Ovidius, Metamorphoses, 03 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | Iamque deus posita fallacis imagine tauri |
2 | cpl1661.19 r se confessus erat Dictaeaque rura tenebat, |
3 | cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam |
4 | imperat et poenam, si non invenerit, addit |
5 | cbo125.28r exilium, facto pius et sceleratus eodem. |
6 | bcul403.10r orbe pererrato (quis enim deprendere possit |
7 | furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis |
8 | vitat Agenorides Phoebique oracula supplex |
9 | consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit. |
10 | 'bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in arvis, |
11 | nullum passa iugum curvique inmunis aratri. |
12 | hac duce carpe vias et, qua requieverit herba, |
13 | moenia fac condas Boeotiaque illa vocato.' |
14 | bav1663.25 v vix bene Castalio Cadmus descenderat antro, |
15 | csg866.19 incustoditam lente videt ire iuvencam |
16 | nullum servitii signum cervice gerentem. |
17 | subsequitur pressoque legit vestigia gressu |
18 | auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat. |
19 | iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva: |
20 | bos stetit et tollens speciosam cornibus altis |
21 | ad caelum frontem mugitibus inpulit auras |
22 | atque ita respiciens comites sua terga sequentis |
23 | procubuit teneraque latus submisit in herba. |
24 | Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae |
25 | figit et ignotos montes agrosque salutat. |
26 | Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros |
27 | et petere e vivis libandas fontibus undas. |
28 | silva vetus stabat nulla violata securi, |
29 | et specus in media virgis ac vimine densus |
30 | efficiens humilem lapidum conpagibus arcum |
31 | uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro |
32 | Martius anguis erat, cristis praesignis et auro; |
33 | igne micant oculi, corpus tumet omne venenis, |
34 | tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes. |
35 | slu1092.25 v quem postquam Tyria lucum de gente profecti |
36 | cbo125.28v infausto tetigere gradu, demissaque in undas |
37 | urna dedit sonitum, longo caput extulit antro |
38 | caeruleus serpens horrendaque sibila misit. |
39 | effluxere urnae manibus sanguisque reliquit |
40 | corpus et attonitos subitus tremor occupat artus. |
41 | ille volubilibus squamosos nexibus orbes |
42 | torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus |
43 | ac media plus parte leves erectus in auras |
44 | despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto, |
45 | si totum spectes, geminas qui separat arctos. |
46 | nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant |
47 | bav1663.26 r sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque, |
48 | occupat: hos morsu, longis conplexibus illos, |
49 | hos necat adflati funesta tabe veneni. |
50 | Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras: |
51 | quae mora sit sociis, miratur Agenore natus |
52 | bcul403.10v vestigatque viros. tegumen derepta leoni |
53 | pellis erat, telum splendenti lancea ferro |
54 | et iaculum teloque animus praestantior omni. |
55 | cpl1661.19 v ut nemus intravit letataque corpora vidit |
56 | victoremque supra spatiosi tergoris hostem |
57 | tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, |
58 | 'aut ultor vestrae, fidissima pectora, mortis, |
59 | aut comes' inquit 'ero.' dixit dextraque molarem |
60 | sustulit et magnum magno conamine misit. |
61 | illius inpulsu cum turribus ardua celsis |
62 | moenia mota forent, serpens sine vulnere mansit |
63 | loricaeque modo squamis defensus et atrae |
64 | duritia pellis validos cute reppulit ictus; |
65 | at non duritia iaculum quoque vicit eadem, |
66 | quod medio lentae spinae curvamine fixum |
67 | constitit et totum descendit in ilia ferrum. |
68 | cbo125.29r ille dolore ferox caput in sua terga retorsit |
69 | slu1092.26 r vulneraque adspexit fixumque hastile momordit, |
70 | idque ubi vi multa partem labefecit in omnem, |
71 | vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit. |
72 | tum vero postquam solitas accessit ad iras |
73 | causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, |
74 | spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, |
75 | terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit |
76 | ore niger Stygio, vitiatas inficit auras. |
77 | ipse modo inmensum spiris facientibus orbem |
78 | cingitur, interdum longa trabe rectior adstat, |
79 | inpete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis |
80 | fertur et obstantis proturbat pectore silvas. |
81 | bav1663.26 v cedit Agenorides paulum spolioque leonis |
82 | bav1669.10 v sustinet incursus instantiaque ora retardat |
83 | cuspide praetenta: furit ille et inania duro |
84 | vulnera dat ferro figitque in acumine dentes. |
85 | iamque venenifero sanguis manare palato |
86 | coeperat et virides adspergine tinxerat herbas; |
87 | sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu |
88 | laesaque colla dabat retro plagamque sedere |
89 | cedendo arcebat nec longius ire sinebat, |
90 | donec Agenorides coniectum in guttura ferrum |
91 | usque sequens pressit, dum retro quercus eunti |
92 | obstitit et fixa est pariter cum robore cervix. |
93 | pondere serpentis curvata est arbor et ima |
94 | parte flagellari gemuit sua robora caudae. |
95 | Dum spatium victor victi considerat hostis, |
96 | vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum, |
97 | unde, sed audita est: 'quid, Agenore nate, peremptum |
98 | bcul403.11r serpentem spectas? et tu spectabere serpens.' |
99 | cbo125.29v ille diu pavidus pariter cum mente colorem |
100 | perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant: |
101 | ecce viri fautrix superas delapsa per auras |
102 | Pallas adest motaeque iubet supponere terrae |
103 | slu1092.26 v vipereos dentes, populi incrementa futuri. |
104 | paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, |
105 | spargit humi iussos, mortalia semina, dentes. |
106 | inde (fide maius) glaebae coepere moveri, |
107 | primaque de sulcis acies adparuit hastae, |
108 | cpl1661.20 r tegmina mox capitum picto nutantia cono, |
109 | mox umeri pectusque onerataque bracchia telis |
110 | exsistunt, crescitque seges clipeata virorum: |
111 | sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris, |
112 | surgere signa solent primumque ostendere vultus, |
113 | csg866.20 cetera paulatim, placidoque educta tenore |
114 | tota patent imoque pedes in margine ponunt. |
115 | bav1663.27 r Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat: |
116 | 'ne cape!' de populo, quem terra creaverat, unus |
117 | exclamat 'nec te civilibus insere bellis!' |
118 | atque ita terrigenis rigido de fratribus unum |
119 | comminus ense ferit, iaculo cadit eminus ipse; |
120 | hunc quoque qui leto dederat, non longius illo |
121 | vivit et exspirat, modo quas acceperat auras, |
122 | exemploque pari furit omnis turba, suoque |
123 | Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres. |
124 | iamque brevis vitae spatium sortita iuventus |
125 | sanguineam tepido plangebat pectore matrem, |
126 | quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion. |
127 | is sua iecit humo monitu Tritonidis arma |
128 | fraternaeque fidem pacis petiitque deditque: |
129 | hos operis comites habuit Sidonius hospes, |
130 | cbo125.30r cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem. |
131 | Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, videri |
132 | exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque |
133 | contigerant; huc adde genus de coniuge tanta, |
134 | tot natos natasque et, pignora cara, nepotes, |
135 | hos quoque iam iuvenes; sed scilicet ultima semper |
136 | exspectanda dies hominis, dicique beatus |
137 | slu1092.27 r ante obitum nemo supremaque funera debet. |
138 | Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas |
139 | causa fuit luctus, alienaque cornua fronti |
140 | addita, vosque, canes satiatae sanguine erili. |
141 | at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo, |
142 | non scelus invenies; quod enim scelus error habebat? |
143 | Mons erat infectus variarum caede ferarum, |
144 | bcul403.11v iamque dies medius rerum contraxerat umbras |
145 | et sol ex aequo meta distabat utraque, |
146 | cum iuvenis placido per devia lustra vagantes |
147 | participes operum conpellat Hyantius ore: |
148 | 'lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, |
149 | bav1663.27 v fortunaeque dies habuit satis; altera lucem |
150 | cum croceis invecta rotis Aurora reducet, |
151 | propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque |
152 | distat idem meta finditque vaporibus arva. |
153 | sistite opus praesens nodosaque tollite lina!' |
154 | iussa viri faciunt intermittuntque laborem. |
155 | Vallis erat piceis et acuta densa cupressu, |
156 | nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae, |
157 | cuius in extremo est antrum nemorale recessu |
158 | cpl1661.20 v arte laboratum nulla: simulaverat artem |
159 | ingenio natura suo; nam pumice vivo |
160 | et levibus tofis nativum duxerat arcum; |
161 | fons sonat a dextra tenui perlucidus unda, |
162 | cbo125.30v margine gramineo patulos incinctus hiatus. |
163 | hic dea silvarum venatu fessa solebat |
164 | virgineos artus liquido perfundere rore. |
165 | quo postquam subiit, nympharum tradidit uni |
166 | armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos, |
167 | altera depositae subiecit bracchia pallae, |
168 | vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis |
169 | Ismenis Crocale sparsos per colla capillos |
170 | colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis. |
171 | slu1092.27 v excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque |
172 | et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis. |
173 | dumque ibi perluitur solita Titania lympha, |
174 | ecce nepos Cadmi dilata parte laborum |
175 | per nemus ignotum non certis passibus errans |
176 | pervenit in lucum: sic illum fata ferebant. |
177 | qui simul intravit rorantia fontibus antra, |
178 | sicut erant, nudae viso sua pectora nymphae |
179 | percussere viro subitisque ululatibus omne |
180 | inplevere nemus circumfusaeque Dianam |
181 | corporibus texere suis; tamen altior illis |
182 | bav1669.11 r bav1663.28 r ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis. |
183 | qui color infectis adversi solis ab ictu |
184 | nubibus esse solet aut purpureae Aurorae, |
185 | is fuit in vultu visae sine veste Dianae. |
186 | quae, quamquam comitum turba est stipata suarum, |
187 | in latus obliquum tamen adstitit oraque retro |
188 | flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas, |
189 | quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem |
190 | bcul403.12r perfudit spargensque comas ultricibus undis |
191 | addidit haec cladis praenuntia verba futurae: |
192 | 'nunc tibi me posito visam velamine narres, |
193 | cbo125.31r sit poteris narrare, licet!' nec plura minata |
194 | dat sparso capiti vivacis cornua cervi, |
195 | dat spatium collo summasque cacuminat aures |
196 | cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat |
197 | cruribus et velat maculoso vellere corpus; |
198 | additus et pavor est: fugit Autonoeius heros |
199 | et se tam celerem cursu miratur in ipso. |
200 | ut vero vultus et cornua vidit in unda, |
201 | 'me miserum!' dicturus erat: vox nulla secuta est! |
202 | ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora |
203 | non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit. |
204 | quid faciat? repetatne domum et regalia tecta |
205 | slu1092.28 r an lateat silvis? pudor hoc, timor inpedit illud. |
206 | Dum dubitat, videre canes, primique Melampus |
207 | Ichnobatesque sagax latratu signa dedere, |
208 | Cnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus. |
209 | cpl1661.21 r inde ruunt alii rapida velocius aura, |
210 | Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes, |
211 | csg866.21 Nebrophonosque valens et trux cum Laelape Theron |
212 | et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre |
213 | Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro |
214 | deque lupo concepta Nape pecudesque secuta |
215 | bav1663.28 v Poemenis et natis comitata Harpyia duobus |
216 | et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon |
217 | et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce |
218 | et niveis Leucon et villis Asbolos atris |
219 | praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello |
220 | et Thoos et Cyprio velox cum fratre Lycisce |
221 | et nigram medio frontem distinctus ab albo |
222 | Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne |
223 | et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati |
224 | cbo125.31v Labros et Argiodus et acutae vocis Hylactor |
225 | quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae |
226 | per rupes scopulosque adituque carenti+a saxa, |
227 | quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur. |
228 | ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus, |
229 | heu! famulos fugit ipse suos. clamare libebat: |
230 | 'Actaeon ego sum: dominum cognoscite vestrum!' |
231 | verba animo desunt; resonat latratibus aether. |
232 | prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit, |
233 | proxima Theridamas, Oresitrophos haesit in armo: |
234 | tardius exierant, sed per conpendia montis |
235 | anticipata via est; dominum retinentibus illis, |
236 | bcul403.12v cetera turba coit confertque in corpore dentes. |
237 | iam loca vulneribus desunt; gemit ille sonumque, |
238 | etsi non hominis, quem non tamen edere possit |
239 | slu1092.28 v cervus, habet maestisque replet iuga nota querellis |
240 | et genibus pronis supplex similisque roganti |
241 | circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus. |
242 | at comites rapidum solitis hortatibus agmen |
243 | ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt |
244 | et velut absentem certatim Actaeona clamant |
245 | (ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur |
246 | nec capere oblatae segnem spectacula praedae. |
247 | vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre, |
248 | non etiam sentire canum fera facta suorum. |
249 | bav1663.29 r undique circumstant, mersisque in corpore rostris |
250 | dilacerant falsi dominum sub imagine cervi, |
251 | nec nisi finita per plurima vulnera vita |
252 | ira pharetratae fertur satiata Dianae. |
253 | Rumor in ambiguo est; aliis violentior aequo |
254 | visa dea est, alii laudant dignamque severa |
255 | cbo125.32r virginitate vocant: pars invenit utraque causas. |
256 | sola Iovis coniunx non tam, culpetne probetne, |
257 | eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae |
258 | gaudet et a Tyria collectum paelice transfert |
259 | in generis socios odium; subit ecce priori |
260 | cpl1661.21 v causa recens, gravidamque dolet de semine magni |
261 | esse Iovis Semelen; dum linguam ad iurgia solvit, |
262 | 'profeci quid enim totiens per iurgia?' dixit, |
263 | 'ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno |
264 | rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra |
265 | sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque |
266 | et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est |
267 | contenta, et thalami brevis est iniuria nostri. |
268 | concipit - id derat - manifestaque crimina pleno |
269 | fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno |
270 | de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae. |
271 | fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non |
272 | ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.' |
273 | slu1092.29 r Surgit ab his solio fulvaque recondita nube |
274 | limen adit Semeles nec nubes ante removit |
275 | quam simulavit anum posuitque ad tempora canos |
276 | sulcavitque cutem rugis et curva trementi |
277 | membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem, |
278 | ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix. |
279 | ergo ubi captato sermone diuque loquendo |
280 | ad nomen venere Iovis, suspirat et 'opto, |
281 | Iuppiter ut sit' ait; 'metuo tamen omnia: multi |
282 | bcul403.13r bav1669.11 v nomine divorum thalamos iniere pudicos. |
283 | bav1663.29 v nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris, |
284 | si modo verus is est; quantusque et qualis ab alta |
285 | Iunone excipitur, tantus talisque, rogato, |
286 | cbo125.32v det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!' |
287 | Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis |
288 | formarat: rogat illa Iovem sine nomine munus. |
289 | cui deus 'elige!' ait 'nullam patiere repulsam, |
290 | quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto |
291 | numina torrentis: timor et deus ille deorum est.' |
292 | laeta malo nimiumque potens perituraque amantis |
293 | obsequio Semele 'qualem Saturnia' dixit |
294 | 'te solet amplecti, Veneris cum foedus initis, |
295 | da mihi te talem!' voluit deus ora loquentis |
296 | opprimere: exierat iam vox properata sub auras. |
297 | ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille |
298 | non iurasse potest. ergo maestissimus altum |
299 | aethera conscendit vultuque sequentia traxit |
300 | nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis |
301 | addidit et tonitrus et inevitabile fulmen; |
302 | qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat |
303 | nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea, |
304 | nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est. |
305 | est aliud levius fulmen, cui dextra cyclopum |
306 | saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae: |
307 | slu1092.29 v tela secunda vocant superi; capit illa domumque |
308 | intrat Agenoream. corpus mortale tumultus |
309 | csg866.22 non tulit aetherios donisque iugalibus arsit. |
310 | inperfectus adhuc infans genetricis ab alvo |
311 | eripitur patrioque tener (si credere dignum est) |
312 | cpl1661.22 r insuitur femori maternaque tempora conplet. |
313 | furtim illum primis Ino matertera cunis |
314 | educat, inde datum nymphae Nyseides antris |
315 | occuluere suis lactisque alimenta dedere. |
316 | Dumque ea per terras fatali lege geruntur |
317 | cbo125.33r tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, |
318 | bav1663.30 r forte Iovem memorant diffusum nectare curas |
319 | seposuisse graves vacuaque agitasse remissos |
320 | cum Iunone iocos et 'maior vestra profecto est, |
321 | quam quae contingit maribus' dixisse 'voluptas.' |
322 | illa negat. placuit quae sit sententia docti |
323 | quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota. |
324 | nam duo magnorum viridi coeuntia silva |
325 | corpora serpentum baculi violaverat ictu |
326 | deque viro factus (mirabile) femina septem |
327 | egerat autumnos; octavo rursus eosdem |
328 | bcul403.13v vidit, et 'est vestrae si tanta potentia plagae' |
329 | dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet, |
330 | nunc quoque vos feriam.' percussis anguibus isdem |
331 | forma prior rediit, genetivaque venit imago. |
332 | arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa |
333 | dicta Iovis firmat: gravius Saturnia iusto |
334 | nec pro materia fertur doluisse suique |
335 | iudicis aeterna damnavit lumina nocte; |
336 | at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam |
337 | facta dei fecisse deo) pro lumine adempto |
338 | scire futura dedit poenamque levavit honore. |
339 | Ille per Aonias fama celeberrimus urbes |
340 | inreprehensa dabat populo responsa petenti; |
341 | slu1092.30 r prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit |
342 | caerula Liriope, quam quondam flumine curvo |
343 | inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis |
344 | vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno |
345 | infantem nymphe, iam tunc qui posset amari, |
346 | Narcissumque vocat. de quo consultus, an esset |
347 | tempora maturae visurus longa senectae, |
348 | cbo125.33v fatidicus vates 'si se non noverit' inquit. |
349 | vana diu visa est vox auguris: exitus illam |
350 | bav1663.30 v resque probat letique genus novitasque furoris. |
351 | namque ter ad quinos unum Cephisius annum |
352 | addiderat poteratque puer iuvenisque videri: |
353 | multi illum iuvenes, multae cupiere puellae; |
354 | sed fuit in tenera tam dura superbia forma, |
355 | nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae. |
356 | adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos |
357 | vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti |
358 | nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo. |
359 | Corpus adhuc Echo, non vox erat et tamen usum |
360 | garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat, |
361 | reddere de multis ut verba novissima posset. |
362 | fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset |
363 | sub Iove saepe suo nymphas in monte iacentis, |
364 | illa deam longo prudens sermone tenebat, |
365 | dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit, |
366 | cpl1661.22 v 'huius' ait 'linguae, qua sum delusa, potestas |
367 | parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus,' |
368 | reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi |
369 | ingeminat voces auditaque verba reportat. |
370 | ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem |
371 | vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, |
372 | quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, |
373 | non aliter quam cum summis circumlita taedis |
374 | bcul403.14r admotas rapiunt vivacia sulphura flammas. |
375 | slu1092.30 v o quotiens voluit blandis accedere dictis |
376 | et mollis adhibere preces! natura repugnat |
377 | nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est |
378 | exspectare sonos, ad quos sua verba remittat. |
379 | cbo125.34r forte puer comitum seductus ab agmine fido |
380 | dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo. |
381 | hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis, |
382 | bav1669.12 r voce 'veni!' magna clamat: vocat illa vocantem. |
383 | respicit et rursus nullo veniente 'quid' inquit |
384 | 'me fugis?' et totidem, quot dixit, verba recepit. |
385 | bav1663.31 r perstat et alternae deceptus imagine vocis |
386 | 'huc coeamus' ait, nullique libentius umquam |
387 | responsura sono 'coeamus' rettulit Echo |
388 | et verbis favet ipsa suis egressaque silva |
389 | ibat, ut iniceret sperato bracchia collo; |
390 | ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer! |
391 | ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri'; |
392 | rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!' |
393 | spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora |
394 | protegit et solis ex illo vivit in antris; |
395 | sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae; |
396 | extenuant vigiles corpus miserabile curae |
397 | adducitque cutem macies et in aera sucus |
398 | corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt: |
399 | vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram. |
400 | inde latet silvis nulloque in monte videtur, |
401 | omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa. |
402 | Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas |
403 | luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles; |
404 | inde manus aliquis despectus ad aethera tollens |
405 | 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!' |
406 | dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis. |
407 | csg866.23 fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, |
408 | quem neque pastores neque pastae monte capellae |
409 | slu1092.31 r contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris |
410 | cbo125.34v nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus; |
411 | gramen erat circa, quod proximus umor alebat, |
412 | silvaque sole locum passura tepescere nullo. |
413 | hic puer et studio venandi lassus et aestu |
414 | procubuit faciemque loci fontemque secutus, |
415 | dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit, |
416 | dumque bibit, visae correptus imagine formae |
417 | spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est. |
418 | cpl1661.23 r adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem |
419 | haeret, ut e Pario formatum marmore signum; |
420 | bcul403.14v spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus |
421 | bav1663.31 v et dignos Baccho, dignos et Apolline crines |
422 | inpubesque genas et eburnea colla decusque |
423 | oris et in niveo mixtum candore ruborem, |
424 | cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse: |
425 | se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur, |
426 | dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet. |
427 | inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti, |
428 | in mediis quotiens visum captantia collum |
429 | bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis! |
430 | quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo, |
431 | atque oculos idem, qui decipit, incitat error. |
432 | credule, quid frustra simulacra fugacia captas? |
433 | quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes! |
434 | ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: |
435 | nil habet ista sui; tecum venitque manetque; |
436 | tecum discedet, si tu discedere possis! |
437 | Non illum Cereris, non illum cura quietis |
438 | abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba |
439 | spectat inexpleto mendacem lumine formam |
440 | perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus |
441 | cbo125.35r ad circumstantes tendens sua bracchia silvas |
442 | 'ecquis, io silvae, crudelius' inquit 'amavit? |
443 | slu1092.31 v scitis enim et multis latebra opportuna fuistis. |
444 | ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae, |
445 | qui sic tabuerit, longo meministis in aevo? |
446 | et placet et video; sed quod videoque placetque, |
447 | non tamen invenio' - tantus tenet error amantem - |
448 | 'quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens |
449 | nec via nec montes nec clausis moenia portis; |
450 | exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri: |
451 | nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis, |
452 | hic totiens ad me resupino nititur ore. |
453 | posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat. |
454 | quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis |
455 | bav1663.32 r quove petitus abis? certe nec forma nec aetas |
456 | est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae! |
457 | spem mihi nescio quam vultu promittis amico, |
458 | cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro, |
459 | cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi |
460 | me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis |
461 | et, quantum motu formosi suspicor oris, |
462 | verba refers aures non pervenientia nostras! |
463 | iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago; |
464 | uror amore mei: flammas moveoque feroque. |
465 | quid faciam? roger anne rogem? quid deinde rogabo? |
466 | quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. |
467 | o utinam a nostro secedere corpore possem! |
468 | votum in amante novum, vellem, quod amamus, abesset. |
469 | iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae |
470 | cpl1661.23 v longa meae superant, primoque exstinguor in aevo. |
471 | nec mihi mors gravis est posituro morte dolores, |
472 | cbo125.35v hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset; |
473 | nunc duo concordes anima moriemur in una.' |
474 | Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem |
475 | et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto |
476 | slu1092.32 r reddita forma lacu est; quam cum vidisset abire, |
477 | 'quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem |
478 | desere!' clamavit; 'liceat, quod tangere non est, |
479 | adspicere et misero praebere alimenta furori!' |
480 | dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora |
481 | nudaque marmoreis percussit pectora palmis. |
482 | bav1669.12 v pectora traxerunt roseum percussa ruborem, |
483 | non aliter quam poma solent, quae candida parte, |
484 | parte rubent, aut ut variis solet uva racemis |
485 | ducere purpureum nondum matura colorem. |
486 | quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, |
487 | non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae |
488 | igne levi cerae matutinaeque pruinae |
489 | bav1663.32 v sole tepente solent, sic attenuatus amore |
490 | liquitur et tecto paulatim carpitur igni; |
491 | et neque iam color est mixto candore rubori, |
492 | nec vigor et vires et quae modo visa placebant, |
493 | nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo. |
494 | quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque, |
495 | indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu' |
496 | dixerat, haec resonis iterabat vocibus 'eheu'; |
497 | cumque suos manibus percusserat ille lacertos, |
498 | haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem. |
499 | ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam: |
500 | 'heu frustra dilecte puer!' totidemque remisit |
501 | verba locus, dictoque vale 'vale' inquit et Echo. |
502 | ille caput viridi fessum submisit in herba, |
503 | cbo125.36r lumina mors clausit domini mirantia formam: |
504 | tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, |
505 | in Stygia spectabat aqua. planxere sorores |
506 | csg866.24 naides et sectos fratri posuere capillos, |
507 | planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo. |
508 | iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: |
509 | slu1092.32 v nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem |
510 | inveniunt foliis medium cingentibus albis. |
511 | Cognita res meritam vati per Achaidas urbes |
512 | attulerat famam, nomenque erat auguris ingens; |
513 | spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus |
514 | contemptor superum Pentheus praesagaque ridet |
515 | verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae |
516 | obicit. ille movens albentia tempora canis |
517 | 'quam felix esses, si tu quoque luminis huius |
518 | orbus' ait 'fieres, ne Bacchica sacra videres! |
519 | namque dies aderit, quam non procul auguror esse, |
520 | cpl1661.24 r qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber, |
521 | quem nisi templorum fueris dignatus honore, |
522 | mille lacer spargere locis et sanguine silvas |
523 | bav1663.33 r foedabis matremque tuam matrisque sorores. |
524 | eveniet! neque enim dignabere numen honore, |
525 | meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.' |
526 | talia dicentem proturbat Echione natus; |
527 | dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur. |
528 | Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri: |
529 | turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque |
530 | vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur. |
531 | 'Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras |
532 | attonuit mentes?' Pentheus ait; 'aerane tantum |
533 | aere repulsa valent et adunco tibia cornu |
534 | cbo125.36v et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, |
535 | non tuba terruerit, non strictis agmina telis, |
536 | femineae voces et mota insania vino |
537 | obscenique greges et inania tympana vincant? |
538 | vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti |
539 | hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates, |
540 | nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas, |
541 | o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere, |
542 | non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat? |
543 | este, precor, memores, qua sitis stirpe creati, |
544 | slu1092.33 r illiusque animos, qui multos perdidit unus, |
545 | sumite serpentis! pro fontibus ille lacuque |
546 | interiit: at vos pro fama vincite vestra! |
547 | ille dedit leto fortes: vos pellite molles |
548 | et patrium retinete decus! si fata vetabant |
549 | stare diu Thebas, utinam tormenta virique |
550 | moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent! |
551 | essemus miseri sine crimine, sorsque querenda, |
552 | non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent; |
553 | at nunc a puero Thebae capientur inermi, |
554 | quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum, |
555 | sed madidus murra crinis mollesque coronae |
556 | purpuraque et pictis intextum vestibus aurum, |
557 | bav1663.33 v quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam |
558 | adsumptumque patrem commentaque sacra fateri. |
559 | an satis Acrisio est animi, contemnere vanum |
560 | numen et Argolicas venienti claudere portas: |
561 | Penthea terrebit cum totis advena Thebis? |
562 | ite citi' (famulis hoc imperat), 'ite ducemque |
563 | attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto!' |
564 | hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum |
565 | cbo125.37r corripiunt dictis frustraque inhibere laborant. |
566 | acrior admonitu est inritaturque retenta |
567 | cpl1661.24 v et crescit rabies remoraminaque ipsa nocebant: |
568 | sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti, |
569 | lenius et modico strepitu decurrere vidi; |
570 | at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, |
571 | spumeus et fervens et ab obice saevior ibat. |
572 | Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset, |
573 | quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt; |
574 | 'hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum |
575 | cepimus' et tradunt manibus post terga ligatis |
576 | sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum. |
577 | adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos |
578 | slu1092.33 v fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt, |
579 | 'o periture tuaque aliis documenta dature |
580 | morte,' ait, 'ede tuum nomen nomenque parentum |
581 | et patriam, morisque novi cur sacra frequentes!' |
582 | bav1669.13 r ille metu vacuus 'nomen mihi' dixit 'Acoetes, |
583 | patria Maeonia est, humili de plebe parentes. |
584 | non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci, |
585 | lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit; |
586 | pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis |
587 | decipere et calamo salientis ducere pisces. |
588 | ars illi sua census erat; cum traderet artem, |
589 | 'accipe, quas habeo, studii successor et heres,' |
590 | bav1663.34 r dixit 'opes,' moriensque mihi nihil ille reliquit |
591 | praeter aquas: unum hoc possum adpellare paternum. |
592 | mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, |
593 | addidici regimen dextra moderante carinae |
594 | flectere et Oleniae sidus pluviale capellae |
595 | Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi |
596 | cbo125.37v ventorumque domos et portus puppibus aptos. |
597 | forte petens Delum Chiae telluris ad oras |
598 | adplicor et dextris adducor litora remis |
599 | doque levis saltus udaeque inmittor harenae: |
600 | nox ibi consumpta est; aurora rubescere primo |
601 | coeperat: exsurgo laticesque inferre recentis |
602 | admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas; |
603 | ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto |
604 | csg866.25 prospicio comitesque voco repetoque carinam. |
605 | 'adsumus en' inquit sociorum primus Opheltes, |
606 | utque putat, praedam deserto nactus in agro, |
607 | virginea puerum ducit per litora forma. |
608 | ille mero somnoque gravis titubare videtur |
609 | vixque sequi; specto cultum faciemque gradumque: |
610 | nil ibi, quod credi posset mortale, videbam. |
611 | et sensi et dixi sociis: 'quod numen in isto |
612 | slu1092.34 r corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est! |
613 | quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis; |
614 | his quoque des veniam!' 'pro nobis mitte precari!' |
615 | Dictys ait, quo non alius conscendere summas |
616 | ocior antemnas prensoque rudente relabi. |
617 | hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, |
618 | hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque |
619 | voce dabat remis, animorum hortator, Epopeus, |
620 | hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est. |
621 | 'non tamen hanc sacro violari pondere pinum |
622 | perpetiar' dixi: 'pars hic mihi maxima iuris' |
623 | bav1663.34 v inque aditu obsisto: furit audacissimus omni |
624 | de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe |
625 | exilium dira poenam pro caede luebat; |
626 | is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno |
627 | cbo125.38r rupit et excussum misisset in aequora, si non |
628 | haesissem, quamvis amens, in fune retentus. |
629 | inpia turba probat factum; tum denique Bacchus |
630 | (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus |
631 | sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, |
632 | 'quid facitis? quis clamor?' ait 'qua, dicite, nautae, |
633 | huc ope perveni? quo me deferre paratis?' |
634 | 'pone metum' Proreus, 'et quos contingere portus |
635 | ede velis!' dixit; 'terra sistere petita.' |
636 | 'Naxon' ait Liber 'cursus advertite vestros! |
637 | illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus.' |
638 | per mare fallaces perque omnia numina iurant |
639 | sic fore meque iubent pictae dare vela carinae. |
640 | dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti |
641 | 'quid facis, o demens? quis te furor,' inquit 'Acoete,' |
642 | pro se quisque, 'tenet? laevam pete!' maxima nutu |
643 | pars mihi significat, pars quid velit ore susurro. |
644 | obstipui 'capiat' que 'aliquis moderamina!' dixi |
645 | slu1092.34 v meque ministerio scelerisque artisque removi. |
646 | increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen; |
647 | e quibus Aethalion 'te scilicet omnis in uno |
648 | nostra salus posita est!' ait et subit ipse meumque |
649 | explet opus Naxoque petit diversa relicta. |
650 | tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem |
651 | bcul403.15r senserit, e puppi pontum prospectat adunca |
652 | et flenti similis 'non haec mihi litora, nautae, |
653 | promisistis' ait, 'non haec mihi terra rogata est! |
654 | quo merui poenam facto? quae gloria vestra est, |
655 | si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?' |
656 | iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras |
657 | ridet et inpellit properantibus aequora remis. |
658 | cbo125.38v per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo |
659 | bav1663.35 r est deus) adiuro, tam me tibi vera referre |
660 | quam veri maiora fide: stetit aequore puppis |
661 | haud aliter, quam si siccam navale teneret. |
662 | illi admirantes remorum in verbere perstant |
663 | velaque deducunt geminaque ope currere temptant: |
664 | inpediunt hederae remos nexuque recurvo |
665 | serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis. |
666 | ipse racemiferis frontem circumdatus uvis |
667 | pampineis agitat velatam frondibus hastam; |
668 | quem circa tigres simulacraque inania lyncum |
669 | pictarumque iacent fera corpora pantherarum. |
670 | exsiluere viri, sive hoc insania fecit |
671 | sive timor, primusque Medon nigrescere toto |
672 | corpore et expresso spinae curvamine flecti |
673 | incipit. huic Lycabas 'in quae miracula' dixit |
674 | 'verteris?' et lati rictus et panda loquenti |
675 | naris erat, squamamque cutis durata trahebat. |
676 | at Libys obstantis dum vult obvertere remos, |
677 | in spatium resilire manus breve vidit et illas |
678 | iam non esse manus, iam pinnas posse vocari. |
679 | slu1092.35 r alter ad intortos cupiens dare bracchia funes |
680 | bracchia non habuit truncoque repandus in undas |
681 | corpore desiluit: falcata novissima cauda est, |
682 | bav1669.13 v qualia dividuae sinuantur cornua lunae. |
683 | undique dant saltus multaque adspergine rorant |
684 | emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus |
685 | inque chori ludunt speciem lascivaque iactant |
686 | corpora et acceptum patulis mare naribus efflant. |
687 | de modo viginti (tot enim ratis illa ferebat) |
688 | restabam solus: pavidum gelidumque trementi |
689 | cbo125.39r corpore vixque meum firmat deus 'excute' dicens |
690 | 'corde metum Diamque tene!' delatus in illam |
691 | accessi sacris Baccheaque sacra frequento.' |
692 | 'Praebuimus longis' Pentheus 'ambagibus aures,' |
693 | inquit 'ut ira mora vires absumere posset. |
694 | praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris |
695 | corpora tormentis Stygiae demittite nocti!' |
696 | bav1663.35 v protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetesbcul403.15v |
697 | clauditur in tectis; et dum crudelia iussae |
698 | instrumenta necis ferrumque ignesque parantur, |
699 | cpl1661.26 r sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis |
700 | sponte sua fama est nullo solvente catenas. |
701 | Perstat Echionides, nec iam iubet ire, sed ipsecsg866.26 |
702 | vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron |
703 | cantibus et clara bacchantum voce sonabat. |
704 | ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro |
705 | signa dedit tubicen pugnaeque adsumit amorem, |
706 | Penthea sic ictus longis ululatibus aether |
707 | movit, et audito clamore recanduit ira. |
708 | Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, |
709 | purus ab arboribus, spectabilis undique, campus: |
710 | hic oculis illum cernentem sacra profanis |
711 | prima videt, prima est insano concita cursu, |
712 | prima suum misso violavit Penthea thyrsoslu1092.35 v |
713 | mater et 'o geminae' clamavit 'adeste sorores! |
714 | ille aper, in nostris errat qui maximus agris, |
715 | ille mihi feriendus aper.' ruit omnis in unum |
716 | turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur, |
717 | iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem, |
718 | iam se damnantem, iam se peccasse fatentem. |
719 | saucius ille tamen 'fer opem, matertera' dixitcbo125.39v |
720 | 'Autonoe! moveant animos Actaeonis umbrae!' |
721 | illa, quis Actaeon, nescit dextramque precanti |
722 | abstulit, Inoo lacerata est altera raptu. |
723 | non habet infelix quae matri bracchia tendat, |
724 | trunca sed ostendens dereptis vulnera membris |
725 | 'adspice, mater!' ait. visis ululavit Agave |
726 | collaque iactavit movitque per aera crinem |
727 | avulsumque caput digitis conplexa cruentis |
728 | clamat: 'io comites, opus hoc victoria nostra est!' |
729 | non citius frondes autumni frigore tactas |
730 | iamque male haerentes alta rapit arbore ventus, |
731 | quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.bav1663.36 r |
732 | talibus exemplis monitae nova sacra frequentant |
733 | turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras. |