403.18r forma colorque tibi radiataque lumina prosunt? |
| 194 | nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris, |
| 195 | ureris igne novo; quique omnia cernere debes, |
| 196 | Leucothoen spectas et virgine figis in una, |
| 197 | quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo |
| 198 | temperius caelo, modo serius incidis undis, |
| 199 | spectandique mora brumalis porrigis horas; |
| 200 | cbo125.43r deficis interdum, vitiumque in lumina mentis |
| 201 | transit et obscurus mortalia pectora terres. |
| 202 | nec tibi quod lunae terris propioris imago |
| 203 | obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem. |
| 204 | diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque |
| 205 | nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes |
| 206 | bav1663.39 r quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat |
| 207 | cpl1661.25 v concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat |
| 208 | tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit, |
| 209 | gentis odoriferae quam formosissima partu |
| 210 | edidit Eurynome; sed postquam filia crevit, |
| 211 | quam mater cunctas, tam matrem filia vicit. |
| 212 | rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque |
| 213 | septimus a prisco numeratur origine Belo. |
| 214 | 'Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum: |
| 215 | ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis |
| 216 | membra ministeriis nutrit reparatque labori. |
| 217 | slu1092.39 r dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt |
| 218 | noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, |
| 219 | versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter |
| 220 | bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit |
| 221 | levia versato ducentem stamina fuso. |
| 222 | ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, |
| 223 | 'res' ait 'arcana est: famulae, discedite neve |
| 224 | eripite arbitrium matri secreta loquendi.' |
| 225 | paruerant, thalamoque deus sine teste relicto |
| 226 | 'ille ego sum' dixit, 'qui longum metior annum, |
| 227 | omnia qui video, per quem videt omnia tellus, |
| 228 | mundi oculus: mihi, crede, places.' pavet illa, metuque |
| 229 | et colus et fusus digitis cecidere remissis. |
| 230 | ipse timor decuit. nec longius ille moratus |
| 231 | cbo125.43v in veram rediit speciem solitumque nitorem; |
| 232 | at virgo quamvis inopino territa visu |
| 233 | victa nitore dei posita vim passa querella est. |
| 234 | 'Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa |
| 235 | Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira |
| 236 | vulgat adulterium diffamatamque parenti |
| 237 | indicat. ille ferox inmansuetusque precantem |
| 238 | tendentemque manus ad lumina Solis et 'ille |
| 239 | bcul403.18v vim tulit invitae' dicentem defodit alta |
| 240 | bav1663.39 v crudus humo tumulumque super gravis addit harenae. |
| 241 | dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque |
| 242 | dat tibi, qua possis defossos promere vultus; |
| 243 | nec tu iam poteras enectum pondere terrae |
| 244 | tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas: |
| 245 | nil illo fertur volucrum moderator equorum |
| 246 | post Phaethonteos vidisse dolentius ignes. |
| 247 | ille quidem gelidos radiorum viribus artus |
| 248 | bav1669.15 r si queat in vivum temptat revocare calorem; |
| 249 | sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, |
| 250 | nectare odorato sparsit corpusque locumque |
| 251 | slu1092.39 v multaque praequestus 'tanges tamen aethera' dixit. |
| 252 | protinus inbutum caelesti nectare corpus |
| 253 | delicuit terramque suo madefecit odore, |
| 254 | virgaque per glaebas sensim radicibus actis |
| 255 | turea surrexit tumulumque cacumine rupit. |
| 256 | 'At Clytien, quamvis amor excusare dolorem |
| 257 | indiciumque dolor poterat, non amplius auctor |
| 258 | lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa. |
| 259 | cpl1661.28 r tabuit ex illo dementer amoribus usa; |
| 260 | nympharum inpatiens et sub Iove nocte dieque |
| 261 | sedit humo nuda nudis incompta capillis, |
| 262 | cbo125.44r perque novem luces expers undaeque cibique |
| 263 | rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit |
| 264 | csg866.29 nec se movit humo; tantum spectabat euntis |
| 265 | ora dei vultusque suos flectebat ad illum. |
| 266 | membra ferunt haesisse solo, partemque coloris |
| 267 | luridus exsangues pallor convertit in herbas; |
| 268 | est in parte rubor violaeque simillimus ora |
| 269 | flos tegit. illa suum, quamvis radice tenetur, |
| 270 | vertitur ad Solem mutataque servat amorem.' |
| 271 | dixerat, et factum mirabile ceperat auris; |
| 272 | pars fieri potuisse negant, pars omnia veros |
| 273 | posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis. |
| 274 | bav1663.40 r Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores. |
| 275 | quae radio stantis percurrens stamina telae |
| 276 | 'vulgatos taceo' dixit 'pastoris amores |
| 277 | Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira |
| 278 | contulit in saxum: tantus dolor urit amantes; |
| 279 | nec loquor, ut quondam naturae iure novato |
| 280 | ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon. |
| 281 | te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo, |
| 282 | Celmi, Iovi largoque satos Curetas ab imbri |
| 283 | et Crocon in parvos versum cum Smilace flores |
| 284 | praetereo dulcique animos novitate tenebo. |
| 285 | slu1092.40 r bcul403.19r 'Unde sit infamis, quare male fortibus undis |
| 286 | Salmacis enervet tactosque remolliat artus, |
| 287 | discite. causa latet, vis est notissima fontis. |
| 288 | Mercurio puerum diva Cythereide natum |
| 289 | naides Idaeis enutrivere sub antris, |
| 290 | cuius erat facies, in qua materque paterque |
| 291 | cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis. |
| 292 | is tria cum primum fecit quinquennia, montes |
| 293 | cbo125.44v deseruit patrios Idaque altrice relicta |
| 294 | ignotis errare locis, ignota videre |
| 295 | flumina gaudebat, studio minuente laborem. |
| 296 | ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos |
| 297 | Caras adit: videt hic stagnum lucentis ad imum |
| 298 | usque solum lymphae; non illic canna palustris |
| 299 | nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci; |
| 300 | perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo |
| 301 | caespite cinguntur semperque virentibus herbis. |
| 302 | nympha colit, sed nec venatibus apta nec arcus |
| 303 | flectere quae soleat nec quae contendere cursu, |
| 304 | solaque naiadum celeri non nota Dianae. |
| 305 | saepe suas illi fama est dixisse sorores |
| 306 | 'Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras |
| 307 | et tua cum duris venatibus otia misce!' |
| 308 | nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras, |
| 309 | nec sua cum duris venatibus otia miscet, |
| 310 | bav1663.40 v sed modo fonte suo formosos perluit artus, |
| 311 | cpl1661.28 v saepe Cytoriaco deducit pectine crines |
| 312 | et, quid se deceat, spectatas consulit undas; |
| 313 | nunc perlucenti circumdata corpus amictu |
| 314 | mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis, |
| 315 | saepe legit flores. et tum quoque forte legebat, |
| 316 | cum puerum vidit visumque optavit habere. |
| 317 | 'Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, |
| 318 | quam se conposuit, quam circumspexit amictus |
| 319 | slu1092.40 v et finxit vultum et meruit formosa videri. |
| 320 | tunc sic orsa loqui: 'puer o dignissime credi |
| 321 | esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, |
| 322 | sive es mortalis, qui te genuere, beati, |
| 323 | et frater felix, et fortunata profecto, |
| 324 | cbo125.45r si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix; |
| 325 | sed longe cunctis longeque beatior illa, |
| 326 | si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda. |
| 327 | haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, |
| 328 | seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem.' |
| 329 | nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit; |
| 330 | nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat: |
| 331 | bcul403.19v hic color aprica pendentibus arbore pomis |
| 332 | aut ebori tincto est aut sub candore rubenti, |
| 333 | cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae. |
| 334 | poscenti nymphae sine fine sororia saltem |
| 335 | oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti |
| 336 | 'desinis, an fugio tecumque' ait 'ista relinquo?' |
| 337 | Salmacis extimuit 'loca' que 'haec tibi libera trado, |
| 338 | hospes' ait simulatque gradu discedere verso, |
| 339 | tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva |
| 340 | delituit flexuque genu submisit; at ille, |
| 341 | scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis, |
| 342 | huc it et hinc illuc et in adludentibus undis |
| 343 | summa pedum taloque tenus vestigia tinguit; |
| 344 | bav1663.41 r nec mora, temperie blandarum captus aquarum |
| 345 | mollia de tenero velamina corpore ponit. |
| 346 | tum vero placuit, nudaeque cupidine formae |
| 347 | Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae, |
| 348 | bav1669.15 v non aliter quam cum puro nitidissimus orbe |
| 349 | opposita speculi referitur imagine Phoebus; |
| 350 | vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt, |
| 351 | iam cupit amplecti, iam se male continet amens. |
| 352 | ille cavis velox adplauso corpore palmis |
| 353 | slu1092.41 r desilit in latices alternaque bracchia ducens |
| 354 | in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis |
| 355 | cbo125.45v signa tegat claro vel candida lilia vitro. |
| 356 | 'vicimus et meus est' exclamat nais, et omni |
| 357 | veste procul iacta mediis inmittitur undis, |
| 358 | pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit, |
| 359 | subiectatque manus, invitaque pectora tangit, |
| 360 | et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac; |
| 361 | denique nitentem contra elabique volentem |
| 362 | csg866.30 inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales |
| 363 | sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque |
| 364 | adligat et cauda spatiantes inplicat alas; |
| 365 | utve solent hederae longos intexere truncos, |
| 366 | utque sub aequoribus deprensum polypus hostem |
| 367 | continet ex omni dimissis parte flagellis. |
| 368 | perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae |
| 369 | denegat; illa premit commissaque corpore toto |
| 370 | sicut inhaerebat, 'pugnes licet, inprobe,' dixit, |
| 371 | 'non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum |
| 372 | nulla dies a me nec me deducat ab isto.' |
| 373 | vota suos habuere deos; nam mixta duorum |
| 374 | corpora iunguntur, faciesque inducitur illis |
| 375 | una. velut, si quis conducat cortice ramos, |
| 376 | crescendo iungi pariterque adolescere cernit, |
| 377 | bcul403.20r sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, |
| 378 | bav1663.41 v nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici |
| 379 | nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur. |
| 380 | 'Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas |
| 381 | semimarem fecisse videt mollitaque in illis |
| 382 | membra, manus tendens, sed iam non voce virili |
| 383 | Hermaphroditus ait: 'nato date munera vestro, |
| 384 | et pater et genetrix, amborum nomen habenti: |
| 385 | quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde |
| 386 | slu1092.41 v semivir et tactis subito mollescat in undis!' |
| 387 | cbo125.46r motus uterque parens nati rata verba biformis |
| 388 | fecit et incesto fontem medicamine tinxit.' |
| 389 | Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles |
| 390 | urguet opus spernitque deum festumque profanat, |
| 391 | tympana cum subito non adparentia raucis |
| 392 | obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu |
| 393 | tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique, |
| 394 | resque fide maior, coepere virescere telae |
| 395 | inque hederae faciem pendens frondescere vestis; |
| 396 | pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt, |
| 397 | palmite mutantur; de stamine pampinus exit; |
| 398 | purpura fulgorem pictis adcommodat uvis. |
| 399 | iamque dies exactus erat, tempusque subibat, |
| 400 | quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, |
| 401 | sed cum luce tamen dubiae confinia noctis: |
| 402 | tecta repente quati pinguesque ardere videntur |
| 403 | lampades et rutilis conlucere ignibus aedes |
| 404 | falsaque saevarum simulacra ululare ferarum, |
| 405 | fumida iamdudum latitant per tecta sorores |
| 406 | diversaeque locis ignes ac lumina vitant, |
| 407 | dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus |
| 408 | porrigitur tenuique includit bracchia pinna; |
| 409 | nec qua perdiderint veterem ratione figuram, |
| 410 | scire sinunt tenebrae: non illas pluma levavit, |
| 411 | sustinuere tamen se perlucentibus alis |
| 412 | conataeque loqui minimam et pro corpore vocem |
| 413 | emittunt peraguntque levi stridore querellas. |
| 414 | bav1663.42 r tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae |
| 415 | nocte volant seroque tenent a vespere nomen. |
| 416 | Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis |
| 417 | cbo125.46v numen erat, magnasque novi matertera vires |
| 418 | narrat ubique dei de totque sororibus expers |
| 419 | una doloris erat, nisi quem fecere sorores: |
| 420 | slu1092.42 r adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem |
| 421 | sublimes animos et alumno numine Iuno |
| 422 | nec tulit et secum: 'potuit de paelice natus |
| 423 | bcul403.20v vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas |
| 424 | et laceranda suae nati dare viscera matri |
| 425 | et triplices operire novis Minyeidas alis: |
| 426 | nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores? |
| 427 | idque mihi satis est? haec una potentia nostra est? |
| 428 | ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri), |
| 429 | quidque furor valeat, Penthea caede satisque |
| 430 | ac super ostendit: cur non stimuletur eatque |
| 431 | per cognata suis exempla furoribus Ino?' |
| 432 | Est via declivis funesta nubila taxo: |
| 433 | ducit ad infernas per muta silentia sedes; |
| 434 | Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes |
| 435 | descendunt illac simulacraque functa sepulcris: |
| 436 | pallor hiemsque tenent late loca senta, novique, |
| 437 | qua sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem, |
| 438 | ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis. |
| 439 | mille capax aditus et apertas undique portas |
| 440 | urbs habet, utque fretum de tota flumina terra, |
| 441 | sic omnes animas locus accipit ille nec ulli |
| 442 | exiguus populo est turbamve accedere sentit. |
| 443 | errant exsangues sine corpore at ossibus umbrae, |
| 444 | parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, |
| 445 | pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae. |
| 446 | [exercent, aliam partem sua poena coercet.] |
| 447 | Sustinet ire illuc caelesti sede relicta |
| 448 | (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno;cbo125.47r |
| 449 | bav1669.16 r quo simul intravit sacroque a corpore pressum |
| 450 | bav1663.42 v ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora |
| 451 | et tres latratus semel edidit; illa sorores |
| 452 | Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen: |
| 453 | carceris ante fores clausas adamante sedebant |
| 454 | slu1092.42 v deque suis atros pectebant crinibus angues. |
| 455 | quam simul agnorunt inter caliginis umbras, |
| 456 | surrexere deae; sedes scelerata vocatur: |
| 457 | viscera praebebat Tityos lanianda novemque |
| 458 | iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae |
| 459 | deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor; |
| 460 | aut petis aut urgues rediturum, Sisyphe, saxum; |
| 461 | volvitur Ixion et se sequiturque fugitque, |
| 462 | csg866.31 molirique suis letum patruelibus ausae |
| 463 | adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas. |
| 464 | Quos omnes acie postquam Saturnia torva |
| 465 | cpl1661.27 r vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo |
| 466 | Sisyphon adspiciens 'cur hic e fratribus' inquit |
| 467 | 'perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum |
| 468 | regia dives habet, qui me cum coniuge semper |
| 469 | bcul403.21r sprevit?' et exponit causas odiique viaeque, |
| 470 | quidque velit: quod vellet, erat, ne regia Cadmi |
| 471 | staret, et in facinus traherent Athamanta sorores. |
| 472 | imperium, promissa, preces confundit in unum |
| 473 | sollicitatque deas: sic haec Iunone locuta, |
| 474 | Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos |
| 475 | movit et obstantes reiecit ab ore colubras |
| 476 | atque ita 'non longis opus est ambagibus,' inquit; |
| 477 | 'facta puta, quaecumque iubes; inamabile regnum |
| 478 | desere teque refer caeli melioris ad auras.' |
| 479 | laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem |
| 480 | cbo125.47v roratis lustravit aquis Thaumantias Iris. |
| 481 | Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit |
| 482 | inportuna facem, fluidoque cruore rubentem |
| 483 | induitur pallam, tortoque incingitur angue |
| 484 | bav1663.43 r egrediturque domo. Luctus comitatur euntem |
| 485 | et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu. |
| 486 | limine constiterat: postes tremuisse feruntur |
| 487 | Aeolii pallorque fores infecit acernas |
| 488 | slu1092.43 r solque locum fugit. monstris est territa coniunx, |
| 489 | territus est Athamas, tectoque exire parabant: |
| 490 | obstitit infelix aditumque obsedit Erinys, |
| 491 | nexaque vipereis distendens bracchia nodis |
| 492 | caesariem excussit: motae sonuere colubrae, |
| 493 | parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae |
| 494 | sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant. |
| 495 | inde duos mediis abrumpit crinibus angues |
| 496 | pestiferaque manu raptos inmisit, at illi |
| 497 | Inoosque sinus Athamanteosque pererrant |
| 498 | inspirantque graves animas; nec vulnera membris |
| 499 | ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus. |
| 500 | attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, |
| 501 | oris Cerberei spumas et virus Echidnae |
| 502 | erroresque vagos caecaeque oblivia mentis |
| 503 | et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem, |
| 504 | omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti |
| 505 | coxerat aere cavo viridi versata cicuta; |
| 506 | dumque pavent illi, vergit furiale venenum |
| 507 | pectus in amborum praecordiaque intima movit. |
| 508 | tum face iactata per eundem saepius orbem |
| 509 | consequitur motis velociter ignibus ignes. |
| 510 | sic victrix iussique potens ad inania magni |
| 511 | cbo125.48r regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem. |
| 512 | Protinus Aeolides media furibundus in aula |
| 513 | clamat 'io, comites, his retia tendite silvis! |
| 514 | hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena' |
| 515 | bcul403.21v utque ferae sequitur vestigia coniugis amens |
| 516 | cpl1661.27 v deque sinu matris ridentem et parva Learchum |
| 517 | bracchia tendentem rapit et bis terque per auras |
| 518 | bav1663.43 v more rotat fundae rigidoque infantia saxo |
| 519 | discutit ora ferox; tum denique concita mater, |
| 520 | seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni, |
| 521 | exululat passisque fugit male sana capillis |
| 522 | slu1092.43 v teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis |
| 523 | 'euhoe Bacche' sonat: Bacchi sub nomine Iuno |
| 524 | risit et 'hos usus praestet tibi' dixit 'alumnus!' |
| 525 | inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur |
| 526 | fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas, |
| 527 | summa riget frontemque in apertum porrigit aequor; |
| 528 | occupat hunc (vires insania fecerat) Ino |
| 529 | seque super pontum nullo tardata timore |
| 530 | mittit onusque suum; percussa recanduit unda. |
| 531 | At Venus, inmeritae neptis miserata labores, |
| 532 | sic patruo blandita suo est 'o numen aquarum, |
| 533 | proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas, |
| 534 | magna quidem posco, sed tu miserere meorum, |
| 535 | iactari quos cernis in Ionio inmenso, |
| 536 | et dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est, |
| 537 | si tamen in medio quondam concreta profundo |
| 538 | spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.' |
| 539 | adnuit oranti Neptunus et abstulit illis, |
| 540 | quod mortale fuit, maiestatemque verendam |
| 541 | inposuit nomenque simul faciemque novavit |
| 542 | cbo125.48v Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit. |
| 543 | Sidoniae comites, quantum valuere secutae |
| 544 | signa pedum, primo videre novissima saxo; |
| 545 | nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis |
| 546 | deplanxere domum scissae cum veste capillos, |
| 547 | utque parum iustae nimiumque in paelice saevae |
| 548 | invidiam fecere deae. convicia Iuno |
| 549 | bav1669.16 v non tulit et 'faciam vos ipsas maxima' dixit |
| 550 | 'saevitiae monimenta meae'; res dicta secuta est. |
| 551 | nam quae praecipue fuerat pia, 'persequar' inquit |
| 552 | bav1663.44 r 'in freta reginam' saltumque datura moveri |
| 553 | haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit; |
| 554 | altera, dum solito temptat plangore ferire |
| 555 | pectora, temptatos sensit riguisse lacertos; |
| 556 | slu1092.44 r illa, manus ut forte tetenderat in maris undas; |
| 557 | saxea facta manus in easdem porrigit undas; |
| 558 | huius, ut arreptum laniabat vertice crinem, |
| 559 | duratos subito digitos in crine videres: |
| 560 | csg866.32 quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo. |
| 561 | bcul403.22r pars volucres factae, quae nunc quoque gurgite in illo |
| 562 | aequora destringunt summis Ismenides alis. |
| 563 | Nescit Agenorides natam parvumque nepotem |
| 564 | aequoris esse deos; luctu serieque malorum |
| 565 | victus et ostentis, quae plurima viderat, exit |
| 566 | conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum, |
| 567 | non sua se premeret, longisque erroribus actus |
| 568 | contigit Illyricos profuga cum coniuge fines. |
| 569 | iamque malis annisque graves dum prima retractant |
| 570 | fata domus releguntque suos sermone labores, |
| 571 | 'num sacer ille mea traiectus cuspide serpens' |
| 572 | Cadmus ait 'fuerat, tum cum Sidone profectus |
| 573 | cbo125.49r vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes? |
| 574 | quem si cura deum tam certa vindicat ira, |
| 575 | ipse precor serpens in longam porrigar alvum.' |
| 576 | dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum |
| 577 | durataeque cuti squamas increscere sentit |
| 578 | nigraque caeruleis variari corpora guttis |
| 579 | in pectusque cadit pronus, commissaque in unum |
| 580 | paulatim tereti tenuantur acumine crura. |
| 581 | bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit |
| 582 | et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora |
| 583 | 'accede, o coniunx, accede, miserrima' dixit, |
| 584 | 'dumque aliquid superest de me, me tange manumque |
| 585 | accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.' |
| 586 | ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente |
| 587 | bav1663.44 v in partes est fissa duas, nec verba volenti |
| 588 | sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus, |
| 589 | sibilat: hanc illi vocem natura reliquit. |
| 590 | slu1092.44 v nuda manu feriens exclamat pectora coniunx: |
| 591 | 'Cadme, mane teque, infelix, his exue monstris! |
| 592 | Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque |
| 593 | et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non |
| 594 | me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem? ' |
| 595 | dixerat, ille suae lambebat coniugis ora |
| 596 | inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat |
| 597 | et dabat amplexus adsuetaque colla petebat. |
| 598 | quisquis adest (aderant comites), terretur; at illa |
| 599 | lubrica permulcet cristati colla draconis, |
| 600 | et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt, |
| 601 | donec in adpositi nemoris subiere latebras, |
| 602 | nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt |
| 603 | quidque prius fuerint, placidi meminere dracones. |
| 604 | cbo125.49v Sed tamen ambobus versae solacia formae |
| 605 | magna nepos dederat, quem debellata colebat |
| 606 | India, quem positis celebrabat Achai+a templis; |
| 607 | bcul403.22v solus Abantiades ab origine cretus eadem |
| 608 | Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis |
| 609 | Argolicae contraque deum ferat arma genusque |
| 610 | non putet esse Iovis: neque enim Iovis esse putabat |
| 611 | Persea, quem pluvio Danae conceperat auro. |
| 612 | mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri) |
| 613 | tam violasse deum quam non agnosse nepotem |
| 614 | paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter |
| 615 | viperei referens spolium memorabile monstri |
| 616 | aera carpebat tenerum stridentibus alis, |
| 617 | cumque super Libycas victor penderet harenas, |
| 618 | Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae; |
| 619 | quas humus exceptas varios animavit in angues, |
| 620 | unde frequens illa est infestaque terra colubris. |
| 621 | bav1663.45 r Inde per inmensum ventis discordibus actus |
| 622 | nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae |
| 623 | fertur et ex alto seductas aethere longe |
| 624 | slu1092.45 r despectat terras totumque supervolat orbem. |
| 625 | ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit, |
| 626 | saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus, |
| 627 | iamque cadente die, veritus se credere nocti, |
| 628 | constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe |
| 629 | exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes |
| 630 | evocet Aurorae, currus Aurora diurnos. |
| 631 | hic hominum cunctos ingenti corpore praestans |
| 632 | Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus |
| 633 | rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis |
| 634 | aequora subdit equis et fessos excipit axes. |
| 635 | cbo125.50r mille greges illi totidemque armenta per herbas |
| 636 | errabant, et humum vicinia nulla premebat; |
| 637 | arboreae frondes auro radiante nitentes |
| 638 | ex auro ramos, ex auro poma tegebant. |
| 639 | 'hospes' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit |
| 640 | te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor; |
| 641 | sive es mirator rerum, mirabere nostras; |
| 642 | hospitium requiemque peto.' memor ille vetustae |
| 643 | sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem: |
| 644 | 'tempus, Atlas, veniet, tua quo spoliabitur auro |
| 645 | arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.' |
| 646 | id metuens solidis pomaria clauserat Atlas |
| 647 | bav1669.17 r moenibus et vasto dederat servanda draconi |
| 648 | arcebatque suis externos finibus omnes. |
| 649 | huic quoque 'vade procul, ne longe gloria rerum, |
| 650 | quam mentiris' ait, 'longe tibi Iuppiter absit!' |
| 651 | vimque minis addit manibusque expellere temptat |
| 652 | cunctantem et placidis miscentem fortia dictis. |
| 653 | bcul403.23r viribus inferior (quis enim par esset Atlantis |
| 654 | viribus?) 'at, quoniam parvi tibi gratia nostra est, |
| 655 | bav1663.45 v accipe munus!' ait laevaque a parte Medusae |
| 656 | ipse retro versus squalentia protulit ora. |
| 657 | quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque |
| 658 | slu1092.45 v csg866.33 in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque, |
| 659 | quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, |
| 660 | ossa lapis fiunt; tum partes altus in omnes |
| 661 | crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne |
| 662 | cum tot sideribus caelum requievit in illo. |
| 663 | Clauserat Hippotades Aetnaeo carcere ventos, |
| 664 | admonitorque operum caelo clarissimus alto |
| 665 | Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis |
| 666 | cbo125.50v parte ab utraque pedes teloque accingitur unco |
| 667 | et liquidum motis talaribus aera findit. |
| 668 | gentibus innumeris circumque infraque relictis |
| 669 | cpl1661.29 r Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva. |
| 670 | illic inmeritam maternae pendere linguae |
| 671 | Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon; |
| 672 | quam simul ad duras religatam bracchia cautes |
| 673 | vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos |
| 674 | moverat et tepido manabant lumina fletu, |
| 675 | marmoreum ratus esset opus; trahit inscius ignes |
| 676 | et stupet et visae correptus imagine formae |
| 677 | paene suas quatere est oblitus in aere pennas. |
| 678 | ut stetit, 'o' dixit 'non istis digna catenis, |
| 679 | sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes, |
| 680 | pande requirenti nomen terraeque tuumque, |
| 681 | et cur vincla geras.' primo silet illa nec audet |
| 682 | adpellare virum virgo, manibusque modestos |
| 683 | celasset vultus, si non religata fuisset; |
| 684 | lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis. |
| 685 | saepius instanti, sua ne delicta fateri |
| 686 | nolle videretur, nomen terraeque suumque, |
| 687 | quantaque maternae fuerit fiducia formae, |
| 688 | indicat, et nondum memoratis omnibus unda |
| 689 | insonuit, veniensque inmenso belva ponto |
| 690 | bav1663.46 r inminet et latum sub pectore possidet aequor. |
| 691 | conclamat virgo: genitor lugubris et una |
| 692 | slu1092.46 r mater adest, ambo miseri, sed iustius illa, |
| 693 | nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus |
| 694 | plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent, |
| 695 | cum sic hospes ait 'lacrimarum longa manere |
| 696 | tempora vos poterunt, ad opem brevis hora ferendam est. |
| 697 | cbo125.51r hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa, |
| 698 | quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro, |
| 699 | bcul403.23v Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis |
| 700 | aerias ausus iactatis ire per auras, |
| 701 | praeferrer cunctis certe gener; addere tantis |
| 702 | dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto: |
| 703 | ut mea sit servata mea virtute, paciscor.' |
| 704 | accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant |
| 705 | promittuntque super regnum dotale parentes. |
| 706 | Ecce, velut navis praefixo concita rostro |
| 707 | sulcat aquas iuvenum sudantibus acta lacertis, |
| 708 | sic fera dimotis inpulsu pectoris undis; |
| 709 | tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto |
| 710 | funda potest plumbo medii transmittere caeli, |
| 711 | cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa |
| 712 | arduus in nubes abiit: ut in aequore summo |
| 713 | umbra viri visa est, visam fera saevit in umbram, |
| 714 | utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo |
| 715 | praebentem Phoebo liventia terga draconem, |
| 716 | occupat aversum, neu saeva retorqueat ora, |
| 717 | squamigeris avidos figit cervicibus ungues, |
| 718 | sic celeri missus praeceps per inane volatu |
| 719 | terga ferae pressit dextroque frementis in armo |
| 720 | Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo. |
| 721 | cpl1661.29 v vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras |
| 722 | attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis |
| 723 | versat apri, quem turba canum circumsona terret. |
| 724 | bav1663.46 v ille avidos morsus velocibus effugit alis |
| 725 | quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis, |
| 726 | slu1092.46 v nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda |
| 727 | desinit in piscem, falcato verberat ense; |
| 728 | cbo125.51v belva puniceo mixtos cum sanguine fluctus |
| 729 | ore vomit: maduere graves adspergine pennae. |
| 730 | nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus |
| 731 | credere conspexit scopulum, qui vertice summo |
| 732 | stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto. |
| 733 | nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra |
| 734 | ter quater exegit repetita per ilia ferrum. |
| 735 | litora cum plausu clamor superasque deorum |
| 736 | inplevere domos: gaudent generumque salutant |
| 737 | auxiliumque domus servatoremque fatentur |
| 738 | Cassiope Cepheusque pater; resoluta catenis |
| 739 | incedit virgo, pretiumque et causa laboris. |
| 740 | ipse manus hausta victrices abluit unda, |
| 741 | anguiferumque caput dura ne laedat harena, |
| 742 | mollit humum foliis natasque sub aequore virgas |
| 743 | sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae. |
| 744 | virga recens bibulaque etiamnum viva medulla |
| 745 | bcul403.24r vim rapuit monstri tactuque induruit huius |
| 746 | percepitque novum ramis et fronde rigorem.bav1669.17 v |
| 747 | at pelagi nymphae factum mirabile temptant |
| 748 | pluribus in virgis et idem contingere gaudent |
| 749 | seminaque ex illis iterant iactata per undas: |
| 750 | nunc quoque curaliis eadem natura remansit, |
| 751 | duritiam tacto capiant ut ab aere quodque |
| 752 | vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum. |
| 753 | Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit, |
| 754 | laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo, |
| 755 | ara Iovis media est; mactatur vacca Minervae,csg866.34 |
| 756 | alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum. |
| 757 | protinus Andromedan et tanti praemia facti |
| 758 | indotata rapit; taedas Hymenaeus Amorque |
| 759 | cbo125.52r bav1663.47 r praecutiunt; largis satiantur odoribus ignes, |
| 760 | slu1092.47 r sertaque dependent tectis et ubique lyraeque |
| 761 | tibiaque et cantus, animi felicia laeti |
| 762 | argumenta, sonant; reseratis aurea valvis |
| 763 | atria tota patent, pulchroque instructa paratu |
| 764 | Cepheni proceres ineunt convivia regis. |
| 765 | Postquam epulis functi generosi munere Bacchi |
| 766 | diffudere animos, cultusque genusque locorum |
| 767 | quaerit Lyncides moresque animumque virorum; |
| 768 | qui simul edocuit, 'nunc, o fortissime,' dixit |
| 769 | 'fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque |
| 770 | artibus abstuleris crinita draconibus ora!' |
| 771 | narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem |
| 772 | esse locum solidae tutum munimine molis; |
| 773 | cpl1661.30 r cuius in introitu geminas habitasse sorores |
| 774 | Phorcidas unius partitas luminis usum; |
| 775 | id se sollerti furtim, dum traditur, astu |
| 776 | supposita cepisse manu perque abdita longe |
| 777 | deviaque et silvis horrentia saxa fragosis |
| 778 | Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros |
| 779 | perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque |
| 780 | in silicem ex ipsis visa conversa Medusa. |
| 781 | se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat, |
| 782 | aere repercusso formam adspexisse Medusae, |
| 783 | dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat, |
| 784 | eripuisse caput collo; pennisque fugacem |
| 785 | Pegason et fratrem matris de sanguine natos. |
| 786 | Addidit et longi non falsa pericula cursus, |
| 787 | quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto |
| 788 | et quae iactatis tetigisset sidera pennis; |
| 789 | ante exspectatum tacuit tamen. excipit unuscbo125.52v |
| 790 | ex numero procerum quaerens, cur sola sororumbcul403.24v |
| 791 | gesserit alternis inmixtos crinibus angues.bav1663.47 v |
| 792 | hospes ait: 'quoniam scitaris digna relatu,slu1092.47 v |
| 793 | accipe quaesiti causam. clarissima forma |
| 794 | multorumque fuit spes invidiosa procorum |
| 795 | illa, nec in tota conspectior ulla capillis |
| 796 | pars fuit: inveni, qui se vidisse referret. |
| 797 | hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae |
| 798 | dicitur: aversa est et castos aegide vultus |
| 799 | nata Iovis texit, neve hoc inpune fuisset, |
| 800 | Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros. |
| 801 | nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes, |
| 802 | pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.' |