Ovidius, Metamorphoses, 02 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Regia Solis erat sublimibus alta columnis, |
| 2 | clara micante auro flammasque imitante pyropo, |
| 3 | cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, |
| 4 | argenti bifores radiabant lumine valvae. |
| 5 | slu1092.12 v materiam superabat opus: nam Mulciber illic |
| 6 | aequora caelarat medias cingentia terras |
| 7 | terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi. |
| 8 | csg866.10 caeruleos habet unda deos, Tritona canorum |
| 9 | Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem |
| 10 | Aegaeona suis inmania terga lacertis |
| 11 | Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, |
| 12 | pars in mole sedens viridis siccare capillos, |
| 13 | pisce vehi quaedam: facies non omnibus una, |
| 14 | non diversa tamen, qualem decet esse sororum. |
| 15 | cpl1661.10 v terra viros urbesque gerit silvasque ferasque |
| 16 | fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. |
| 17 | cbo125.14r haec super inposita est caeli fulgentis imago, |
| 18 | signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. |
| 19 | Quo simul adclivi Clymeneia limite proles |
| 20 | venit et intravit dubitati tecta parentis, |
| 21 | protinus ad patrios sua fert vestigia vultus |
| 22 | consistitque procul; neque enim propiora ferebat |
| 23 | lumina: purpurea velatus veste sedebat |
| 24 | in solio Phoebus claris lucente smaragdis. |
| 25 | bav1663.12 v a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus |
| 26 | bav1669.5 v Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae |
| 27 | bnf2772.56 r-22 Verque novum stabat cinctum florente corona, |
| 28 | stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, |
| 29 | bnf2772.56 v stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis |
| 30 | et glacialis Hiems canos hirsuta capillos. |
| 31 | Ipse loco medius rerum novitate paventem |
| 32 | Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit |
| 33 | 'quae' que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti, |
| 34 | progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?' |
| 35 | ille refert: 'o lux inmensi publica mundi, |
| 36 | Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius, |
| 37 | nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, |
| 38 | pignora da, genitor, per quae tua vera propago |
| 39 | slu1092.13 r credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!' |
| 40 | dixerat, at genitor circum caput omne micantes |
| 41 | deposuit radios propiusque accedere iussit |
| 42 | amplexuque dato 'nec tu meus esse negari |
| 43 | dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus, |
| 44 | quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud |
| 45 | me tribuente feras! promissi testis adesto |
| 46 | dis iuranda palus, oculis incognita nostris!' |
| 47 | vix bene desierat, currus rogat ille paternos |
| 48 | cbo125.14v inque diem alipedum ius et moderamen equorum. |
| 49 | Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque |
| 50 | concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit |
| 51 | 'vox mea facta tua est; utinam promissa liceret |
| 52 | bcul403.1r non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. |
| 53 | dissuadere licet: non est tua tuta voluntas! |
| 54 | magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis |
| 55 | munera conveniant nec tam puerilibus annis: |
| 56 | sors tua mortalis, non est mortale, quod optas. |
| 57 | plus etiam, quam quod superis contingere possit, |
| 58 | nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit, |
| 59 | non tamen ignifero quisquam consistere in axe |
| 60 | me valet excepto; vasti quoque rector Olympi, |
| 61 | bav1663.13 r qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, |
| 62 | non agat hos currus: et quid Iove maius habemus? |
| 63 | ardua prima via est et qua vix mane recentes |
| 64 | enituntur equi; medio est altissima caelo, |
| 65 | cpl1661.11 r unde mare et terras ipsi mihi saepe videre |
| 66 | fit timor et pavida trepidat formidine pectus; |
| 67 | ultima prona via est et eget moderamine certo: |
| 68 | tunc etiam quae me subiectis excipit undis, |
| 69 | ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. |
| 70 | adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum |
| 71 | sideraque alta trahit celerique volumine torquet. |
| 72 | nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit |
| 73 | slu1092.13 v inpetus, et rapido contrarius evehor orbi. |
| 74 | finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis |
| 75 | obvius ire polis, ne te citus auferat axis? |
| 76 | forsitan et lucos illic urbesque deorum |
| 77 | concipias animo delubraque ditia donis |
| 78 | esse: per insidias iter est formasque ferarum! |
| 79 | cbo125.15r utque viam teneas nulloque errore traharis, |
| 80 | per tamen adversi gradieris cornua tauri |
| 81 | Haemoniosque arcus violentique ora Leonis |
| 82 | saevaque circuitu curvantem bracchia longo |
| 83 | Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum. |
| 84 | nec tibi quadripedes animosos ignibus illis, |
| 85 | quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, |
| 86 | in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres |
| 87 | incaluere animi cervixque repugnat habenis. - |
| 88 | at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, |
| 89 | nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota! |
| 90 | scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, |
| 91 | pignora certa petis: do pignora certa timendo |
| 92 | et patrio pater esse metu probor. adspice vultus |
| 93 | ecce meos; utinamque oculos in pectora posses |
| 94 | inserere et patrias intus deprendere curas! |
| 95 | bav1663.13 v denique quidquid habet dives, circumspice, mundus |
| 96 | eque tot ac tantis caeli terraeque marisque |
| 97 | posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam. |
| 98 | bcul403.1v deprecor hoc unum, quod vero nomine poena, |
| 99 | non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis! |
| 100 | quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? |
| 101 | ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas), |
| 102 | quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!' |
| 103 | Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat |
| 104 | propositumque premit flagratque cupidine currus. |
| 105 | ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos |
| 106 | csg866.11 deducit iuvenem, Vulcania munera, currus. |
| 107 | slu1092.14 r aureus axis erat, temo aureus, aurea summae |
| 108 | curvatura rotae, radiorum argenteus ordo; |
| 109 | per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae |
| 110 | cbo125.15v clara repercusso reddebant lumina Phoebo. |
| 111 | Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque |
| 112 | perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu |
| 113 | purpureas Aurora fores et plena rosarum |
| 114 | atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit |
| 115 | cpl1661.11 v Lucifer et caeli statione novissimus exit. |
| 116 | Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit |
| 117 | cornuaque extremae velut evanescere lunae, |
| 118 | bav1669.6 r iungere equos Titan velocibus imperat Horis. |
| 119 | iussa deae celeres peragunt ignemque vomentes, |
| 120 | ambrosiae suco saturos, praesepibus altis |
| 121 | quadripedes ducunt adduntque sonantia frena. |
| 122 | tum pater ora sui sacro medicamine nati |
| 123 | contigit et rapidae fecit patientia flammae |
| 124 | inposuitque comae radios praesagaque luctus |
| 125 | pectore sollicito repetens suspiria dixit: |
| 126 | 'si potes his saltem monitis parere parentis |
| 127 | parce, puer, stimulis et fortius utere loris! |
| 128 | bav1663.14 r sponte sua properant, labor est inhibere volentes. |
| 129 | nec tibi derectos placeat via quinque per arcus! |
| 130 | sectus in obliquum est lato curvamine limes, |
| 131 | zonarumque trium contentus fine polumque |
| 132 | effugit australem iunctamque aquilonibus arcton: |
| 133 | hac sit iter - manifesta rotae vestigia cernes - |
| 134 | utque ferant aequos et caelum et terra calores, |
| 135 | nec preme nec summum molire per aethera currum! |
| 136 | altius egressus caelestia tecta cremabis, |
| 137 | inferius terras; medio tutissimus ibis. |
| 138 | neu te dexterior tortum declinet ad Anguem, |
| 139 | neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram, |
| 140 | inter utrumque tene! Fortunae cetera mando, |
| 141 | slu1092.14 v cbo125.16r quae iuvet et melius quam tu tibi consulat opto. |
| 142 | dum loquor, Hesperio positas in litore metas |
| 143 | umida nox tetigit; non est mora libera nobis! |
| 144 | bcul403.2r poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis. |
| 145 | corripe lora manu, vel, si mutabile pectus |
| 146 | est tibi, consiliis, non curribus utere nostris! |
| 147 | dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas, |
| 148 | dumque male optatos nondum premis inscius axes, |
| 149 | quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!' |
| 150 | Occupat ille levem iuvenali corpore currum |
| 151 | statque super manibusque leves contingere habenas |
| 152 | gaudet et invito grates agit inde parenti. |
| 153 | Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon, |
| 154 | Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras |
| 155 | flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant. |
| 156 | quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, |
| 157 | reppulit, et facta est inmensi copia caeli, |
| 158 | corripuere viam pedibusque per aera motis |
| 159 | obstantes scindunt nebulas pennisque levati |
| 160 | praetereunt ortos isdem de partibus Euros. |
| 161 | sed leve pondus erat nec quod cognoscere possent |
| 162 | Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat; |
| 163 | bav1663.14 v utque labant curvae iusto sine pondere naves |
| 164 | perque mare instabiles nimia levitate feruntur, |
| 165 | cpl1661.12 r sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus |
| 166 | succutiturque alte similisque est currus inani. |
| 167 | Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt |
| 168 | quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt. |
| 169 | ipse pavet nec qua commissas flectat habenas |
| 170 | nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis. |
| 171 | tum primum radiis gelidi caluere Triones |
| 172 | cbo125.16v et vetito frustra temptarunt aequore tingui, |
| 173 | quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens, |
| 174 | frigore pigra prius nec formidabilis ulli, |
| 175 | slu1092.15 r incaluit sumpsitque novas fervoribus iras; |
| 176 | te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, |
| 177 | quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant. |
| 178 | Ut vero summo despexit ab aethere terras |
| 179 | infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, |
| 180 | palluit et subito genua intremuere timore |
| 181 | suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae, |
| 182 | et iam mallet equos numquam tetigisse paternos, |
| 183 | iam cognosse genus piget et valuisse rogando, |
| 184 | iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta |
| 185 | praecipiti pinus borea, cui victa remisit |
| 186 | frena suus rector, quam dis votisque reliquit. |
| 187 | quid faciat? multum caeli post terga relictum, |
| 188 | ante oculos plus est: animo metitur utrumque |
| 189 | et modo, quos illi fatum contingere non est, |
| 190 | bcul403.2v prospicit occasus, interdum respicit ortus, |
| 191 | quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit |
| 192 | nec retinere valet nec nomina novit equorum. |
| 193 | sparsa quoque in vario passim miracula caelo |
| 194 | vastarumque videt trepidus simulacra ferarum. |
| 195 | cbo125.18r-10 bav1663.15 r est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus |
| 196 | Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis |
| 197 | porrigit in spatium signorum membra duorum: |
| 198 | hunc puer ut nigri madidum sudore veneni |
| 199 | vulnera curvata minitantem cuspide vidit, |
| 200 | mentis inops gelida formidine lora remisit. |
| 201 | Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, |
| 202 | exspatiantur equi nulloque inhibente per auras |
| 203 | ignotae regionis eunt, quaque inpetus egit, |
| 204 | csg866.12 hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis |
| 205 | incursant stellis rapiuntque per avia currum |
| 206 | et modo summa petunt, modo per declive viasque |
| 207 | praecipites spatio terrae propiore feruntur, |
| 208 | bav1669.6 v inferiusque suis fraternos currere Luna |
| 209 | slu1092.15 v admiratur equos, ambustaque nubila fumant. |
| 210 | corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus |
| 211 | fissaque agit rimas et sucis aret ademptis; |
| 212 | pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, |
| 213 | cbo125.18v materiamque suo praebet seges arida damno. |
| 214 | parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes, |
| 215 | cpl1661.12 v cumque suis totas populis incendia gentis |
| 216 | in cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent; |
| 217 | ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete |
| 218 | et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide |
| 219 | virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus: |
| 220 | ardet in inmensum geminatis ignibus Aetne |
| 221 | Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys |
| 222 | et tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque |
| 223 | Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron. |
| 224 | nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet |
| 225 | Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus |
| 226 | aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus. |
| 227 | Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem |
| 228 | bav1663.15 v adspicit accensum nec tantos sustinet aestus |
| 229 | ferventisque auras velut e fornace profunda |
| 230 | ore trahit currusque suos candescere sentit; |
| 231 | et neque iam cineres eiectatamque favillam |
| 232 | ferre potest calidoque involvitur undique fumo, |
| 233 | quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus |
| 234 | nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum. |
| 235 | Sanguine tum credunt in corpora summa vocato |
| 236 | bcul403.3r Aethiopum populos nigrum traxisse colorem; |
| 237 | tum facta est Libye raptis umoribus aestu |
| 238 | arida, tum nymphae passis fontesque lacusque |
| 239 | deflevere comis; quaerit Boeotia Dircen, |
| 240 | Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas; |
| 241 | nec sortita loco distantes flumina ripas |
| 242 | tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis |
| 243 | slu1092.16 r Peneosque senex Teuthranteusque Caicus |
| 244 | cbo125.19r et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho |
| 245 | arsurusque iterum Xanthos flavusque Lycormas, |
| 246 | quique recurvatis ludit Maeandros in undis, |
| 247 | Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas. |
| 248 | arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes |
| 249 | Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister; |
| 250 | aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent, |
| 251 | quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum, |
| 252 | et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas |
| 253 | flumineae volucres, medio caluere Caystro; |
| 254 | Nilus in extremum fugit perterritus orbem |
| 255 | occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem |
| 256 | pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. |
| 257 | fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat |
| 258 | Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque |
| 259 | cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin. |
| 260 | dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis |
| 261 | lumen et infernum terret cum coniuge regem; |
| 262 | et mare contrahitur siccaeque est campus harenae, |
| 263 | bav1663.16 r quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor, |
| 264 | exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. |
| 265 | cpl1661.13 r ima petunt pisces, nec se super aequora curvi |
| 266 | tollere consuetas audent delphines in auras; |
| 267 | corpora phocarum summo resupina profundo |
| 268 | exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est |
| 269 | Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. |
| 270 | ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu |
| 271 | exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes. |
| 272 | Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, |
| 273 | inter aquas pelagi contractosque undique fontes, |
| 274 | qui se condiderant in opacae viscera matris, |
| 275 | cbo125.19v sustulit oppressos collo tenus arida vultus |
| 276 | opposuitque manum fronti magnoque tremore |
| 277 | slu1092.16 v omnia concutiens paulum subsedit et infra, |
| 278 | quam solet esse, fuit fractaque ita voce locuta est: |
| 279 | 'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant, |
| 280 | summe deum? liceat periturae viribus ignis |
| 281 | igne perire tuo clademque auctore levare! |
| 282 | bcul403.3v vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo'; |
| 283 | (presserat ora vapor) 'tostos en adspice crines |
| 284 | inque oculis tantum, tantum super ora favillae! |
| 285 | hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem |
| 286 | officiique refers, quod adunci vulnera aratri |
| 287 | rastrorumque fero totoque exerceor anno, |
| 288 | quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges |
| 289 | humano generi, vobis quoque tura ministro? |
| 290 | sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae, |
| 291 | quid meruit frater? cur illi tradita sorte |
| 292 | aequora decrescunt et ab aethere longius absunt? |
| 293 | quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit, |
| 294 | at caeli miserere tui! circumspice utrumque: |
| 295 | fumat uterque polus! quos si vitiaverit ignis, |
| 296 | atria vestra ruent! Atlas en ipse laborat |
| 297 | vixque suis umeris candentem sustinet axem! |
| 298 | bav1669.7 r bav1663.16 v si freta, si terrae pereunt, si regia caeli, |
| 299 | in chaos antiquum confundimur! eripe flammis, |
| 300 | si quid adhuc superest, et rerum consule summae!' |
| 301 | Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem |
| 302 | csg866.13 ulterius potuit nec dicere plura suumque |
| 303 | rettulit os in se propioraque manibus antra; |
| 304 | at pater omnipotens, superos testatus et ipsum, |
| 305 | qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato |
| 306 | cbo125.20r interitura gravi, summam petit arduus arcem, |
| 307 | unde solet nubes latis inducere terris, |
| 308 | unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat; |
| 309 | sed neque quas posset terris inducere nubes |
| 310 | tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres: |
| 311 | slu1092.17 r intonat et dextra libratum fulmen ab aure |
| 312 | misit in aurigam pariterque animaque rotisque |
| 313 | expulit et saevis conpescuit ignibus ignes. |
| 314 | consternantur equi et saltu in contraria facto |
| 315 | colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt: |
| 316 | cpl1661.13 v illic frena iacent, illic temone revulsus |
| 317 | axis, in hac radii fractarum parte rotarum |
| 318 | sparsaque sunt late laceri vestigia currus. |
| 319 | At Phaethon rutilos flamma populante capillos |
| 320 | volvitur in praeceps longoque per aera tractu |
| 321 | fertur, ut interdum de caelo stella sereno |
| 322 | etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. |
| 323 | quem procul a patria diverso maximus orbe |
| 324 | excipit Eridanus fumantiaque abluit ora. |
| 325 | Naides Hesperiae trifida fumantia flamma |
| 326 | corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum: |
| 327 | hic situs est phaethon currus auriga paterni |
| 328 | bcul403.4r quem si non tenuit magnis tamen excidit ausis. |
| 329 | bav1663.17 r Nam pater obductos luctu miserabilis aegro |
| 330 | condiderat vultus, et, si modo credimus, unum |
| 331 | isse diem sine sole ferunt: incendia lumen |
| 332 | praebebant aliquisque malo fuit usus in illo. |
| 333 | at Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt |
| 334 | in tantis dicenda malis, lugubris et amens |
| 335 | et laniata sinus totum percensuit orbem |
| 336 | exanimesque artus primo, mox ossa requirens |
| 337 | cbo125.20v repperit ossa tamen peregrina condita ripa |
| 338 | incubuitque loco nomenque in marmore lectum |
| 339 | perfudit lacrimis et aperto pectore fovit. |
| 340 | nec minus Heliades fletus et, inania morti |
| 341 | munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis |
| 342 | non auditurum miseras Phaethonta querellas |
| 343 | nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro. |
| 344 | luna quater iunctis inplerat cornibus orbem; |
| 345 | slu1092.17 v illae more suo (nam morem fecerat usus) |
| 346 | plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum |
| 347 | maxima, cum vellet terra procumbere, questa est |
| 348 | deriguisse pedes; ad quam conata venire |
| 349 | candida Lampetie subita radice retenta est; |
| 350 | tertia, cum crinem manibus laniare pararet, |
| 351 | avellit frondes; haec stipite crura teneri, |
| 352 | illa dolet fieri longos sua bracchia ramos, |
| 353 | dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex |
| 354 | perque gradus uterum pectusque umerosque manusque |
| 355 | ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem. |
| 356 | quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam, |
| 357 | huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat? |
| 358 | non satis est: truncis avellere corpora temptat |
| 359 | cbo125.16v-a24 cbo125.16v-a24 et teneros manibus ramos abrumpit, at inde |
| 360 | sanguineae manant tamquam de vulnere guttae. |
| 361 | 'parce, precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat, |
| 362 | bav1663.17 v 'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus |
| 363 | iamque vale' - cortex in verba novissima venit. |
| 364 | inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt |
| 365 | de ramis electra novis, quae lucidus amnis |
| 366 | cpl1661.14 r cbo125.17r cbo125.17r excipit et nuribus mittit gestanda Latinis. |
| 367 | Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus, |
| 368 | qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus, |
| 369 | mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto |
| 370 | (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) |
| 371 | imperio ripas virides amnemque querellis |
| 372 | Eridanum inplerat silvamque sororibus auctam, |
| 373 | cum vox est tenuata viro canaeque capillos |
| 374 | dissimulant plumae collumque a pectore longe |
| 375 | bcul403.4v porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis, |
| 376 | penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum. |
| 377 | fit nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique |
| 378 | credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo; |
| 379 | slu1092.18 r stagna petit patulosque lacus ignemque perosus |
| 380 | quae colat elegit contraria flumina flammis. |
| 381 | Squalidus interea genitor Phaethontis et expers |
| 382 | ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, |
| 383 | esse solet, lucemque odit seque ipse diemque |
| 384 | datque animum in luctus et luctibus adicit iram |
| 385 | officiumque negat mundo. 'satis' inquit 'ab aevi |
| 386 | sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque |
| 387 | actorum sine fine mihi, sine honore laborum! |
| 388 | bav1669.7 v quilibet alter agat portantes lumina currus! |
| 389 | si nemo est omnesque dei non posse fatentur, |
| 390 | ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, |
| 391 | orbatura patres aliquando fulmina ponat! |
| 392 | tum sciet ignipedum vires expertus equorum |
| 393 | bav1663.18 r non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.' |
| 394 | Talia dicentem circumstant omnia Solem |
| 395 | numina, neve velit tenebras inducere rebus, |
| 396 | supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes |
| 397 | cbo125.17v excusat precibusque minas regaliter addit. |
| 398 | colligit amentes et adhuc terrore paventes |
| 399 | Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit |
| 400 | csg866.14 (saevit enim) natumque obiectat et inputat illis. |
| 401 | At pater omnipotens ingentia moenia caeli |
| 402 | circuit et, ne quid labefactum viribus ignis |
| 403 | corruat, explorat. quae postquam firma suique |
| 404 | roboris esse videt, terras hominumque labores |
| 405 | perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi |
| 406 | cura suae: fontesque et nondum audentia labi |
| 407 | flumina restituit, dat terrae gramina, frondes |
| 408 | arboribus, laesasque iubet revirescere silvas. |
| 409 | dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina |
| 410 | haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes. |
| 411 | non erat huius opus lanam mollire trahendo |
| 412 | nec positu variare comas; ubi fibula vestem, |
| 413 | slu1092.18 v vitta coercuerat neglectos alba capillos; |
| 414 | et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum, |
| 415 | miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla |
| 416 | cpl1661.14 v gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est. |
| 417 | Ulterius medio spatium sol altus habebat, |
| 418 | cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas; |
| 419 | exuit hic umero pharetram lentosque retendit |
| 420 | arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat |
| 421 | bcul403.5r et pictam posita pharetram cervice premebat. |
| 422 | Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem, |
| 423 | 'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit, |
| 424 | 'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!' |
| 425 | bav1663.18 v protinus induitur faciem cultumque Dianae |
| 426 | atque ait: 'o comitum, virgo, pars una mearum, |
| 427 | in quibus es venata iugis?' de caespite virgo |
| 428 | cbo125.18r- a1 se levat et 'salve numen, me iudice' dixit, |
| 429 | 'audiat ipse licet, maius Iove.' ridet et audit |
| 430 | et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit, |
| 431 | nec moderata satis nec sic a virgine danda. |
| 432 | qua venata foret silva, narrare parantem |
| 433 | inpedit amplexu nec se sine crimine prodit. |
| 434 | illa quidem contra, quantum modo femina posset |
| 435 | (adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses), |
| 436 | illa quidem pugnat, sed quem superare puella, |
| 437 | quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor |
| 438 | Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva; |
| 439 | unde pedem referens paene est oblita pharetram |
| 440 | tollere cum telis et quem suspenderat arcum. |
| 441 | cbo125.20v-a23 Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum |
| 442 | Maenalon ingrediens et caede superba ferarum |
| 443 | adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit |
| 444 | et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa; |
| 445 | sed postquam pariter nymphas incedere vidit, |
| 446 | sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum. |
| 447 | slu1092.19 r heu! quam difficile est crimen non prodere vultu! |
| 448 | vix oculos attollit humo nec, ut ante solebat, |
| 449 | iuncta deae lateri nec toto est agmine prima, |
| 450 | cbo125.21r sed silet et laesi dat signa rubore pudoris; |
| 451 | et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana |
| 452 | mille notis culpam: nymphae sensisse feruntur. |
| 453 | orbe resurgebant lunaria cornua nono, |
| 454 | cum de venatu fraternis languida flammis, |
| 455 | nacta nemus gelidum dea, quo cum murmure labens |
| 456 | bav1663.19 r ibat et attritas versabat rivus harenas. |
| 457 | ut loca laudavit, summas pede contigit undas; |
| 458 | his quoque laudatis 'procul est' ait 'arbiter omnis: |
| 459 | nuda superfusis tinguamus corpora lymphis!' |
| 460 | Parrhasis erubuit; cunctae velamina ponunt; |
| 461 | una moras quaerit: dubitanti vestis adempta est, |
| 462 | qua posita nudo patuit cum corpore crimen. |
| 463 | attonitae manibusque uterum celare volenti |
| 464 | 'i procul hinc' dixit 'nec sacros pollue fontis!' |
| 465 | Cynthia deque suo iussit secedere coetu. |
| 466 | cpl1661.15 r Senserat hoc olim magni matrona Tonantis |
| 467 | bcul403.5v distuleratque graves in idonea tempora poenas. |
| 468 | causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum |
| 469 | indoluit Iuno) fuerat de paelice natus. |
| 470 | quo simul obvertit saevam cum lumine mentem, |
| 471 | 'scilicet hoc etiam restabat, adultera' dixit, |
| 472 | 'ut fecunda fores, fieretque iniuria partu |
| 473 | nota, Iovisque mei testatum dedecus esset. |
| 474 | haud inpune feres: adimam tibi namque figuram, |
| 475 | qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.' |
| 476 | dixit et adversam prensis a fronte capillis |
| 477 | stravit humi pronam. tendebat bracchia supplex: |
| 478 | bracchia coeperunt nigris horrescere villis |
| 479 | bav1669.8 r curvarique manus et aduncos crescere in unguis |
| 480 | officioque pedum fungi laudataque quondam |
| 481 | slu1092.19 v cbo125.21v ora Iovi lato fieri deformia rictu. |
| 482 | neve preces animos et verba precantia flectant, |
| 483 | posse loqui eripitur: vox iracunda minaxque |
| 484 | plenaque terroris rauco de gutture fertur; |
| 485 | mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, |
| 486 | adsiduoque suos gemitu testata dolores |
| 487 | bav1663.19 v qualescumque manus ad caelum et sidera tollit |
| 488 | ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit. |
| 489 | a! quotiens, sola non ausa quiescere silva, |
| 490 | ante domum quondamque suis erravit in agris! |
| 491 | a! quotiens per saxa canum latratibus acta est |
| 492 | venatrixque metu venantum territa fugit! |
| 493 | saepe feris latuit visis, oblita quid esset, |
| 494 | ursaque conspectos in montibus horruit ursos |
| 495 | pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis. |
| 496 | Ecce Lycaoniae proles ignara parentis, |
| 497 | Arcas adest ter quinque fere natalibus actis; |
| 498 | csg866.15 dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos |
| 499 | nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, |
| 500 | incidit in matrem, quae restitit Arcade viso |
| 501 | et cognoscenti similis fuit: ille refugit |
| 502 | inmotosque oculos in se sine fine tenentem |
| 503 | nescius extimuit propiusque accedere aventi |
| 504 | vulnifico fuerat fixurus pectora telo: |
| 505 | arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque |
| 506 | sustulit et pariter raptos per inania vento |
| 507 | inposuit caelo vicinaque sidera fecit. |
| 508 | Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex |
| 509 | fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn |
| 510 | Oceanumque senem, quorum reverentia movit |
| 511 | saepe deos, causamque viae scitantibus infit: |
| 512 | cbo125.22r 'quaeritis, aetheriis quare regina deorum |
| 513 | bcul403.6r sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum! |
| 514 | mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, |
| 515 | slu1092.20 r nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo |
| 516 | cpl1661.15 v videritis stellas illic, ubi circulus axem |
| 517 | ultimus extremum spatioque brevissimus ambit. |
| 518 | et vero quisquam Iunonem laedere nolit |
| 519 | bav1663.20 r offensamque tremat, quae prosum sola nocendo? |
| 520 | o ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est! |
| 521 | esse hominem vetui: facta est dea! sic ego poenas |
| 522 | sontibus inpono, sic est mea magna potestas! |
| 523 | vindicet antiquam faciem vultusque ferinos |
| 524 | detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit |
| 525 | cur non et pulsa ducit Iunone meoque |
| 526 | collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit? |
| 527 | at vos si laesae tangit contemptus alumnae, |
| 528 | gurgite caeruleo septem prohibete triones |
| 529 | sideraque in caelo stupri mercede recepta |
| 530 | pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!' |
| 531 | Di maris adnuerant: habili Saturnia curru, |
| 532 | ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis, |
| 533 | tam nuper pictis caeso pavonibus Argo, |
| 534 | quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, |
| 535 | corve loquax, subito nigrantis versus in alas. |
| 536 | nam fuit haec quondam niveis argentea pennis |
| 537 | ales, ut aequaret totas sine labe columbas, |
| 538 | nec servaturis vigili Capitolia voce |
| 539 | cederet anseribus nec amanti flumina cycno. |
| 540 | lingua fuit damno: lingua faciente loquaci |
| 541 | qui color albus erat, nunc est contrarius albo |
| 542 | Pulchrior in tota quam Larisaea Coronis |
| 543 | cbo125.22v non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe, |
| 544 | dum vel casta fuit vel inobservata, sed ales |
| 545 | sensit adulterium Phoebeius, utque latentem |
| 546 | detegeret culpam, non exorabilis index, |
| 547 | ad dominum tendebat iter. quem garrula motis |
| 548 | consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix |
| 549 | slu1092.20 v auditaque viae causa 'non utile carpis' |
| 550 | bav1663.20 v inquit 'iter: ne sperne meae praesagia linguae! |
| 551 | quid fuerim quid simque vide meritumque require: |
| 552 | invenies nocuisse fidem. nam tempore quodam |
| 553 | Pallas Ericthonium, prolem sine matre creatam, |
| 554 | clauserat Actaeo texta de vimine cista |
| 555 | virginibusque tribus gemino de Cecrope natis |
| 556 | et legem dederat, sua ne secreta viderent. |
| 557 | abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo, |
| 558 | bcul403.6v quid facerent: commissa duae sine fraude tuentur, |
| 559 | Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores |
| 560 | Aglauros nodosque manu diducit, et intus |
| 561 | infantemque vident adporrectumque draconem. |
| 562 | acta deae refero. pro quo mihi gratia talis |
| 563 | redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae |
| 564 | et ponar post noctis avem! mea poena volucres |
| 565 | admonuisse potest, ne voce pericula quaerant. |
| 566 | cpl1661.16 r at, puto, non ultro nequiquam tale rogantem |
| 567 | me petiit! - ipsa licet hoc a Pallade quaeras: |
| 568 | quamvis irata est, non hoc irata negabit. |
| 569 | nam me Phocaica clarus tellure Coroneus |
| 570 | bav1669.8 v (nota loquor) genuit, fueramque ego regia virgo |
| 571 | divitibusque procis (ne me contemne) petebar: |
| 572 | forma mihi nocuit. nam cum per litora lentis |
| 573 | passibus, ut soleo, summa spatiarer harena, |
| 574 | cbo125.23r vidit et incaluit pelagi deus, utque precando |
| 575 | tempora cum blandis absumpsit inania verbis, |
| 576 | vim parat et sequitur. fugio densumque relinquo |
| 577 | litus et in molli nequiquam lassor harena. |
| 578 | inde deos hominesque voco; nec contigit ullum |
| 579 | vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo |
| 580 | auxiliumque tulit. tendebam bracchia caelo: |
| 581 | bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis; |
| 582 | slu1092.21 r bav1663.21 r reicere ex umeris vestem molibar, at illa |
| 583 | pluma erat inque cutem radices egerat imas; |
| 584 | plangere nuda meis conabar pectora palmis, |
| 585 | sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam; |
| 586 | currebam, nec, ut ante, pedes retinebat harena, |
| 587 | sed summa tollebar humo; mox alta per auras |
| 588 | evehor et data sum comes inculpata Minervae. |
| 589 | quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris |
| 590 | crimine Nyctimene nostro successit honori? |
| 591 | an quae per totam res est notissima Lesbon, |
| 592 | non audita tibi est, patrium temerasse cubile |
| 593 | Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae |
| 594 | conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem |
| 595 | celat et a cunctis expellitur aethere toto.' |
| 596 | csg866.16 Talia dicenti 'tibi' ait 'revocamina' corvus |
| 597 | 'sint, precor, ista malo: nos vanum spernimus omen.' |
| 598 | nec coeptum dimittit iter dominoque iacentem |
| 599 | cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat. |
| 600 | laurea delapsa est audito crimine amantis, |
| 601 | et pariter vultusque deo plectrumque colorque |
| 602 | excidit, utque animus tumida fervebat ab ira, |
| 603 | arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum |
| 604 | bcul403.7r tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta |
| 605 | cbo125.23v indevitato traiecit pectora telo. |
| 606 | icta dedit gemitum tractoque a corpore ferro |
| 607 | candida puniceo perfudit membra cruore |
| 608 | et dixit: 'potui poenas tibi, Phoebe, dedisse, |
| 609 | sed peperisse prius; duo nunc moriemur in una.' |
| 610 | hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit; |
| 611 | corpus inane animae frigus letale secutum est. |
| 612 | Paenitet heu! sero poenae crudelis amantem, |
| 613 | seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit; |
| 614 | odit avem, per quam crimen causamque dolendi |
| 615 | scire coactus erat, nec non arcumque manumque |
| 616 | slu1092.21 v cpl1661.16 v bav1663.21 v odit cumque manu temeraria tela sagittas |
| 617 | conlapsamque fovet seraque ope vincere fata |
| 618 | nititur et medicas exercet inaniter artes. |
| 619 | quae postquam frustra temptata rogumque parari |
| 620 | vidit et arsuros supremis ignibus artus, |
| 621 | tum vero gemitus (neque enim caelestia tingui |
| 622 | ora licet lacrimis) alto de corde petitos |
| 623 | edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca |
| 624 | lactentis vituli dextra libratus ab aure |
| 625 | tempora discussit claro cava malleus ictu. |
| 626 | ut tamen ingratos in pectora fudit odores |
| 627 | et dedit amplexus iniustaque iusta peregit, |
| 628 | non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem |
| 629 | semina, sed natum flammis uteroque parentis |
| 630 | eripuit geminique tulit Chironis in antrum, |
| 631 | sperantemque sibi non falsae praemia linguae |
| 632 | inter aves albas vetuit consistere corvum. |
| 633 | Semifer interea divinae stirpis alumno |
| 634 | laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore; |
| 635 | ecce venit rutilis umeros protecta capillis |
| 636 | cbo125.24r filia centauri, quam quondam nympha Chariclo |
| 637 | fluminis in rapidi ripis enixa vocavit |
| 638 | Ocyroen: non haec artes contenta paternas |
| 639 | edidicisse fuit, fatorum arcana canebat. |
| 640 | ergo ubi vaticinos concepit mente furores |
| 641 | incaluitque deo, quem clausum pectore habebat, |
| 642 | csg864.405 adspicit infantem 'toto' que 'salutifer orbi |
| 643 | cresce, puer!' dixit; 'tibi se mortalia saepe |
| 644 | corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas |
| 645 | fas erit, idque semel dis indignantibus ausus |
| 646 | posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita, |
| 647 | eque deo corpus fies exsangue deusque, |
| 648 | bav1663.22 r qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis. |
| 649 | tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis |
| 650 | slu1092.22 r bcul403.7v omnibus ut maneas nascendi lege creatus, |
| 651 | posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae |
| 652 | sanguine serpentis per saucia membra recepto; |
| 653 | teque ex aeterno patientem numina mortis |
| 654 | efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.' |
| 655 | restabat fatis aliquid: suspirat ab imis |
| 656 | pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae, |
| 657 | atque ita 'praevertunt' inquit 'me fata, vetorque |
| 658 | plura loqui, vocisque meae praecluditur usus. |
| 659 | non fuerant artes tanti, quae numinis iram |
| 660 | bav1669.9 r contraxere mihi: mallem nescisse futura! |
| 661 | iam mihi subduci facies humana videtur, |
| 662 | iam cibus herba placet, iam latis currere campis |
| 663 | impetus est: in equam cognataque corpora vertor. |
| 664 | tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.' |
| 665 | talia dicenti pars est extrema querellae |
| 666 | cpl1661.17 r intellecta parum confusaque verba fuerunt; |
| 667 | cbo125.24v mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur |
| 668 | sed simulantis equam, parvoque in tempore certos |
| 669 | edidit hinnitus et bracchia movit in herbas. |
| 670 | tum digiti coeunt et quinos alligat ungues |
| 671 | perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris |
| 672 | et colli spatium, longae pars maxima pallae |
| 673 | cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, |
| 674 | in dextras abiere iubas, pariterque novata est |
| 675 | et vox et facies; nomen quoque monstra dedere. |
| 676 | Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros, |
| 677 | Delphice, poscebat. nam nec rescindere magni |
| 678 | iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses, |
| 679 | tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas. |
| 680 | illud erat tempus, quo te pastoria pellis |
| 681 | texit, onusque fuit baculum silvestre sinistrae, |
| 682 | bav1663.22 v alterius dispar septenis fistula cannis. |
| 683 | dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, |
| 684 | slu1092.22 v incustoditae Pylios memorantur in agros |
| 685 | processisse boves: videt has Atlantide Maia |
| 686 | natus et arte sua silvis occultat abactas. |
| 687 | senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo |
| 688 | rure senex; Battum vicinia tota vocabat. |
| 689 | divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei |
| 690 | nobiliumque greges custos servabat equarum. |
| 691 | hunc tenuit blandaque manu seduxit et illi |
| 692 | 'quisquis es, hospes' ait, 'si forte armenta requiret |
| 693 | haec aliquis, vidisse nega neu gratia facto |
| 694 | csg866.17 nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam!' |
| 695 | et dedit. accepta voces has reddidit hospes: |
| 696 | bcul403.8r 'tutus eas! lapis iste prius tua furta loquetur,' |
| 697 | et lapidem ostendit. simulat Iove natus abire; |
| 698 | cbo125.25r mox redit et versa pariter cum voce figura |
| 699 | 'rustice, vidisti si quas hoc limite' dixit |
| 700 | 'ire boves, fer opem furtoque silentia deme! |
| 701 | iuncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.' |
| 702 | at senior, postquam est merces geminata, 'sub illis |
| 703 | montibus' inquit 'erunt,' et erant sub montibus illis. |
| 704 | risit Atlantiades et 'me mihi, perfide, prodis? |
| 705 | me mihi prodis?' ait periuraque pectora vertit |
| 706 | in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index, |
| 707 | inque nihil merito vetus est infamia saxo. |
| 708 | Hinc se sustulerat paribus caducifer alis, |
| 709 | Munychiosque volans agros gratamque Minervae |
| 710 | despectabat humum cultique arbusta Lycei. |
| 711 | illa forte die castae de more puellae |
| 712 | vertice supposito festas in Palladis arces |
| 713 | pura coronatis portabant sacra canistris. |
| 714 | inde revertentes deus adspicit ales iterque |
| 715 | non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem: |
| 716 | ut volucris visis rapidissima milvus extis, |
| 717 | bav1663.23 r dum timet et densi circumstant sacra ministri, |
| 718 | slu1092.23 r flectitur in gyrum nec longius audet abire |
| 719 | cpl1661.17 v spemque suam motis avidus circumvolat alis, |
| 720 | sic super Actaeas agilis Cyllenius arces |
| 721 | inclinat cursus et easdem circinat auras. |
| 722 | quanto splendidior quam cetera sidera fulget |
| 723 | Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe, |
| 724 | tanto virginibus praestantior omnibus Herse |
| 725 | ibat eratque decus pompae comitumque suarum. |
| 726 | obstipuit forma Iove natus et aethere pendens |
| 727 | non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum |
| 728 | funda iacit: volat illud et incandescit eundo |
| 729 | cbo125.25v et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes. |
| 730 | vertit iter caeloque petit terrena relicto |
| 731 | nec se dissimulat: tanta est fiducia formae. |
| 732 | quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam |
| 733 | permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, |
| 734 | collocat, ut limbus totumque adpareat aurum, |
| 735 | ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, |
| 736 | virga sit, ut tersis niteant talaria plantis. |
| 737 | Pars secreta domus ebore et testudine cultos |
| 738 | tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum, |
| 739 | Aglauros laevum, medium possederat Herse. |
| 740 | quae tenuit laevum, venientem prima notavit |
| 741 | Mercurium nomenque dei scitarier ausa est |
| 742 | bcul403.8v et causam adventus; cui sic respondit Atlantis |
| 743 | Pleionesque nepos 'ego sum, qui iussa per auras |
| 744 | verba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse. |
| 745 | nec fingam causas, tu tantum fida sorori |
| 746 | esse velis prolisque meae matertera dici: |
| 747 | Herse causa viae; faveas oramus amanti.' |
| 748 | adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper |
| 749 | viderat Aglauros flavae secreta Minervae, |
| 750 | proque ministerio magni sibi ponderis aurum |
| 751 | postulat: interea tectis excedere cogit. |
| 752 | slu1092.23 v Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem |
| 753 | bav1663.23 v et tanto penitus traxit suspiria motu, |
| 754 | ut pariter pectus positamque in pectore forti |
| 755 | aegida concuteret: subit, hanc arcana profana |
| 756 | detexisse manu, tum cum sine matre creatam |
| 757 | Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit, |
| 758 | et gratamque deo fore iam gratamque sorori |
| 759 | et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro. |
| 760 | cbo125.26r bav1669.9 v protinus Invidiae nigro squalentia tabo |
| 761 | tecta petit: domus est imis in vallibus huius |
| 762 | abdita, sole carens, non ulli pervia vento, |
| 763 | tristis et ignavi plenissima frigoris et quae |
| 764 | igne vacet semper, caligine semper abundet. |
| 765 | huc ubi pervenit belli metuenda virago, |
| 766 | constitit ante domum (neque enim succedere tectis |
| 767 | fas habet) et postes extrema cuspide pulsat. |
| 768 | concussae patuere fores. videt intus edentem |
| 769 | vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum, |
| 770 | Invidiam visaque oculos avertit; at illa |
| 771 | surgit humo pigre semesarumque relinquit |
| 772 | cpl1661.18 r corpora serpentum passuque incedit inerti. |
| 773 | utque deam vidit formaque armisque decoram, |
| 774 | ingemuit vultumque una ac suspiria duxit. |
| 775 | pallor in ore sedet, macies in corpore toto. |
| 776 | nusquam recta acies, livent robigine dentes, |
| 777 | pectora felle virent, lingua est suffusa veneno; |
| 778 | risus abest, nisi quem visi movere dolores; |
| 779 | nec fruitur somno, vigilantibus excita curis, |
| 780 | sed videt ingratos intabescitque videndo |
| 781 | successus hominum carpitque et carpitur una |
| 782 | suppliciumque suum est. quamvis tamen oderat illam, |
| 783 | talibus adfata est breviter Tritonia dictis: |
| 784 | 'infice tabe tua natarum Cecropis unam: |
| 785 | sic opus est. Aglauros ea est.' haud plura locuta |
| 786 | fugit et inpressa tellurem reppulit hasta. |
| 787 | bav1663.24 r Illa deam obliquo fugientem lumine cernens |
| 788 | bcul403.9r murmura parva dedit successurumque Minervae |
| 789 | indoluit baculumque capit, quod spinea totum |
| 790 | vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, |
| 791 | cbo125.26v quacumque ingreditur, florentia proterit arvacsg866.18 |
| 792 | exuritque herbas et summa cacumina carpit |
| 793 | slu1092.24 r adflatuque suo populos urbesque domosque |
| 794 | polluit et tandem Tritonida conspicit arcem |
| 795 | ingeniis opibusque et festa pace virentem |
| 796 | vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit. |
| 797 | sed postquam thalamos intravit Cecrope natae, |
| 798 | iussa facit pectusque manu ferrugine tincta |
| 799 | tangit et hamatis praecordia sentibus inplet |
| 800 | inspiratque nocens virus piceumque per ossa |
| 801 | dissipat et medio spargit pulmone venenum, |
| 802 | neve mali causae spatium per latius errent, |
| 803 | germanam ante oculos fortunatumque sororis |
| 804 | coniugium pulchraque deum sub imagine ponit |
| 805 | cunctaque magna facit; quibus inritata dolore |
| 806 | Cecropis occulto mordetur et anxia nocte |
| 807 | anxia luce gemit lentaque miserrima tabe |
| 808 | liquitur, et glacies incerto saucia sole, |
| 809 | felicisque bonis non lenius uritur Herses, |
| 810 | quam cum spinosis ignis supponitur herbis, |
| 811 | quae neque dant flammas lentoque vapore cremantur. |
| 812 | saepe mori voluit, ne quicquam tale videret, |
| 813 | saepe velut crimen rigido narrare parenti; |
| 814 | denique in adverso venientem limine sedit |
| 815 | exclusura deum. cui blandimenta precesque |
| 816 | verbaque iactanti mitissima 'desine!' dixit, |
| 817 | 'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.' |
| 818 | 'stemus' ait 'pacto' velox Cyllenius 'isto!' |
| 819 | caelestique fores virga patefecit: at illi |
| 820 | surgere conanti partes, quascumque sedendo |
| 821 | bav1663.24 v flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri: |
| 822 | cbo125.27r illa quidem pugnat recto se attollere trunco, |
| 823 | sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues |
| 824 | labitur, et pallent amisso sanguine venae;cpl1661.18 v |
| 825 | utque malum late solet inmedicabile cancer |
| 826 | serpere et inlaesas vitiatis addere partes, |
| 827 | sic letalis hiems paulatim in pectora venit |
| 828 | vitalesque vias et respiramina clausit, |
| 829 | nec conata loqui est nec, si conata fuisset, |
| 830 | vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat, |
| 831 | oraque duruerant, signumque exsangue sedebat; |
| 832 | nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam. |
| 833 | Has ubi verborum poenas mentisque profanae |
| 834 | cepit Atlantiades, dictas a Pallade terrasbcul403.9v |
| 835 | linquit et ingreditur iactatis aethera pennis. |
| 836 | slu1092.24 v sevocat hunc genitor nec causam fassus amoris |
| 837 | 'fide minister' ait 'iussorum, nate, meorum, |
| 838 | pelle moram solitoque celer delabere cursu, |
| 839 | quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra |
| 840 | suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt), |
| 841 | hanc pete, quodque procul montano gramine pasci |
| 842 | armentum regale vides, ad litora verte!' |
| 843 | dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci |
| 844 | litora iussa petunt, ubi magni filia regis |
| 845 | ludere virginibus Tyriis comitata solebat. |
| 846 | non bene conveniunt nec in una sede morantur |
| 847 | maiestas et amor; sceptri gravitate relicta |
| 848 | ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis |
| 849 | ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, |
| 850 | induitur faciem tauri mixtusque iuvencis |
| 851 | mugit et in teneris formosus obambulat herbis. |
| 852 | quippe color nivis est, quam nec vestigia duricbo125.27v |
| 853 | calcavere pedis nec solvit aquaticus auster. |
| 854 | colla toris exstant, armis palearia pendent,bav1663.25 r |
| 855 | cornua vara quidem, sed quae contendere possis |
| 856 | facta manu, puraque magis perlucida gemma. |
| 857 | nullae in fronte minae, nec formidabile lumen: |
| 858 | pacem vultus habet. miratur Agenore nata, |
| 859 | quod tam formosus, quod proelia nulla minetur; |
| 860 | bav1669.10 r sed quamvis mitem metuit contingere primo, |
| 861 | mox adit et flores ad candida porrigit ora. |
| 862 | gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas, |
| 863 | oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt; |
| 864 | et nunc adludit viridique exsultat in herba, |
| 865 | nunc latus in fulvis niveum deponit harenis; |
| 866 | paulatimque metu dempto modo pectora praebet |
| 867 | virginea plaudenda manu, modo cornua sertis |
| 868 | inpedienda novis; ausa est quoque regia virgo |
| 869 | nescia, quem premeret, tergo considere tauri, |
| 870 | cum deus a terra siccoque a litore sensim |
| 871 | falsa pedum primis vestigia ponit in undis; |
| 872 | inde abit ulterius mediique per aequora ponti |
| 873 | fert praedam: pavet haec litusque ablata relictum |
| 874 | respicit et dextra cornum tenet, altera dorso |
| 875 | inposita est; tremulae sinuantur flamine vestes. |