Ovidius, Metamorphoses, 01 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | In nova fert animus mutatas dicere formas |
| 2 | corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas) |
| 3 | adspirate meis primaque ab origine mundi |
| 4 | ad mea perpetuum deducite tempora carmen! |
| 5 | Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum |
| 6 | unus erat toto naturae vultus in orbe, |
| 7 | quem dixere chaos: rudis indigestaque moles |
| 8 | nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem |
| 9 | non bene iunctarum discordia semina rerum. |
| 10 | nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, |
| 11 | nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, |
| 12 | nec circumfuso pendebat in aere tellus |
| 13 | ponderibus librata suis, nec bracchia longo |
| 14 | margine terrarum porrexerat Amphitrite; |
| 15 | utque erat et tellus illic et pontus et aer, |
| 16 | sic erat instabilis tellus, innabilis unda, |
| 17 | lucis egens aer; nulli sua forma manebat, |
| 18 | obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno |
| 19 | frigida pugnabant calidis, umentia siccis, |
| 20 | mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus. |
| 21 | Hanc deus et melior litem natura diremit. |
| 22 | nam caelo terras et terris abscidit undas |
| 23 | et liquidum spisso secrevit ab aere caelum. |
| 24 | quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, |
| 25 | dissociata locis concordi pace ligavit: |
| 26 | cbo125.1v ignea convexi vis et sine pondere caeli |
| 27 | emicuit summaque locum sibi fecit in arce; |
| 28 | proximus est aer illi levitate locoque; |
| 29 | densior his tellus elementaque grandia traxit |
| 30 | et pressa est gravitate sua; circumfluus umor |
| 31 | ultima possedit solidumque coercuit orbem. |
| 32 | Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum |
| 33 | congeriem secuit sectamque in membra coegit, |
| 34 | principio terram, ne non aequalis ab omni |
| 35 | parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. |
| 36 | slu1092.1 v tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis |
| 37 | bav1663.1 v iussit et ambitae circumdare litora terrae; |
| 38 | addidit et fontes et stagna inmensa lacusque |
| 39 | fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, |
| 40 | cpl1661.1 v quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, |
| 41 | in mare perveniunt partim campoque recepta |
| 42 | liberioris aquae pro ripis litora pulsant. |
| 43 | iussit et extendi campos, subsidere valles, |
| 44 | fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes, |
| 45 | utque duae dextra caelum totidemque sinistra |
| 46 | parte secant zonae, quinta est ardentior illis, |
| 47 | sic onus inclusum numero distinxit eodem |
| 48 | cura dei, totidemque plagae tellure premuntur. |
| 49 | quarum quae media est, non est habitabilis aestu; |
| 50 | nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit |
| 51 | temperiemque dedit mixta cum frigore flamma. |
| 52 | Inminet his aer, qui, quanto est pondere terrae |
| 53 | pondus aquae levius, tanto est onerosior igni. |
| 54 | illic et nebulas, illic consistere nubes |
| 55 | iussit et humanas motura tonitrua mentes |
| 56 | et cum fulminibus facientes fulgura ventos. |
| 57 | cbo125.2r His quoque non passim mundi fabricator habendum |
| 58 | aera permisit; vix nunc obsistitur illis, |
| 59 | cum sua quisque regat diverso flamina tractu, |
| 60 | quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum. |
| 61 | Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit |
| 62 | Persidaque et radiis iuga subdita matutinis; |
| 63 | vesper et occiduo quae litora sole tepescunt, |
| 64 | proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones |
| 65 | horrifer invasit Boreas; contraria tellus |
| 66 | nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro. |
| 67 | haec super inposuit liquidum et gravitate carentem |
| 68 | aethera nec quicquam terrenae faecis habentem. |
| 69 | Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, |
| 70 | slu1092.2 r cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca, |
| 71 | sidera coeperunt toto effervescere caelo; |
| 72 | neu regio foret ulla suis animalibus orba, |
| 73 | bav1663.2 r astra tenent caeleste solum formaeque deorum, |
| 74 | cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, |
| 75 | terra feras cepit, volucres agitabilis aer. |
| 76 | Sanctius his animal mentisque capacius altae |
| 77 | deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: |
| 78 | natus homo est, sive hunc divino semine fecit |
| 79 | ille opifex rerum, mundi melioris origo, |
| 80 | cpl1661.2 r sive recens tellus seductaque nuper ab alto |
| 81 | aethere cognati retinebat semina caeli. |
| 82 | quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis, |
| 83 | finxit in effigiem moderantum cuncta deorum, |
| 84 | pronaque cum spectent animalia cetera terram, |
| 85 | os homini sublime dedit caelumque videre |
| 86 | iussit et erectos ad sidera tollere vultus: |
| 87 | sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus |
| 88 | cbo125.2v induit ignotas hominum conversa figuras. |
| 89 | Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, |
| 90 | sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. |
| 91 | poena metusque aberant, nec verba minantia fixo |
| 92 | bav1669.1 v aere legebantur, nec supplex turba timebat |
| 93 | iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. |
| 94 | nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, |
| 95 | montibus in liquidas pinus descenderat undas, |
| 96 | nullaque mortales praeter sua litora norant; |
| 97 | nondum praecipites cingebant oppida fossae; |
| 98 | non tuba derecti, non aeris cornua flexi, |
| 99 | csg866.3 non galeae, non ensis erat: sine militis usu |
| 100 | mollia securae peragebant otia gentes. |
| 101 | ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis |
| 102 | saucia vomeribus per se dabat omnia tellus, |
| 103 | contentique cibis nullo cogente creatis |
| 104 | slu1092.2 v arbuteos fetus montanaque fraga legebant |
| 105 | cornaque et in duris haerentia mora rubetis |
| 106 | et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. |
| 107 | ver erat aeternum, placidique tepentibus auris |
| 108 | mulcebant zephyri natos sine semine flores; |
| 109 | mox etiam fruges tellus inarata ferebat, |
| 110 | nec renovatus ager gravidis canebat aristis; |
| 111 | bav1663.2 v flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, |
| 112 | flavaque de viridi stillabant ilice mella. |
| 113 | Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso |
| 114 | sub Iove mundus erat, subiit argentea proles, |
| 115 | auro deterior, fulvo pretiosior aere. |
| 116 | Iuppiter antiqui contraxit tempora veris |
| 117 | perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos |
| 118 | et breve ver spatiis exegit quattuor annum. |
| 119 | cbo125.3r tum primum siccis aer fervoribus ustus |
| 120 | canduit, et ventis glacies adstricta pependit; |
| 121 | tum primum subiere domos; domus antra fuerunt |
| 122 | et densi frutices et vinctae cortice virgae. |
| 123 | cpl1661.2 v semina tum primum longis Cerealia sulcis |
| 124 | obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci. |
| 125 | Tertia post illam successit aenea proles, |
| 126 | saevior ingeniis et ad horrida promptior arma, |
| 127 | non scelerata tamen; de duro est ultima ferro. |
| 128 | protinus inrupit venae peioris in aevum |
| 129 | omne nefas: fugere pudor verumque fidesque; |
| 130 | in quorum subiere locum fraudesque dolusque |
| 131 | insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi. |
| 132 | vela dabant ventis nec adhuc bene noverat illos |
| 133 | navita, quaeque prius steterant in montibus altis, |
| 134 | fluctibus ignotis insultavere carinae, |
| 135 | communemque prius ceu lumina solis et auras |
| 136 | cautus humum longo signavit limite mensor. |
| 137 | nec tantum segetes alimentaque debita dives |
| 138 | slu1092.3 r poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae, |
| 139 | quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, |
| 140 | effodiuntur opes, inritamenta malorum. |
| 141 | iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum |
| 142 | prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque, |
| 143 | sanguineaque manu crepitantia concutit arma. |
| 144 | vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, |
| 145 | non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est; |
| 146 | inminet exitio vir coniugis, illa mariti, |
| 147 | bav1663.3 r lurida terribiles miscent aconita novercae, |
| 148 | filius ante diem patrios inquirit in annos: |
| 149 | victa iacet pietas, et virgo caede madentis |
| 150 | cbo125.3v ultima caelestum terras Astraea reliquit. |
| 151 | Neve foret terris securior arduus aether, |
| 152 | adfectasse ferunt regnum caeleste gigantas |
| 153 | altaque congestos struxisse ad sidera montis. |
| 154 | tum pater omnipotens misso perfregit Olympum |
| 155 | fulmine et excussit subiecto Pelion Ossae. |
| 156 | obruta mole sua cum corpora dira iacerent, |
| 157 | perfusam multo natorum sanguine Terram |
| 158 | immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem |
| 159 | et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, |
| 160 | in faciem vertisse hominum; sed et illa propago |
| 161 | contemptrix superum saevaeque avidissima caedis |
| 162 | et violenta fuit: scires e sanguine natos. |
| 163 | cpl1661.3 r Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, |
| 164 | ingemit et facto nondum vulgata recenti |
| 165 | foeda Lycaoniae referens convivia mensae |
| 166 | ingentes animo et dignas Iove concipit iras |
| 167 | conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos. |
| 168 | Est via sublimis, caelo manifesta sereno; |
| 169 | lactea nomen habet, candore notabilis ipso. |
| 170 | hac iter est superis ad magni tecta Tonantis |
| 171 | regalemque domum: dextra laevaque deorum |
| 172 | slu1092.3 v atria nobilium valvis celebrantur apertis. |
| 173 | plebs habitat diversa locis: hac parte potentes |
| 174 | caelicolae clarique suos posuere penates; |
| 175 | hic locus est, quem, si verbis audacia detur, |
| 176 | haud timeam magni dixisse Palatia caeli. |
| 177 | Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, |
| 178 | celsior ipse loco sceptroque innixus eburno |
| 179 | terrificam capitis concussit terque quaterque |
| 180 | caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit. |
| 181 | cbo125.4r talibus inde modis ora indignantia solvit: |
| 182 | bav1669.2 r 'non ego pro mundi regno magis anxius illa |
| 183 | bav1663.3 v tempestate fui, qua centum quisque parabat |
| 184 | inicere anguipedum captivo bracchia caelo. |
| 185 | nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno |
| 186 | corpore et ex una pendebat origine bellum; |
| 187 | nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem, |
| 188 | perdendum est mortale genus: per flumina iuro |
| 189 | infera sub terras Stygio labentia luco! |
| 190 | cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae |
| 191 | ense recidendum, ne pars sincera trahatur. |
| 192 | sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, nymphae |
| 193 | faunique satyrique et monticolae silvani; |
| 194 | quos quoniam caeli nondum dignamur honore, |
| 195 | quas dedimus, certe terras habitare sinamus. |
| 196 | an satis, o superi, tutos fore creditis illos, |
| 197 | csg866.4 cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque, |
| 198 | struxerit insidias notus feritate Lycaon?' |
| 199 | Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum |
| 200 | talia deposcunt: sic, cum manus inpia saevit |
| 201 | sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, |
| 202 | cpl1661.3 v attonitum tantae subito terrore ruinae |
| 203 | cpl1661.3 r-40 humanum genus est totusque perhorruit orbis; |
| 204 | cpl1661.3 v-2 nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum |
| 205 | quam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque |
| 206 | slu1092.4 r murmura conpressit, tenuere silentia cuncti. |
| 207 | substitit ut clamor pressus gravitate regentis, |
| 208 | Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit: |
| 209 | 'ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) solvit; |
| 210 | quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. |
| 211 | contigerat nostras infamia temporis aures; |
| 212 | cbo125.4v quam cupiens falsam summo delabor Olympo |
| 213 | et deus humana lustro sub imagine terras. |
| 214 | longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum, |
| 215 | enumerare: minor fuit ipsa infamia vero. |
| 216 | Maenala transieram latebris horrenda ferarum |
| 217 | bav1663.4 r et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei: |
| 218 | Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni |
| 219 | ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. |
| 220 | signa dedi venisse deum, vulgusque precari |
| 221 | coeperat: inridet primo pia vota Lycaon, |
| 222 | mox ait 'experiar deus hic discrimine aperto |
| 223 | an sit mortalis: nec erit dubitabile verum.' |
| 224 | nocte gravem somno necopina perdere morte |
| 225 | comparat: haec illi placet experientia veri; |
| 226 | nec contentus eo, missi de gente Molossa |
| 227 | obsidis unius iugulum mucrone resolvit |
| 228 | atque ita semineces partim ferventibus artus |
| 229 | mollit aquis, partim subiecto torruit igni. |
| 230 | quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma |
| 231 | in domino dignos everti tecta penates; |
| 232 | territus ipse fugit nactusque silentia ruris |
| 233 | exululat frustraque loqui conatur: ab ipso |
| 234 | colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis |
| 235 | vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. |
| 236 | in villos abeunt vestes, in crura lacerti: |
| 237 | fit lupus et veteris servat vestigia formae; |
| 238 | canities eadem est, eadem violentia vultus, |
| 239 | idem oculi lucent, eadem feritatis imago est. |
| 240 | slu1092.4 v occidit una domus, sed non domus una perire |
| 241 | digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys. |
| 242 | in facinus iurasse putes! dent ocius omnes, |
| 243 | cpl1661.4 r cbo125.5r quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas.' |
| 244 | Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi |
| 245 | adiciunt, alii partes adsensibus inplent. |
| 246 | est tamen humani generis iactura dolori |
| 247 | omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae |
| 248 | forma futura rogant, quis sit laturus in aras |
| 249 | tura, ferisne paret populandas tradere terras. |
| 250 | talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)bav1663.4 v |
| 251 | rex superum trepidare vetat subolemque priori |
| 252 | dissimilem populo promittit origine mira. |
| 253 | Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras; |
| 254 | sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether |
| 255 | conciperet flammas longusque ardesceret axis: |
| 256 | esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, |
| 257 | quo mare, quo tellus correptaque regia caeli |
| 258 | ardeat et mundi moles obsessa laboret. |
| 259 | tela reponuntur manibus fabricata cyclopum; |
| 260 | poena placet diversa, genus mortale sub undis |
| 261 | perdere et ex omni nimbos demittere caelo. |
| 262 | Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris |
| 263 | et quaecumque fugant inductas flamina nubes |
| 264 | emittitque Notum. madidis Notus evolat alis, |
| 265 | terribilem picea tectus caligine vultum; |
| 266 | barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis; |
| 267 | fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. |
| 268 | utque manu lata pendentia nubila pressit, |
| 269 | fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi; |
| 270 | nuntia Iunonis varios induta colores |
| 271 | concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert. |
| 272 | sternuntur segetes et deplorata coloni |
| 273 | cbo125.5v vota iacent, longique perit labor inritus anni. |
| 274 | slu1092.5 r Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum |
| 275 | bav1669.2 v caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis. |
| 276 | convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni |
| 277 | intravere sui, 'non est hortamine longo |
| 278 | nunc' ait 'utendum; vires effundite vestras: |
| 279 | sic opus est! aperite domos ac mole remota |
| 280 | fluminibus vestris totas inmittite habenas!' |
| 281 | iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant |
| 282 | et defrenato volvuntur in aequora cursu. |
| 283 | cpl1661.4 v Ipse tridente suo terram percussit, at illa |
| 284 | intremuit motuque vias patefecit aquarum. |
| 285 | exspatiata ruunt per apertos flumina campos |
| 286 | cumque satis arbusta simul pecudesque virosque |
| 287 | tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris. |
| 288 | bav1663.5 r si qua domus mansit potuitque resistere tanto |
| 289 | indeiecta malo, culmen tamen altior huius |
| 290 | unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. |
| 291 | iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: |
| 292 | omnia pontus erat, derant quoque litora ponto. |
| 293 | Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca |
| 294 | et ducit remos illic, ubi nuper arabat: |
| 295 | csg866.5 ille supra segetes aut mersae culmina villae |
| 296 | navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. |
| 297 | figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, |
| 298 | aut subiecta terunt curvae vineta carinae; |
| 299 | et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, |
| 300 | nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. |
| 301 | mirantur sub aqua lucos urbesque domosque |
| 302 | Nereides, silvasque tenent delphines et altis |
| 303 | incursant ramis agitataque robora pulsant. |
| 304 | nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, |
| 305 | cbo125.6r unda vehit tigres; nec vires fulminis apro, |
| 306 | crura nec ablato prosunt velocia cervo, |
| 307 | quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, |
| 308 | slu1092.5 v in mare lassatis volucris vaga decidit alis. |
| 309 | obruerat tumulos inmensa licentia ponti, |
| 310 | pulsabantque novi montana cacumina fluctus. |
| 311 | maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit, |
| 312 | illos longa domant inopi ieiunia victu. |
| 313 | Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, |
| 314 | terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo |
| 315 | pars maris et latus subitarum campus aquarum. |
| 316 | mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, |
| 317 | nomine Parnasos, superantque cacumina nubes. |
| 318 | hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor) |
| 319 | cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, |
| 320 | Corycidas nymphas et numina montis adorant |
| 321 | fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat: |
| 322 | non illo melior quisquam nec amantior aequi |
| 323 | cpl1661.5 r bav1663.5 v vir fuit aut illa metuentior ulla deorum. |
| 324 | Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem |
| 325 | et superesse virum de tot modo milibus unum, |
| 326 | et superesse vidit de tot modo milibus unam, |
| 327 | innocuos ambo, cultores numinis ambo, |
| 328 | nubila disiecit nimbisque aquilone remotis |
| 329 | et caelo terras ostendit et aethera terris. |
| 330 | nec maris ira manet, positoque tricuspide telo |
| 331 | mulcet aquas rector pelagi supraque profundum |
| 332 | exstantem atque umeros innato murice tectum |
| 333 | caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti |
| 334 | inspirare iubet fluctusque et flumina signo |
| 335 | iam revocare dato: cava bucina sumitur illi, |
| 336 | cbo125.6v tortilis in latum quae turbine crescit ab imo, |
| 337 | bucina, quae medio concepit ubi aera ponto, |
| 338 | litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo; |
| 339 | tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba |
| 340 | contigit et cecinit iussos inflata receptus, |
| 341 | omnibus audita est telluris et aequoris undis, |
| 342 | slu1092.6 r et quibus est undis audita, coercuit omnes. |
| 343 | iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes, |
| 344 | flumina subsidunt collesque exire videntur; |
| 345 | surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis, |
| 346 | postque diem longam nudata cacumina silvae |
| 347 | ostendunt limumque tenent in fronde relictum |
| 348 | Redditus orbis erat; quem postquam vidit inanem |
| 349 | et desolatas agere alta silentia terras, |
| 350 | Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis: |
| 351 | 'o soror, o coniunx, o femina sola superstes, |
| 352 | quam commune mihi genus et patruelis origo, |
| 353 | deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt, |
| 354 | terrarum, quascumque vident occasus et ortus, |
| 355 | nos duo turba sumus; possedit cetera pontus. |
| 356 | haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae |
| 357 | certa satis; terrent etiamnum nubila mentem. |
| 358 | quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, |
| 359 | nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem |
| 360 | bav1663.6 r ferre modo posses? quo consolante doleres! |
| 361 | namque ego (crede mihi), si te quoque pontus haberet, |
| 362 | te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet. |
| 363 | cpl1661.5 v o utinam possim populos reparare paternis |
| 364 | artibus atque animas formatae infundere terrae! |
| 365 | bav1669.3 r nunc genus in nobis restat mortale duobus. |
| 366 | sic visum superis: hominumque exempla manemus.' |
| 367 | cbo125.7r dixerat, et flebant: placuit caeleste precari |
| 368 | numen et auxilium per sacras quaerere sortes. |
| 369 | nulla mora est: adeunt pariter Cephesidas undas, |
| 370 | ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes. |
| 371 | inde ubi libatos inroravere liquores |
| 372 | vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae |
| 373 | ad delubra deae, quorum fastigia turpi |
| 374 | pallebant musco stabantque sine ignibus arae. |
| 375 | ut templi tetigere gradus, procumbit uterque |
| 376 | slu1092.6 v pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo |
| 377 | atque ita 'si precibus' dixerunt 'numina iustis |
| 378 | victa remollescunt, si flectitur ira deorum, |
| 379 | dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri |
| 380 | arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!' |
| 381 | Mota dea est sortemque dedit: 'discedite templo |
| 382 | et velate caput cinctasque resolvite vestes |
| 383 | ossaque post tergum magnae iactate parentis!' |
| 384 | obstupuere diu: rumpitque silentia voce |
| 385 | Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, |
| 386 | detque sibi veniam pavido rogat ore pavetque |
| 387 | laedere iactatis maternas ossibus umbras. |
| 388 | interea repetunt caecis obscura latebris |
| 389 | verba datae sortis secum inter seque volutant. |
| 390 | inde Promethides placidis Epimethida dictis |
| 391 | mulcet et 'aut fallax' ait 'est sollertia nobis, |
| 392 | aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!)csg866.6 |
| 393 | magna parens terra est: lapides in corpore terrae |
| 394 | ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.' |
| 395 | Coniugis augurio quamquam Titania mota est, |
| 396 | bav1663.6 v spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo |
| 397 | diffidunt monitis; sed quid temptare nocebit? |
| 398 | cbo125.7v descendunt: velantque caput tunicasque recingunt |
| 399 | et iussos lapides sua post vestigia mittunt. |
| 400 | saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?) |
| 401 | ponere duritiem coepere suumque rigorem |
| 402 | mollirique mora mollitaque ducere formam. |
| 403 | cpl1661.6 r mox ubi creverunt naturaque mitior illis |
| 404 | contigit, ut quaedam, sic non manifesta videri |
| 405 | forma potest hominis, sed uti de marmore coepta |
| 406 | non exacta satis rudibusque simillima signis, |
| 407 | quae tamen ex illis aliquo pars umida suco |
| 408 | et terrena fuit, versa est in corporis usum; |
| 409 | quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa, |
| 410 | slu1092.7 r quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit, |
| 411 | inque brevi spatio superorum numine saxa |
| 412 | missa viri manibus faciem traxere virorum |
| 413 | et de femineo reparata est femina iactu. |
| 414 | inde genus durum sumus experiensque laborum |
| 415 | et documenta damus qua simus origine nati. |
| 416 | Cetera diversis tellus animalia formis |
| 417 | sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne |
| 418 | percaluit solis, caenumque udaeque paludes |
| 419 | intumuere aestu, fecundaque semina rerum |
| 420 | vivaci nutrita solo ceu matris in alvo |
| 421 | creverunt faciemque aliquam cepere morando. |
| 422 | sic ubi deseruit madidos septemfluus agros |
| 423 | Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo |
| 424 | aetherioque recens exarsit sidere limus, |
| 425 | plurima cultores versis animalia glaebis |
| 426 | inveniunt et in his quaedam modo coepta per ipsum |
| 427 | nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque |
| 428 | trunca vident numeris, et eodem in corpore saepe |
| 429 | cbo125.8r altera pars vivit, rudis est pars altera tellus. |
| 430 | quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, |
| 431 | concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus, |
| 432 | bav1663.7 r cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes |
| 433 | res creat, et discors concordia fetibus apta est. |
| 434 | ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti |
| 435 | solibus aetheriis altoque recanduit aestu, |
| 436 | edidit innumeras species; partimque figuras |
| 437 | rettulit antiquas, partim nova monstra creavit. |
| 438 | Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, |
| 439 | tum genuit, populisque novis, incognita serpens, |
| 440 | terror eras: tantum spatii de monte tenebas. |
| 441 | hunc deus arcitenens, numquam letalibus armis |
| 442 | ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus, |
| 443 | mille gravem telis exhausta paene pharetra |
| 444 | cpl1661.6 v perdidit effuso per vulnera nigra veneno. |
| 445 | slu1092.7 v neve operis famam posset delere vetustas, |
| 446 | instituit sacros celebri certamine ludos, |
| 447 | Pythia de domitae serpentis nomine dictos. |
| 448 | hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave |
| 449 | vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem. |
| 450 | bav1669.3 v nondum laurus erat, longoque decentia crine |
| 451 | tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus. |
| 452 | Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non |
| 453 | fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira, |
| 454 | Delius hunc nuper, victa serpente superbus, |
| 455 | viderat adducto flectentem cornua nervo |
| 456 | 'quid' que 'tibi, lascive puer, cum fortibus armis?' |
| 457 | dixerat: 'ista decent umeros gestamina nostros, |
| 458 | qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti, |
| 459 | qui modo pestifero tot iugera ventre prementem |
| 460 | cbo125.8v stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis. |
| 461 | tu face nescio quos esto contentus amores |
| 462 | inritare tua, nec laudes adsere nostras!' |
| 463 | filius huic Veneris 'figat tuus omnia, Phoebe, |
| 464 | te meus arcus' ait; 'quantoque animalia cedunt |
| 465 | cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra.' |
| 466 | dixit et eliso percussis aere pennis |
| 467 | inpiger umbrosa Parnasi constitit arce |
| 468 | bav1663.7 v eque sagittifera prompsit duo tela pharetra |
| 469 | diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem; |
| 470 | quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta, |
| 471 | quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum. |
| 472 | hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo |
| 473 | laesit Apollineas traiecta per ossa medullas; |
| 474 | protinus alter amat, fugit altera nomen amantis |
| 475 | silvarum latebris captivarumque ferarum475 |
| 476 | exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes: |
| 477 | vitta coercebat positos sine lege capillos. |
| 478 | multi illam petiere, illa aversata petentes |
| 479 | slu1092.8 r inpatiens expersque viri nemora avia lustrat |
| 480 | nec, quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat. |
| 481 | saepe pater dixit: 'generum mihi, filia, debes,' |
| 482 | saepe pater dixit: 'debes mihi, nata, nepotes'; |
| 483 | illa velut crimen taedas exosa iugales |
| 484 | cpl1661.7 r pulchra verecundo suffuderat ora rubore |
| 485 | inque patris blandis haerens cervice lacertis |
| 486 | 'da mihi perpetua, genitor carissime,' dixit |
| 487 | 'virginitate frui! dedit hoc pater ante Dianae.' |
| 488 | ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas |
| 489 | esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat: |
| 490 | Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes, |
| 491 | csg866.7 cbo125.9r quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt, |
| 492 | utque leves stipulae demptis adolentur aristis, |
| 493 | ut facibus saepes ardent, quas forte viator |
| 494 | vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit, |
| 495 | sic deus in flammas abiit, sic pectore toto |
| 496 | uritur et sterilem sperando nutrit amorem. |
| 497 | spectat inornatos collo pendere capillos |
| 498 | et 'quid, si comantur?' ait. videt igne micantes |
| 499 | sideribus similes oculos, videt oscula, quae non |
| 500 | est vidisse satis; laudat digitosque manusque |
| 501 | bracchiaque et nudos media plus parte lacertos; |
| 502 | si qua latent, meliora putat. fugit ocior aura |
| 503 | bav1663.8 r illa levi neque ad haec revocantis verba resistit: |
| 504 | 'nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis; |
| 505 | nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem, |
| 506 | sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae, |
| 507 | hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi! |
| 508 | me miserum! ne prona cadas indignave laedi |
| 509 | crura notent sentes et sim tibi causa doloris! |
| 510 | aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro, |
| 511 | curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse. |
| 512 | cui placeas, inquire tamen: non incola montis, |
| 513 | slu1092.8 v non ego sum pastor, non hic armenta gregesque |
| 514 | horridus observo. nescis, temeraria, nescis, |
| 515 | quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus |
| 516 | et Claros et Tenedos Patareaque regia servit; |
| 517 | Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque |
| 518 | estque, patet; per me concordant carmina nervis. |
| 519 | certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta |
| 520 | certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit! |
| 521 | inventum medicina meum est, opiferque per orbem |
| 522 | cbo125.9v dicor, et herbarum subiecta potentia nobis. |
| 523 | ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis |
| 524 | cpl1661.7 v nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!' |
| 525 | Plura locuturum timido Peneia cursu |
| 526 | fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit, |
| 527 | tum quoque visa decens; nudabant corpora venti, |
| 528 | obviaque adversas vibrabant flamina vestes, |
| 529 | et levis inpulsos retro dabat aura capillos, |
| 530 | auctaque forma fuga est. sed enim non sustinet ultra |
| 531 | perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat |
| 532 | ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu. |
| 533 | ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo |
| 534 | vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem; |
| 535 | alter inhaesuro similis iam iamque tenere |
| 536 | bav1669.4 r sperat et extento stringit vestigia rostro, |
| 537 | alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis |
| 538 | bav1663.8 v morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: |
| 539 | sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore. |
| 540 | qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, |
| 541 | ocior est requiemque negat tergoque fugacis |
| 542 | inminet et crinem sparsum cervicibus adflat. |
| 543 | viribus absumptis expalluit illa citaeque |
| 544 | victa labore fugae spectans Peneidas undas |
| 545 | 'fer, pater,' inquit 'opem! si flumina numen habetis, |
| 546 | qua nimium placui, mutando perde figuram!' |
| 547 | slu1092.9 r [quae facit ut laedar mutando perde figuram.] |
| 548 | vix prece finita torpor gravis occupat artus, |
| 549 | mollia cinguntur tenui praecordia libro, |
| 550 | in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, |
| 551 | pes modo tam velox pigris radicibus haeret, |
| 552 | ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa. |
| 553 | cbo125.10r Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra |
| 554 | sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus |
| 555 | conplexusque suis ramos ut membra lacertis |
| 556 | oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum. |
| 557 | cui deus 'at, quoniam coniunx mea non potes esse, |
| 558 | arbor eris certe' dixit 'mea! semper habebunt |
| 559 | te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae; |
| 560 | tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum |
| 561 | vox canet et visent longas Capitolia pompas; |
| 562 | postibus Augustis eadem fidissima custos |
| 563 | ante fores stabis mediamque tuebere quercum, |
| 564 | cpl1661.8 r utque meum intonsis caput est iuvenale capillis, |
| 565 | tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!' |
| 566 | finierat Paean: factis modo laurea ramis |
| 567 | adnuit utque caput visa est agitasse cacumen. |
| 568 | Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit |
| 569 | silva: vocant Tempe; per quae Peneos ab imo |
| 570 | effusus Pindo spumosis volvitur undis |
| 571 | deiectuque gravi tenues agitantia fumos |
| 572 | bav1663.9 r nubila conducit summisque adspergine silvis |
| 573 | inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat: |
| 574 | haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni |
| 575 | amnis, in his residens facto de cautibus antro, |
| 576 | undis iura dabat nymphisque colentibus undas. |
| 577 | conveniunt illuc popularia flumina primum, |
| 578 | nescia, gratentur consolenturne parentem, |
| 579 | populifer Sperchios et inrequietus Enipeus |
| 580 | Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas, |
| 581 | slu1092.9 v moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos, |
| 582 | in mare deducunt fessas erroribus undas. |
| 583 | Inachus unus abest imoque reconditus antro |
| 584 | cbo125.10v fletibus auget aquas natamque miserrimus Io |
| 585 | luget ut amissam: nescit, vitane fruatur |
| 586 | an sit apud manes; sed quam non invenit usquam, |
| 587 | esse putat nusquam atque animo peiora veretur. |
| 588 | Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam |
| 589 | csg866.8 flumine et 'o virgo Iove digna tuoque beatum |
| 590 | nescio quem factura toro, pete' dixerat 'umbras |
| 591 | altorum nemorum' (et nemorum monstraverat umbras) |
| 592 | 'dum calet, et medio sol est altissimus orbe! |
| 593 | quodsi sola times latebras intrare ferarum, |
| 594 | praeside tuta deo nemorum secreta subibis, |
| 595 | nec de plebe deo, sed qui caelestia magna |
| 596 | sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto. |
| 597 | ne fuge me!' fugiebat enim. iam pascua Lernae |
| 598 | consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, |
| 599 | cum deus inducta latas caligine terras |
| 600 | occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem. |
| 601 | Interea medios Iuno despexit in Argos |
| 602 | et noctis faciem nebulas fecisse volucres |
| 603 | sub nitido mirata die, non fluminis illas |
| 604 | cpl1661.8 v esse, nec umenti sensit tellure remitti; |
| 605 | atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae |
| 606 | bav1663.9 v deprensi totiens iam nosset furta mariti. |
| 607 | quem postquam caelo non repperit, 'aut ego fallor |
| 608 | aut ego laedor' ait delapsaque ab aethere summo |
| 609 | constitit in terris nebulasque recedere iussit. |
| 610 | coniugis adventum praesenserat inque nitentem |
| 611 | Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam; |
| 612 | bos quoque formosa est. speciem Saturnia vaccae, |
| 613 | quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde |
| 614 | quove sit armento, veri quasi nescia quaerit. |
| 615 | slu1092.10 r cbo125.11v Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor |
| 616 | desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus. |
| 617 | quid faciat? crudele suos addicere amores, |
| 618 | non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc, |
| 619 | hinc dissuadet Amor. victus Pudor esset Amore, |
| 620 | sed leve si munus sociae generisque torique |
| 621 | vacca negaretur, poterat non vacca videri! |
| 622 | Paelice donata non protinus exuit omnem |
| 623 | diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti, |
| 624 | donec Arestoridae servandam tradidit Argo. |
| 625 | centum luminibus cinctum caput Argus habebat |
| 626 | bav1669.4 v inde suis vicibus capiebant bina quietem, |
| 627 | cetera servabant atque in statione manebant. |
| 628 | constiterat quocumque modo, spectabat ad Io, |
| 629 | ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. |
| 630 | luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est, |
| 631 | claudit et indigno circumdat vincula collo. |
| 632 | frondibus arboreis et amara pascitur herba. |
| 633 | proque toro terrae non semper gramen habenti |
| 634 | incubat infelix limosaque flumina potat. |
| 635 | illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet |
| 636 | tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo, |
| 637 | conatoque queri mugitus edidit ore |
| 638 | bav1663.10 r pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est. |
| 639 | venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, |
| 640 | Inachidas: rictus novaque ut conspexit in unda |
| 641 | cornua, pertimuit seque exsternata refugit. |
| 642 | naides ignorant, ignorat et Inachus ipse, |
| 643 | quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores |
| 644 | cpl1661.9 r et patitur tangi seque admirantibus offert. |
| 645 | decerptas senior porrexerat Inachus herbas: |
| 646 | illa manus lambit patriisque dat oscula palmis |
| 647 | nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur, |
| 648 | oret opem nomenque suum casusque loquatur; |
| 649 | slu1092.10 v littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, |
| 650 | corporis indicium mutati triste peregit. |
| 651 | 'me miserum!' exclamat pater Inachus inque gementis |
| 652 | cornibus et nivea pendens cervice iuvencae |
| 653 | 'me miserum!' ingeminat; 'tune es quaesita per omnes |
| 654 | nata mihi terras? tu non inventa reperta |
| 655 | luctus eras levior! retices nec mutua nostris |
| 656 | dicta refers, alto tantum suspiria ducis |
| 657 | pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis! |
| 658 | at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam, |
| 659 | spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum. |
| 660 | de grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus. |
| 661 | nec finire licet tantos mihi morte dolores; |
| 662 | sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti |
| 663 | aeternum nostros luctus extendit in aevum.' |
| 664 | talia maerenti stellatus submovet Argus |
| 665 | ereptamque patri diversa in pascua natam |
| 666 | abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen |
| 667 | occupat, unde sedens partes speculatur in omnes. |
| 668 | Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra |
| 669 | ferre potest natumque vocat, quem lucida partu |
| 670 | bav1663.10 v Pleias enixa est letoque det imperat Argum. |
| 671 | parva mora est alas pedibus virgamque potenti |
| 672 | somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis. |
| 673 | haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce |
| 674 | desilit in terras; illic tegumenque removit |
| 675 | et posuit pennas, tantummodo virga retenta est: |
| 676 | hac agit, ut pastor, per devia rura capellas |
| 677 | cbo125.13r dum venit abductas, et structis cantat avenis. |
| 678 | voce nova captus custos Iunonius 'at tu, |
| 679 | quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo' |
| 680 | Argus ait; 'neque enim pecori fecundior ullo |
| 681 | herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.' |
| 682 | Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo |
| 683 | slu1092.11 r detinuit sermone diem iunctisque canendo |
| 684 | vincere harundinibus servantia lumina temptat. |
| 685 | ille tamen pugnat molles evincere somnos |
| 686 | et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, |
| 687 | parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta |
| 688 | fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.csg866.9 |
| 689 | Tum deus 'Arcadiae gelidis sub montibus' inquit |
| 690 | 'inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas |
| 691 | naias una fuit: nymphae Syringa vocabant. |
| 692 | non semel et satyros eluserat illa sequentes |
| 693 | et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque |
| 694 | rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat |
| 695 | cpl1661.9 v virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae |
| 696 | falleret et posset credi Latonia, si non |
| 697 | corneus huic arcus, si non foret aureus illi; |
| 698 | sic quoque fallebat. |
| 699 | Redeuntem colle Lycaeo |
| 700 | Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta |
| 701 | talia verba refert - restabat verba referre |
| 702 | et precibus spretis fugisse per avia nympham, |
| 703 | bav1663.11 r donec harenosi placidum Ladonis ad amnem |
| 704 | venerit; hic illam cursum inpedientibus undis |
| 705 | ut se mutarent liquidas orasse sorores, |
| 706 | Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret, |
| 707 | corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres, |
| 708 | dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos |
| 709 | effecisse sonum tenuem similemque querenti. |
| 710 | arte nova vocisque deum dulcedine captum |
| 711 | 'hoc mihi colloquium tecum' dixisse 'manebit,' |
| 712 | atque ita disparibus calamis conpagine cerae |
| 713 | inter se iunctis nomen tenuisse puellae. |
| 714 | talia dicturus vidit Cyllenius omnes |
| 715 | subcubuisse oculos adopertaque lumina somno; |
| 716 | supprimit extemplo vocem firmatque soporembav1669.5 r |
| 717 | languida permulcens medicata lumina virga. |
| 718 | slu1092.11 v nec mora, falcato nutantem vulnerat ense, |
| 719 | qua collo est confine caput, saxoque cruentum |
| 720 | deicit et maculat praeruptam sanguine rupem. |
| 721 | Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas, |
| 722 | exstinctum est, centumque oculos nox occupat una. |
| 723 | Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis |
| 724 | collocat et gemmis caudam stellantibus inplet. |
| 725 | protinus exarsit nec tempora distulit irae |
| 726 | horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn |
| 727 | paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos |
| 728 | condidit et profugam per totum exercuit orbem. |
| 729 | ultimus inmenso restabas, Nile, labori; |
| 730 | quem simulac tetigit, positisque in margine ripae |
| 731 | procubuit genibus resupinoque ardua collo, |
| 732 | quos potuit solos, tollens ad sidera vultus |
| 733 | et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu |
| 734 | cum Iove visa queri finemque orare malorum. |
| 735 | coniugis ille suae conplexus colla lacertis, |
| 736 | bav1663.11 v finiat ut poenas tandem, rogat 'in' que 'futurum |
| 737 | pone metus' inquit: 'numquam tibi causa doloris |
| 738 | haec erit,' et Stygias iubet hoc audire paludes. |
| 739 | Ut lenita dea est, vultus capit illa priores |
| 740 | fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae, |
| 741 | cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, |
| 742 | contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, |
| 743 | ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues: |
| 744 | de bove nil superest formae nisi candor in illa. |
| 745 | officioque pedum nymphe contenta duorum |
| 746 | cpl1661.10 r erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae |
| 747 | mugiat, et timide verba intermissa retemptat. |
| 748 | Nunc dea linigera colitur celeberrima turba. |
| 749 | huic Epaphus magni genitus de semine tandem |
| 750 | creditur esse Iovis perque urbes iuncta parenti |
| 751 | templa tenet. fuit huic animis aequalis et annisslu1092.12 r |
| 752 | Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem |
| 753 | nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum |
| 754 | non tulit Inachides 'matri' que ait 'omnia demens |
| 755 | credis et es tumidus genitoris imagine falsi.' |
| 756 | erubuit Phaethon iramque pudore repressit |
| 757 | et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem |
| 758 | 'quo' que 'magis doleas, genetrix' ait, 'ille ego liber, |
| 759 | ille ferox tacui! pudet haec opprobria nobis |
| 760 | et dici potuisse et non potuisse refelli. |
| 761 | at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus, |
| 762 | ede notam tanti generis meque adsere caelo!' |
| 763 | dixit et inplicuit materno bracchia collo |
| 764 | perque suum Meropisque caput taedasque sororum |
| 765 | traderet oravit veri sibi signa parentis. |
| 766 | ambiguum Clymene precibus Phaethontis an ira |
| 767 | mota magis dicti sibi criminis utraque caelo |
| 768 | bracchia porrexit spectansque ad lumina solis |
| 769 | 'per iubar hoc' inquit 'radiis insigne coruscis,cbo125.13v |
| 770 | nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque,bav1663.12 r |
| 771 | hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, |
| 772 | Sole satum; si ficta loquor, neget ipse videndum |
| 773 | se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris! |
| 774 | nec longus labor est patrios tibi nosse penates. |
| 775 | unde oritur, domus est terrae contermina nostrae: |
| 776 | si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso!' |
| 777 | emicat extemplo laetus post talia matris |
| 778 | dicta suae Phaethon et concipit aethera mente |
| 779 | Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos |
| 780 | sidereis transit patriosque adit inpiger ortus. |