monumenta.ch > Martianus Capella > 1
>>> Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, II

vat1535.5  uldVLF48.12  uldBPL88.10  uldBPL87.10  uldBPL36.8  ubbF_V_17.2r  med2410.1r  dkb332.1r  cec193.1 v  bsb104034.5  bnf14753.8-b4  bnf8671.1  bnf8670.4  bnf8669.2  LIBER I HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1 
Tu quem psallentem thalamis, quem matre Camena
progenitum perhibent, copula sacra deum,
cec193.2 r semina qui arcanis stringens pugnantia vinclis
complexuque sacro dissona nexa foves,
namque elementa ligas vicibus mundumque maritas
atque auram mentis corporibus socias,
foedere complacito sub quo natura iugatur,
sexus concilians et sub amore fidem;
o Hymenaee decens, Cypridis quae maxima cura es
(hinc tibi nam flagrans ore Cupido micat),
seu tibi quod Bacchus pater est placuisse choreas,
cantare ad thalamos seu genetricis habes,
comere vernificis florentia limina sertis
seu consanguineo Gratia trina dedit:
conubium divum componens Calliopea
carminis auspicio te probat annuere.
ubbF_V_17.2v-b1  2  Dum bsb104034.6 crebrius istos Hymenaei versiculos nescioquid inopinum intactumque moliens bnf14753.9 cano, respersum capillis albicandkb332.1vtibus verticem incrementisque lustralibus decuriatum nugulas ineptas aggarrire non perferens Martianus intervenit dicens 'quid istud, mi pater, quod nondum vulgata materie cantare deproperas et ritu nictantis anuldBPL88.11tistitis, priusquam fores aditumque reseraris, ὑμνολογεῖς? quin potius edoce quid apportes, et quorsum praedicta sonuerint revelato'. 'ne tu' inquam 'desipis admodumque perspicui operis ἐγέρσιμον <non> noscens creperum sapis, nec liquet Hymenaeo praelibante disposita nuptias resultare. si vero concepta cuius scaturriginis vena profluxerint properus scrutator inquiris, fabellam tibi, quam Satura comminiscens uldBPL36.9 hiemali pervigilio marcescentes me cum lucernas edocuit, ni prolixitas perculerit, explicabo. 3 bnf8669.3 Cum inter deos fierent cec193.2 v sacra dkb332.2r coniugia procreationis undique numerosae, liberique praeclues ac nepotum dulcium aetheria ubbF_V_17.3r multitudo et inter se quodam bnf8670.5 caelicolarum complexu ac foedere potirentur, praesertimque potissimos uldVLF48.13 conubialis bearet adiectio, idque diditum mundo loquax triviatim bsb104034.7 dissultaret humanitas, poetaeque praecipue Oeagrium citharistam secuti caecutientisque Maeonii suaviloquam senectutem epica vulgo lyricaque pagina consonarent nec aliquid dulcius Iovi inter aetherias voluptates una coniuge loquerentur, hisque accederet bnf8671.2 promptior fides, quae suadente aruspicio grandaevos med2410.1 v pontifices in testimonium convocat, cum quid Iuppiter hominum votis trepida curarum ambage suspensis multa implacabilis dkb332.2v hostia denegaret, exorata eius matrona provenire, et quicquid ille exprompta sententia, Parcarum pugillo asservante, dictaverit, delenitum suadae coniugis amplexibus iussuque removere; 4  nec solum superum regem attestabatur uxorium, idque etiam Diti propositum, idque Portuno, certumque esse Gradivum Nerienis Neriae coniugis amore torreri (Aesculapio quoque non dispar bnf14753.10 affectio) similique persuasione transduci Ope coniuga Cybeleque permulsa maestissimum seniorem deorum (Ianusque †Argionam utraque miratur effigie); ubbF_V_17.3v-b1 iam reginam tantum marito dependisse Membnf7900.112 v-b28phiticam, ut obsita luctu uldBPL87.11 perpetuo numquam eum contenta sit invenire. 5  Hac igitur fama hisque deorum alternis amoribus motus concitusque dkb332.3r Cyllenius, bsb104034.8 simulque quod cunctorum affectiones et thalamos, dum paret pluribus, conspicatur, uxorem ducere instituit. in quam sententiam mater illum anxia, cum annua peragratione zodiaca eam in Pliadum numero salutaret, impulerat, praesertimque quod palaestra crebrisque discursibus exercitum corpus lacertosis in iuvenalis roboris excellentiam toris virili quadam amplitudine renidebat, ac iam pubentes genae seminudum eum incedere chlamidaque indutum parva, invelatum cetera, umerorum cacumen obnubere sine magno risu Cypridis non sinebant. rationabili igitur proposito constituit pellere caelibatum. 6  Itaque pro illustri ea dignitate, quam conveniret accipere, cec193.3 r cunctamento longae deliberationis alternat. nam dkb332.3v Sophian ipse miro quidem cupiebat ardore, quod prudens sanctaque sit intemeratiorque cunctis pulchriorque virginibus, sed quod sororis eius collactea et indiscreto amica foedere videretur bnf7900.113 r perinuldBPL88.12deque ad innubas ipsa quoque transisse, eam in Palladis iniuriam non placuit coaptari. bsb104034.9 non dispar illum formae desiderabilis grataque luculentas in Manticen quoque succenderat; nam et noubbF_V_17.4rbilitas generis illam (quippe Pronoeae maior est filiarum) et praevidum perspicacis prudentiae commendabat ingenium. sed ipsis diebus forte immensi amoris impatientia ultro iuvenem consecuta Apollini fuerat copulata. 7  voluit saltem Entelechiae ac Solis filiam postulare, quod speciosa quam maxime magnaque deorum sit educata cura; nam ipsi Ψυχῇ natali die dii ad convibnf14753.11vium corrogati multa dkb332.4r contulerant. Iuppiter quippe diadema, quod Aeternitati, filiae honoratiori, detraxerat, capiti eius apposuit. Iuno quoque ex purgatioris auri splendente vena addiderat crinibus sociale vinclum. Tritonia etiam interula resoluta ricinio strophioque flammarum instar e cocco atque ipso sacri pectoris ac prudentis amiculo virginem virgo contexit. med2410.2 r Delius quoque, ut ramale laureum gestitat, divinatrice eadem coniecturalique virga volucres illi ac fulgorum iactus atque ipsius meatus caeli siderumque monstrabat. Vranie autem praenitens speculum, quod inter donaria eius adytis Sophia defixerat, quo se bsb104034.10 renoscens etiam originem vellet exquirere, clementi benignitate largita. Lemnius quoque faber illi insopibilis perennitatis igniculos, ne caligantibus tenebris dkb332.4v nocteque caeca opprimeretur, bnf8671.3 incendit. ubbF_V_17.4v omnes vero illecebras circa sensus cunctos apposuit Aphrodite; nam et unguentis oblitam floribusque redimitam bnf8669.4 halatu pasci foverique docuerat et melle permulserat et auro et monilibus inhiare membraque vinciri honorationis celsae affectatione persuaserat. tunc crepitacula cec193.3 v tinnitusque, quis infanti somnum duceret, adhibebat quiescenti. bnf7900.113 v praeterea ne ullum tempus sine illecebra oblectamentisque decurreret, pruritui subscalpentem circa ima corporis apposuerat voluptatem. sed vehiculum ei ac volatiles rotas, quis mira posset celeritate discurrere, tradiderat ipse Cyllenius, licet uldBPL36.10 eam auri compedibus illigatam Memoria praegravarit. his igitur Ψυχὴν opimam superis ditemque muneribus atque multa caelestidkb332.5rum collatione decoratam in conubium Arcas superiorum cassus optabat. sed eam Virtus, ut adhaerebat forte Cyllenio, paene lacrimans nuntiavit impotentia pharetrati volitantisque superi de sua societate bnf8670.6 correptam captivamque adamantinis nexibus a Cupidine detineri. 8  bsb104034.11 Super his igitur virginum thalamis dum eum deliberatae sortis blandimenta frustrantur, nec facile quaebnf14753.12piam praeterea, quae congrua paritate Tonantis nurus deligeretur, occurrit, amplius deliberandum suggerit Virtus, neque eum sine Apollinis consilio quicquam uldBPL87.12 debere deubbF_V_17.5rcernere aut fas ab eius congressibus aberrare, cum zodiaca eum hospitia praemetantem numquam abesse menstrua praecursione permitteret. igitur constitutum ubicumque uldBPL88.13 locorum frater esset adiretur. 9 ac tunc dkb332.5v volatilem virgam, uti se cum mundi penita permeare aetheriosque recessus irrumpere parili celeritate posset, uldVLF48.14 Virtuti de more permittit; ipse pedibus talaria nectit aurea, et nunc in fanis, quibus aut vaticinia obliquis fundebantur ambagibus aut denuntiata pecudum caede fissiculatis extorum prosiciis viscera loquebantur, <nunc in specubus>, quibus [que] <solitus> sortitus excedere vel logia personare, sagaci eum investigatione disquirunt. 10 sed his adytorum fastigiis specubusque viduatis absque lauri arentis paucis admodum foliis vittisque semivulsis, quas in Cumano antro post Sibyllam tinearum morsus cariesque carpebant, nihil eius potuit inveniri. med2410.2 v per aerios etiam tractus, quibus formare solitus et volucrum diversos bsb104034.12 meatus et oscinum linguas cec193.4 r et praepetis omina dkb332.6r pennae, frustra incassumque disquiritur. iam pridem quippe offensus contamine monendorum dedignatur augur Pythius nuncupari. item eum in Helicona, Delon Lyciamque sectantur; sed alibi lauros primores arentesque ederas, alibi carientem tripodem crepidasque situ murubbF_V_17.5v-b1cidas bnf7900.114 r praesagiorumque interlitam memoriam reppererunt. 11 Tandem Fama nuntiante cognoscunt quod Phoebo gaudet Parnasia rupes. licet inde quoque ad Indici montis secretum obumbratumque scopulum nube perpetua posterius migrasse perhibebant, tamen Cirrhaeos tunc recessus et sacrati specus loquacia antra conveniunt. illic autem circumstabat in ordinem quicquid imminet saeculorum, Fortunae urbium nationumque, omnium regum ac totius populi. videbantur aliae transacti cursus emensa fugientes; consistebant aliae bnf8671.4 sub dkb332.6v conspectu, adveniebantque bnf14753.13 quamplures, atque ita nonnullis eminus vanescebat disparata prolixitas, ut velut fumidae caligationis incredibilis haberetur aura. inter haec mira spectacula Fortunarumque cursus [motus] nemorum etiam susurrantibus flabris canora modulatio bsb104034.13 melico quodam crepitabat appulsu. nam eminentiora prolixarum arborum culmina perindeque distenta acuto sonitu resultabant: quicquid vero terrae confine ac propinquum ramis acclinibus fuerat, gravitas rauca quatiebat. at media ratis per annexa succentibus duplis ac sesqualteris nec non etiam sesquitertiis, <sesqui>octavis etiam sine discretione iuncturis, licet intervenirent limmata, concinebant. ita fiebat, ut nemus dkb332.7r illud harmoniam totam superumque carmen modulaubbF_V_17.6rtionum congruentia personaret. 12 quod quidem exponente Cyllenio Virtus edidicit etiam in caelo orbes parili ratione aut concentus edere aut succentibus convenire. nec mirum quod Apollinis silva ita rata modificatione congrueret, cum caeli quoque orbes idem Delius moduletur in Sole, hincque esse quod illic Phoebus et hic vocitetur bnf8669.5 Auricomus; 13  nam Solis augustum caput radiis perfusum circumactumque flammantibus velut auratam caesariem rutili cec193.4 v verticis imitatur; hinc quoque Sagittarius, hinc quoque Vulnificus, quod possit radiorum iaculis icta penetrare. 14 Demonstrabat bsb104034.14 praeterea Virtuti Cyllenius amnes quosdam caelitus defluentes, quos transeundos esse perhibebat, ut ad deum ipsum, quem reperire uldBPL88.14 cura est, pervenirent. verum eosdem dkb332.7v amnes diversicolor fluentorum discrepantium unda raptabat; quippe primus diffusioris ac prolixi ambitus gurges liventis aquae volumine nebuloso atque algidis admodum pigrisque cursibus haesitabat. interius alius lactis instar candidaeque lucis mitis omnia quietusque motu undas volvebat argenteas. tertius vero nimio rubroque igne rutilantes med2410.3 r festinataque rapiditate praecipites fragososque cursus anhela sulphureus bnf14753.14 celeritate torquebat. qui hunc sequebatur uldBPL87.13 bnf7900.114 v auratus ac fulgidus ac flammis ubbF_V_17.6v-b1 coruscantibus rutilans; sed diversitatem fluminum, utrimque coniunctus quibusdam rivulis intermixtis, quantum pensabat moderatio, uldBPL36.11 temperabat. verum interior illo electro purior resplendebat amnis, quem praeter ceteros Fortunarum ille consistens populus dkb332.8r appetebat, quarum alias eius odor et halatus illexerat, alias lenis undae canori permulsere modulatus; gustum autem bnf8670.7 haustumque quamplures ex eodem dulcissimo gurgite sitiebant. nec deerant, qui eadem foveri abluique lympha ac se in illam iacere cupiebant. praeterea duo restrictiores ac sinu bsb104034.15 ambituque parvo raptabantur interius, quorum uterque pro aliorum vicinia et confinio coloratus exiguum proprii saporis haustum multa mutabilis admixtione traxere. nam alter nimia celeritate festinus ac plerumque consistens relabensque ferebatur; alius vero quandam undarum originem gestans flexuosisque anfractibus errabundus spumabat cunctis uldVLF48.15 seminibus fluentorum. 15 Hi igitur cursus discoloris amnes praebnf8671.5dictas rerum nationumque Fortunas immensis primo dkb332.8v sinibus ambiebant. tunc diversa undarum violensque rapiditas singulas quasque pervadens improvisa vi per declivis alvei praecipites lapsus rapidis turbinibus pertrahebat, ita ut alius easdem plerumque alteri transcec193.5 rfunderet fluvio, et quam ille exercitam ubbF_V_17.7r longa collisione vexarat, alter aut ripae redderet aut amne mersaret. non tamen Fortunas omnes illi sanguineus aut caeruleus involutas gurgites rapiebant; plerumque illius lactei praenitens unda repente correptas eminentis tractus vertice subvehebat; aliquando etiam sublimatas atque fluctu elatiore suspensas in illum cruentae similitudinis reiciebat aestum aut in torrentem lividum vorandas bsb104034.16 hiatu piceo despuebat. alterna igitur permixtione fluviorum ille Fortunarum populus agebatur; neque enim ulla prorsus erat, quae ab omni dkb332.9r immunis incursu cunctoque esset bnf14753.15 gurgite feriata. 16  Denique Virtus secuta Cyllenium dum sola cunctos interrite transmearet, licet eam magno fragore colliserint, tamen opprimere non quiverunt. tandem trans fluvios, qui ad quoddam Phoebi spectaculum ferebantur, cum Virtute Mercurius constiterunt. ac tunc Latoium conspicati edito considentem arduoque suggestu atque in conspectu quattuor urnulas adopertas vicissim atque alternis inspectionibus enudare, quae diversa specie metallisque formatae. nam una ex ferro, quantum conici potuit, duriore, alia ex argenti fulgentiore materie, tertia liventis plumbi fusili robore videbatur, ubbF_V_17.7v-b1 uldBPL88.15 at vero propior deo perlucentis vitri salo renidebat. singulae autem rerum quaedam semina elementaque gestabant. 17  nam flamma flagrantior et ab ipsius med2410.3 v Cecaumenes dkb332.9v exanclata fomitibus ex ferri praedicta anhelabat urna, quae tamen vertex Mulciberi dicebatur. bnf7900.115 r alia etiam, quae fuerat ex argenti materie, praeferebat serena bsb104034.17 fulgentia et vernantis caeli temperie renidebat; hanc dicebat risum Iovis. illa vero metalli gravioris plena undosae hiemis atque algidi frigoris necnon etiam pruinarum, haec Saturni vocabatur exitium. at vero sali resplendentis atque ad ipsius dei bnf8669.6 dexteram sita, aeris totius seminibus erat referta; hanc Iunonis ubera memorabant. 18  ex his igitur urnis deus alternatim, quantum dispositis sat erat, hauriebat. nam quotiens orbi complacito vitalis spiritus cec193.5 v salubres ministrabat auras, ex illa argenti clementia aeris hausti permiscens semina temperabat; cum vero pestem diram commeritis mortalibus minabatur, aeri similiter anhelos dkb332.10r ignes aut torpentis frigoris venena miscebat et in affligendum meare cogebat orbem. 19  tali dei temperamento Virtus admonita, magisque cum eum salutares auras miscere conspiceret, caeci poetae Graium versum Mercurio comprobante commemorat:
Φοῖβος ἀκερσεκόμης λοιμοῦ νεφέλην ἀπερύκει,
bnf8671.6 ex quo pestem fugari uldBPL87.14 posse ubbF_V_17.8r Mercurius, bnf14753.16 si voces prime vestigiis eius accederent, admonebat; subdendae tamen Clario fidibus personanti bsb104034.20 atque inter serta laurigera infularum lubrico implexoque crine redimito. 20  talia conserentes ut procul Pythius adventare conspexit causamque adventus primis aspectibus recognovit, throno, quo insidebat, exsurgens Musas iussit occurrere; quae licet in Maiugenae officium properare viderentur, ratis tamen incessibus dkb332.10v movebantur. ac tunc germano in participatum operis consessumque suscepto prior orsus est Phoebus: 21 
anxia cum trepidis nutat sententia rebus,
fluctuat incertis aut sors ignota futuris,
consultet mortale genus (quippe indiga veri
cura facit dubium vel spes incerta fatigat);
at nobis praescire vacuum est, cunctatio nulla est:
quod superi voluere licet; de pectore fixis
praeoptare caret, si quid placet atque necesse est.
uldBPL36.12 bnf8670.8 sed tibi quod nondum venit mansura voluntas,
consilium vis ferre meum: sic semper ab omni
med2410.4 r velle capis socium, faciunt atque addita mentem.
22 
est igitur prisci generis doctissima virgo,
conscia Parrhasio cui fulgent sidera coetu,
cec193.6 r cui nec Tartareos claustra occultare recessus
nec Iovis arbitrium rutilantia fulmina possunt;
fluctigena spectans qualis sub gurgite Nereus,
quaeque tuos norit fratrum per regna recursus,
uldBPL88.16 dkb332.11r pervigil immodico penetrans arcana labore,
ubbF_V_17.8v-b1 bsb104034.21 quae possit docta totum praevertere cura
quod superis praescire datum.
quin crebrius in nos
ius habet illa, deos urgens in iussa coactos;
et quod nulla queat superum temptare potestas,
invito scit posse Iove.
stent ardua magno,
alterutrum cumulat parilem meruisse iugalem.
23 His Apollinis dictis laetabunda Virtus, quod tam excellentis virginis suasum videt esse coniugium, ut nihil amissum ex supra dictarum duceret dignitate, nomen tamen eius inquirit. quod ubi cognovit uldVLF48.16 Philologiam esse, de qua foedus instabat, tanta gratulatione alacritateque concutitur, ut aliquanto de ingenito rigore descendens etiam corpore moveretur. quippe propinquam esse commemorat et laudatae bnf14753.17 illius Mantices patronam, in ipsam quoque Sophian supellectilis multae remuneratione dkb332.11v largissimam. nam Ψυχὴν bnf8671.7 incultam ac ferino more versantem apud hanc asserit expolitam, ita ut, si quid pulchritudinis ornatusque gestaret, ex Philologiae sibi cultibus arrogarit, quae ei tantum affectionis impenderit, ut eam semper immortalem facere laborarit. nihil igitur immorandum, quippe cum impiger gerendorum sciatur esse Cyllenius. sed acceptis Apollinis fatibus respondit ipse Maiugena: 24  ubbF_V_17.9r bsb104034.22 bnf7900.115 v
certum est, Lauripotens decusque divum,
nostrum ex contiguis venire pectus
cec193.6 v et quicquid socium ciere numen
iunctus compererim probare rerum.
bnf8669.7 med2410.4 v sed numquam mage velle disparamus
et fit collibitum manere iussis,
uldBPL87.15 quam cum Deliaco meare fatu
cura atque arbitrio monemur isto.
hunc dkb332.12r quippe ambiguum nefas putare,
et quaecunque fuit perit voluntas.
quocirca officio decentiore
paret praecluibus libens profatis
Arcas in thalamos venire iussus.
sed tu, Delie, quo Tonantis exstet
compar propositum volensque nutus,
instes; nam solitus ciere pectus
et praeversa vigil monere sensa,
illum contribuas favere iussis
et coeptis sacra fulserit voluntas.
25  Haec dicente Mercurio 'quin potius' inquit Virtus 'uterque vestrum Iovem voce conciliet. nam et hic eius consiliorum conscius et tu praeceptionis arcanus; uldBPL88.17 ille mentem novit, tu verba componis: Phoebo suevit instante concedere, tibi pectus solitus aperire. addo quod vos numquam convenit disparari, et licet hic cursor Apollinei plerumque axis celeritate vincatur ac remorata ubbF_V_17.9v-b1 dkb332.12v statione consistens cupiat Delii festinata praevertere, bsb104034.23 tamen cum consequitur, ita libratus antevenit, ut cessim plerumque recursitans bnf14753.18 gaudeat occupari. una igitur vestrum Iovem pia pignora convenite. certum quippe est quod et Phoebeo conivens cec193.7 r splendore succumbat et cum Stilbonte incedens conubiorum copulis allubescat'. 26  his dictis Virtus praecedentis officio ac Mercurialis virgae perflatione concussa in caelum itura sustollitur. augurales vero alites ante currum Delio constiterunt, uti quis vellet vectus ascenderet; nam futura plerumque conformans bnf8670.9 his praesagire consueverat. petaso autem ac talaribus concitatis coepit praeire Mercurius; sed bnf8671.8 scandente Phoebo Musarum uldBPL36.13 pedisecus adhaerensque comitatus candenti canoraque alite vehebatur. 27 tum vero conspiceres med2410.5 r totius mundi dkb332.13r gaudia convenire. nam et Tellus floribus luminata, quippe veris deum conspexerat subvolare Mercurium, et Apolline conspicato aeria Temperies sudis tractibus bnf7900.116 r renidebat. superi autem globi orbesque septemplices suavis cuiusdam melodiae harmonicis tinnitibus concinebant ac sono ultra solitum dulciore, quippe Musas adventare praesenserant; quae quidem bsb104034.24 singillatim circulis quibusque metatis, ubi suae pulubbF_V_17.10rsum modulationis agnoverant, constiterunt. nam Vranie stellantis mundi sphaeram extimam continatur, quae acuto raptabatur sonora tinnitu, 28  Polymnia Saturnium circulum tenuit, Euterpe Iovialem, Erato ingressa Martium modulatur, Melpomene medium, ubi Sol flammanti mundum lumine convenustat, Terpsichore Venerio sociatur auro, dkb332.13v Calliope orbem complexa Cyllenium, Clio citimum circulum, hoc est in Luna collocavit hospitium, quae quidem graves pulsus modis raucioribus personabat. sola vero, quod vector eius cycnus impatiens oneris atque etiam subvolandi alumna stagna petierat, Thalia derelicta in ipso florentis campi ubere residebat. 29  interea tractus aerios iam Phoebus exierat, cum subito ei vitta crinalis immutatur bnf14753.19 in radios, laurusque, quam dextera retinebat, in lampadem mundani splendoris accenditur, fiuntque volucres, qui currum Delium subvehebant, anheli flammantis lucis alipedes. atque idem pallio rutilante ac reserato stellantis poli limine Sol repente clarus emicuit. Cyllenius quoque in sidus vibrabile astrumque convertitur. 30  atque ita metamordkb332.14rphosi supera bsb104034.25 pulchriores per Geminos proprietate quadam signi familiaris cec193.7 v invecti augusto ubbF_V_17.10v-b1 refulsere caelo, ac mox Tonantis palatium petiverunt. qui postquam ingresuldBPL87.16si et coram data copia bnf8669.8 fandi, ut vidit Clarius consortio patrem Iunonis haerentem, quam noverat suffragari plurimum ac fauldBPL88.18vere conubiis, laetus primo omine ipsamque concilians, in cuius arbitrio positam mariti noverat voluntatem, ita mitis affatur: 31 
possem minore ambigens fiducia
solum Tonantem pignoris pro foedere
bupaeda vixdum vel paterna contremens
praecepta adire, ni iugata caelitum
omen pararent prosperum consortia,
med2410.5 v tabensque divum nunc moneret nexio. uldVLF48.17
Iunone thalamos quis rogare conscia
nollet deorum, cum futura Pronuba
eadem profecto dkb332.14v quaeque suffragabitur?
bnf8671.9 iugalis ergo blanda nutus praestrue
nostrisque suade quo allubescat nisibus.
32 
te nunc parentem principemque maximum
fatumque nostrum (quippe Parcarum chorus
humana pensat, tuque sortem caelitum,
tuumque velle est ante praescientias,
ac mente gestas quicquid instabit deis,
cuiusque nutu gignitur necessitas,
futura cuius illigat decretio,
instatque quicquid velle vel serum potes)
te, te igitur illo quo benignus numine es
deposco, caeli blanda temperatio
ubbF_V_17.11r cec193.8 r piumque culmen, iure qui divum pater,
bnf7900.116 v concede proli quo nepotum provehat
numerum, bsb104034.26 supernis astra quem vibrant polis.
Maiae tuumque flagitat pignus sacrum,
thalamis iugetur virginis doctissimae. bnf14753.20
33 
sed te parentis cura <si> stringit pia,
par est deorum convoces coetum potens,
conubium ipsa sanciens dkb332.15r cum coniuge,
quo prolis exstent lege supera nuptiae
perpesque vinclum caelitum signet decor.
34  Hic postquam Delius conquievit, conversus ad coniugem Iuppiter, quid eius bnf8670.11 voluntas haberet, inquirit. verum illa multa ratione permulsa (primo quod ei qui placiditatem afferre solitus Phoebus orabat, quique etiam a se eiusdem filias eruditas ad parentum quoque conspectum fecerat subvolare; dehinc nuptiis Iuno non solita refragari; tunc etiam Cyllenium diligebat, med2410.6 r quod eius uberibus educatus poculum immortaliuldBPL36.14tatis exhauserat; perindeque et matris gratiam conferebat; accrescebat votis, quod multa eam Clarius conciliatione devinxerat) faciendum profecto accelerandumque uldBPL88.19 persuadet, ne itidem Cyllenius Cypridis lactatus illecebris Hermaphrodito fratrem gignere succensus dkb332.15v optaret. 35  stimulabat pauubbF_V_17.11v-b1lulum Iovem, ne uxoris Cyllenius fotibus repigratus somnolento repente marcore torperet et iam velut maritali vacatione feriatus discursare sub praeceptis Iovialibus denegaret. 36  'nam illum iam pridem' ait 'PhilologiuldBPL87.17ae bsb104034.29 sentio amore torreri eiusque studio comparatas habere quamplures in famulitio Disciplinas, ipsum linguae insignis ornatibus fandi nimiam venustatem, quo placeret virgini, consecutum, deinde barbito aurataque bnf8671.10 chely ac doctis fidibus personare. addo quod celebrat mirabile praestigium [elegantiam pingendi], cum vivos etiam cec193.8 v vultus aeris aut marmoris signifex animator inspirat; totum certe complacitum est, quicquid comit decorem iuvenalium gratiarum'. se igitur eos iam pridem amore mudkb332.16rtuo colligatos idcirco paululum distulisse, ne in thalamum primaeva affectione festinans, cum discurrendum esset, totis noctibus repigratior bnf8669.9 paululum simularet anomalum. 37 tunc Iuno 'atquin' ait 'eiusdem convenit virginis subire vinclum, quae illum etiam quiescere cupientem conivere non perferat. an vero quisquam est, qui Philologiae se asserat pervigilia laborata bnf14753.21 et lucubrationum perennium nescire pallorem? quae autem noctibus universis caelum, ubbF_V_17.12r freta Tartarumque discutere ac deorum omnium sedes curiosae indagis perscrutatione transire, quae textum mundi circulorumque volumina vel orbiculata parallela vel obliqua, decusata, polos, climata axiumque vertigines cum ipsorum puto bsb104034.30 siderum multitudine numerare, nisi haec Philologia, gracilenta bnf7900.117 r quadam affixione dkb332.16v consuevit? quotiens deos super eiusdem coactione instantiaque conquestos, cum eos concubiae aut intempestae noctis silentio quiescentes ad se venire inaudita quadam obsecratione compelleret. 38 tam vero abest ut sub hac possit pigrescere intricarique Cyllenius, ut commotis ab eadem suscitatisque pinnis extramundanas petere latitudines urgeatur. cur igitur, rex optime, differuntur, cum pro sola Atlantidae sollertia duos vigiles repromittam?' 39  Haec cum Iuno affixa, ut adhaerebat elatiori plurimum Iovi, acclinatis eius auribus med2410.6 v intimaret, de quodam purgatioris vibratiorisque luminis loco allapsa sensim Pallas corusca descendit atque ita, ut videbatur vertici Ioviali inhaerere supervolans, tandem constitit sublimiore quodam andkb332.17rnixa suggestu. quam cum Iuppiter, ut iugali elatior ubbF_V_17.12v adhaerebat, de proximo contiguoque suspexit, sic exorsus: 'o virgo, nostri pars melior, opportune votis intermixta Maiugenae, quae sive Deliacis vocibus permulsa descendis, cec193.9 r sive absque te Iovis non erat formare consilium, seu consensus noster ne mutilus videretur approperas, uldBPL88.20 noveris tamen Philologiae Cyllenium nuptias postulare. nondum mea prompta bsb104034.33 sententia est; exspecto quid suadeas. novi quippe, quam eiusdem virginis incessabilis labor tibi semper acceptus, et ut e tuis numeretur illa pedisequis; par est igitur ipsa praesertim decernas, quicquid de eius conubio provisura dispensas'. 40 tunc Pallas aliquanto submissior ac virginalis pudoris rubore suffusa oculosque peplo, quod rutilum circum caput gestabat, obnubens, improbabat aliquantum quod super dkb332.17v nuptiis virgo consulitur, praesertimque eius, quam propter consociationis officia manere bnf14753.22 cuperet semper intactam. dedignatur praeterea huiusmodi adhibere consensum, cum ita expers totius copulae censeatur, ut neque de ulla uldVLF48.18 commixtione progenita neque ipsa procreare quicquam Arithmetica teste monstretur. ac tunc ubbF_V_17.13r septem radiorum coronam solivaga virginitas renudabnf8671.11vit, ne feturarum causis et copulis interesset. quia tamen eius optaverat Iuppiter exegeratque consilium, suadet deos maritos dearumque grandaevas in haec decernenda conduci; quippe convenire Cyllenio, ut pro officiorum praemiis potissimorum favor caelitum eius vincla sanciret. augustius quoque fieri Ioviale decretum, cum coetu deorum attestante depromitur, ipsamque nupturam deo convenire non posse, nisi superi senatus consulto mordkb332.18rtalis esse bnf8670.12 desineret. id genus plurima suadente Tritonia regum coniugum uterque consentit. 41  bsb104034.34 Ac mox Iovis scriba praecipitur pro suo ordine ac ratis modis caelicolas advocare, praecipueque senatores deorum, qui Penates uldBPL87.18 ferebantur Tonantis ipsius quorumque nomina quoniam publicari secretum cec193.9 v caeleste non pertulit, ex eo quod omnia pariter repromittunt, nomen eis consensione perfecit. 42  bnf7900.117 v Vulcanum vero Iovialem ipse Iuppiter poscit, licet numquam ille de sede corusca descenderet. bnf8672.7-b1 tunc etiam ut inter alios potissimi rogarentur ipsius collegae Iovis, qui bis seni cum eodem Tonante numerantur, ubbF_V_17.13v-b1 med2410.7 r quosque distichum uldBPL36.15 complectitur Ennianum:
Iuno Vesta Minerva Ceresque Diana Venus Mars
Mercurius Iovis Neptunus Vulcanus Apollo.
43  item et septem residui, qui inter bnf8669.10 duodecim non vocantur. post hos quamplures, alti pro suis gradibus, caelites ac deorum omnium populus dkb332.18v absque impertinentibus convocandi. 44  nec mora milites Iovis per diversas caeli regiones approperant. quippe discretis plurimum locis deorum singuli mansitabant, et licet per zodiacum tractum nonnulli singulas vel binas domos animalibus titularint, in aliis tamen habitaculis commanebant. 45  Nam in sedecim discerni dicitur caelum omne regiones, in quarum prima sedes habere memorantur post ipsum Iovem dii Consentes Penates, 46  Salus ac Lares, Ianus, Favores opertabnf14753.23nei Nocturnusque. in secunda itidem mansitabant praeter domum bsb104034.37 Iovis, quae ibi quoque sublimis est, ut est in omnibus praediatus, uldBPL88.21 Quirinus Mars, Lar militaris; Iuno etiam ibi domicilium possidebat, Fons etiam, Lymphae diique Novensiles. 47 sed de tertia regione unum placuit corrogari. nam Iovis Secundani et Iovis dkb332.19r Opulentiae Minervaeque domus illic sunt constitutae; sed omnes circa ipsum Iovem fuerant in praesenti. Discordiam vero ac Seditionem quis ad sacras nuptias corrogaret, praeserubbF_V_17.14rtimque cum ipsi Philologiae fuerint semper inimicae? de eadem igitur regione solus Pluton, quod patruus sponsi est, convocatur. 48 tunc Lynsa silvestris, Mulciber, Lar caelestis necnon etiam militaris Favorque ex quarta regione venerunt. 49  corrogantur ex proxima, transcursis domibus coniugum regum, Ceres, Tellurus Terraeque pater cec193.10 r Vulcanus et Genius. 50  vos quoque, Iovis filii, Pales et Favor cum Celeritate, Solis filia, ex sexta poscimini; nam Mars Quirinus et Genius superius postulati. 51  sic etiam Liber ac secundanus Pales vocantur ex septima. Fraudem quoque ex eadem post longam bnf8671.12 deliberationem placuit adhiberi, quod crebro ipsi Cyllenio fuerit obsecuta. 52  dkb332.19v octava vero transcurritur, quoniam ex eadem cuncti superius corrogati, solusque ex illa Veris fructus adhibetur. 53  bnf8672.8 Iunonis vero Hospitae Genius accitus ex nona. 54  Neptune autem, bsb104034.38 Lar omnium cunctalis ac Neverita tuque, Conse, ex decima convenistis. 55  venit ex altera Fortuna bnf7900.118 r et Valitudo Favorque pastor, Manibus refutatis, quippe ii in med2410.7 v conspectum Iovis non poterant advenire. 56  ex duodecima Sancus tantummodo devocatur. 57  Fata vero ex altera postulantur; 58 ceteri quippe illic dii Manium demorati. ubbF_V_17.14v-b1 bis septena Saturnus eiusque caelestis Iuno consequenter acciti. 59 Veiovis ac dii publici ter quino ex limite convocantur. 60 ex ultima regione Nocturnus Ianitoresque terrestres similiter advocati. 61  ex cunctis igitur caeli regionibus advocatis deis, ceteri, quos Azonos dkb332.20r vocant, ipso commonente Cyllenio convocantur. 62  tunc clementorum praesules atque utilitatis publicae mentiumque cultores omnisque populus potestatum, quas Numae bnf14753.24 multus successor indigitat; qui confestim omnes Iovis imperio convocati, in aulam caelitem convibrantibus venere sideribus. 63  Tunc Ianus in limine militesque Iovis ante fores regias constiterunt; 64  ingressuros etiam cunctos nominatim vocabat Fama praeconans. at intra consistorium regis quaedam femina, quae Adrastia dicebatur, urnam caelitem superamque sortem inrevocabilis raptus celeritate torquebat excipiebatque ex volubili orbe decidentes sphaeras peplo inflexi pectoris Imarmene. 65  uldBPL87.19 Clotho vero Lachesis Atroposque, bsb104034.39 quoniam sententias Iovis orthographae studio veritatis uldBPL36.16 excipiunt, dkb332.20v utpote librariae superum archivique custodes, cec193.10 v cum senatum curiamque contrahi et ipsum Tonantem exuviis indusiari ubbF_V_17.15r publice cernerent, magistratus in acta caelestumque consultum stilos acuunt cerasque componunt. 66 uldBPL88.22 tunc Iuppiter publica et quae senatum contracturus uldVLF48.19 assumit indumenta percipiens apponit primum vertici regalis serti flammantem coronam contegitque ex posticis caput quodam velamine rutilante, quod ei praesul operis Pallas ipsa texuerat. dehinc vesti admodum candidae obducit amictus hyalinos, quos stellantibus oculis interstinctos crebri vibratus ignium luminabant. tunc duo globosos orbes, quorum unus auro, electro alius praenitebat, dextera porrectiore corripuit, laeva enneapthongon chelyn innitenti similis imprimebat. dkb332.21r bnf8670.13 calceos autem smaragdinae fluctu viriditatis herbosos vestigiis eius med2410.8 r Tellus annexuit. insidebat autem ex pavonum pennis intertextae oculataeque pallae, ex qua multicoloribus notulis variegata pictura vernabat; sub calceis vero fuscinam deprimebat. 67 bnf8669.11 Huius suggestui subditus Iunonis consessus haud indecenter ornatus. bsb104034.42 ipsa vero tecto capite lacteo quodam calymmate praenitebat, cui gemmis insitum diadema pretiosis; nam neque scythidis virecta bnf7900.118 v nec ceraunorum bnf8671.13 vibrans fulgoubbF_V_17.15v-b1ransque lumen nec flucticolor hyacinthi credebatur abesse profunditas, sed totum illud sertum capitis fulgorantis Thaumantias obtulisse reginae caelitum ferebatur. ipsius vero divae vultus assidua perlucens bnf14753.25 gratia fratri consimilis, nisi quod ille immutabili dkb332.21v laetitia renidebat, haec commutationum assiduarum nubilo crebrius turbidabatur; nam vestis eius hyalina, sed peplum fuerat caligosum, cec193.11 r quod tamen, si appulsu cuiusque luminis tangeretur, inter obumbrantes nebulas sudae perspicuitatis gratia praeniteret. haec fulmen dextera, laeva sonorum bombis terrentibus tympanum sustinens, sub quibus plurimum sudans ima subiecta roscidis videbatur inundare fluoribus. huius vero calcei admodum furvi, quorum maxime solea atrae noctis nigredine coloratur. nam eiusdem genua zona quidem diversicolor ambiebat, quae nunc perfulgido resplendebat orbe nunc vanescentis gratiae tenuata varietas ita penitus ablegabat, tanquam nihil habuisset ante discolorum. 68  his igitur dkb332.22r uterque regum indumentis decenter ornati ante consessum in suggestu sidereo bsb104034.43 positam quandam sphaeram caelatam varietate multiplici conspicantur, quae ita ex omnibus compacta fuerat elemenubbF_V_17.16rtis, ut nihil abesset, quicquid ab omni creditur contineri natura. illic caelum omne, aer, freta diversitasque telluris claustraque fuere Tartarea; urbes etiam, compita cunctarumque series animantum tam in specie quam in genere numerandae. quae quidem sphaera imago quaedam videbatur ideaque mundi. in hac quid cuncti, quid singuli nationum omnium populi cotidianis motibus agitarent, Pythei reformantis speculo relucebat. ibi quem augeri, quem deprimi, quem nasci, quem uldBPL88.23 occidere iuppiter vellet, manu propria ipse formabat: quam terrarum partem disperdere, quam beare, quam vastam dkb332.22v quamque celebrem cuperet, fictor arbitrarius variabat. 69  hoc igitur fatum publicum conspicans componensque deorum senatum iussit admitti. quamvis intus, quos innominabiles sacra vis testatur, intrarent, tamen etiam primatibus divum praesertimque parentibus uterque consurgunt. 70  verum sator eorum gressibus tardus ac remorator incedit glaucoque amictu tectus caput. praetendebat dextra flammivomum quendam bsb104034.46 draconem caudae bnf14753.26 suae ultima devorantem, quem credebant cec193.11 v anni numerum nomine perdocere. ipsius autem canities pruinosis nivibus candicabat, licet ille etiam puer posse med2410.8 v fieri crederetur. 71  eius conuldBPL87.20iunx grandaeva corpulentaque ubbF_V_17.16v-b1 mater quamvis fecunda circumfusaque partubus, tamen floridam discoloramque vestem herbida palla contexerat, in qua totus gemmarum metallorumque census atque omnium proventus frugesque sationum dkb332.23r larga admodum ubertate ferebantur. 72  huic uldBPL36.17 Vesta, quae etiam coaeva eius fuerat, adhaerebat, quae quod nutrix Iovis ipsius suoque eum sustentasse gremio ferebatur, caput regis ausa est osculari. 73  post hos bnf8671.14 candida cum sorore Sol auratus expetitur, qui mox ut coepit ingressui propinquare, purpurae rutilantis puniceus quidam fulgor antevenit, et rosulenti splendoris gratia totam aulae ipsius curiam obstupefactis ceteris ornatibus luminavit. ast ubi primos honorati capitis radios ingressurus immisit, ipse etiam Iuppiter paululum retrogressus sub immensi bnf7900.119 r nitoris lumine caligavit, sphaerae vero orbesque, quos dextera sustinebat, veluti speculo cognati luminis refulsere: 74  Iuno autem diversicoloris illustris ornatibus ac varia [velut speculo cognati] gemmarum luce resplendens bsb104034.47 candentibus dkb332.23v serenis enituit. 75 erat illi in circulum ducta fulgens corona, quae duodecim flammis ignitorum lapidum fulgorabat. ubbF_V_17.17r quippe tres fuerant a fronte gemmae lychnis, astrites et ceraunos, quae eius effigiem reverendam a cognitione conspicientium vibrantes radiorum fulgoribus occulebant; quarum alia Cancri cerebro, Leonis oculis altera, Geminorum fronte assumpta uldVLF48.20 tertia dicebatur. aliae sex ex utroque latere bnf8669.12 rutilabant, quarum smaragdos una, scythis altera, iaspis tertia vocabatur, inter quarum virorem †feta mari lumina coruscatus fonti quaedam interioris†suavitas resplendebat. hyacintho dendrites etiam heliotropios utrimque compacti, qui lapides coloribus suis terras ratis temporum vicibus herbidabant, quos ei ad obsequium numinis dkb332.24r recurrentes Ver dicebatur et Autumnus muneri cec193.12 r contulisse. bnf14753.27 posterior autem pars coronae hydatide, adamante et crystallo lapidibus alligabatur; hos enim bnf8670.14 Hiems undosa genuerat. ipsius vero divi auro tinctam caesariem comasque crederes bratteatas. 76  facie autem mox ingressus est pueri renidentis, in uldBPL88.24 incessu medio iuvenis bsb104034.48 anheli, in fine senis apparebat occidui, licet duodecim nonnullis formas convertere crederetur. corpus autem eius flammeum totum, pinnata vestigia, pallium coccinum, ubbF_V_17.17v-b1 sed auro plurimo rutilatum. 77  sinistra autem manu clipeum coruscantem, dextera ardentem facem praeferebat, calcei autem similes ex pyropo. quem iuxta Luna leni quodam teneroque vultu ex fraterna fulgorem lampade resumebat. 78  post hos admissi dkb332.24v fratres Iovis, quorum alter maritima semper inundatione viridior, alius bnf7900.119 v lucifuga inumbratione pallescens. 79  in capite uterque dominandi sertum pro regni condicione gestabat; 80  nam unus albidi salis med2410.9 r instar candidum atque spumarum canitiei concolorum, alter ebeninum ac tartareae noctis obscuritate furvescens; qui quidem multo ditior fratre et semper eorum quae gignuntur conquisitionibus opulentus; alius vero propter molem elationemque corporis renudatus ac despuens divitias oppressione quaesitas. 81  verum utrique diversa coniunx; nam hic nudus omnium nutricem deorumque hospitam se cum ducit; ille puellam accessibus gratulantem quae ita plerumque frugem exposcentibus tribuat, ut magni nominis vota sint bsb104034.49 eidem redhibere centesimam. 82 dehinc admissi Tonantis ipsius filii, inter quos dkb332.25r primus quidem ruber bnf8671.15 iuvenis ac vorax omnium sititorque etiam sanguinis gradiebatur; alter suavis et comis facemque dextera, laeva gestans cratera somnificum ac pronus in petulantiam fereubbF_V_17.18rbatur. huius gressus incerti atque olacis temeti madoribus implicati. 83 post hos duorum una quidem germanaque facies, sed alius lucis sidere, noctis alius refulgebat. 84 dehinc quidam roboris inauditi et exstirpandis semper adversitatibus praeparatus; cec193.12 v sed eius miros lacertos rictusque Cleonaeos limis Iuno cerneuldBPL87.21bat. 85  quin inter eos decentes feminae, quarum una virgo ferebatur, alia bnf14753.28 generationum omnium mater; illi arcus cum pharetra, huic rosis decusatim vinctis sertata contextio. quam et conspicere nitentem et fantem audire dulces illecebras et attrahere flagrantissimi spiritus halatibus redolentem dkb332.25v et osculis lambere et contingere corpore eiusque velles cupidine suspirare! quae quidem licet amorum voluptatumque mater omnium crederetur, tamen eidem deferebant pudicitiae principatum. 86  cum his grata Ceres, admodum gravis femina bsb104034.50 alumnaque terrarum ac nutrix mortalium, videbatur. 87  quidam etiam claudus faber venit, qui licet crederetur esse Iunonius, 88  totius mundi ab Heraclito dictus est demorator. tunc etiam omnium garrula puellarum et contrario semper fluibunda luxu levitate pernix desultoria gestiebat; quam alii Sortem asserunt, Nemesinque ubbF_V_17.18v-b1 nonnulli, Tychenque quam plures aut Nortiam. haec autem quoniam gremio largiore totius orbis ornamenta portabat, et aliis impertiens repenuldBPL36.18tinis motibus conferebat, rapiens his comas puellariter, caput illis virga comminuens, bnf7900.120 r eisdemque quibus fuerat eblandita ictibus crebris verticem uldBPL88.25 dkb332.26r complicatis in condylos digitis vulnerabat. 89  haec mox Fata conspexit omnia quae gerebantur in Iovis consistorio subnotare, ad eorum libros et pugillarem paginam currit, et licentiore quadam fiducia quae conspexerat inopinata discerptione corripuit, ut quaedam repente prorumpentia velut rerum seriem perturbarent, alia vero, quae causarum ratio prospecta vulgaverat quoniam facere improvisa non poterat, suis tamen operibus arrogabat. post hanc vulgo ceteri devenere. 90  med2410.9 v Iuppiter tunc solio resedit praecepitque cunctos pro meriti ordine residere. tuncque subsellia flammabunda coetum suscepere sidereum; verum quidam redimitus puer ad os bsb104034.51 compresso digito salutari cec193.13 r silentium commonebat. 'conticuere omnes intentique ora tenebant'. 91  tunc dkb332.26v Iuppiter coepit: bnf8669.13
Ni nostra, astrigeri, nota benignitas
conferre arbitrium cogeret intimum
et quicquid tacito velle fuit satis
id ferre in medium collibitum foret,
ubbF_V_17.19r bnf14753.29 possem certa meis promere ductibus,
nec quisquam illicitis tollere nisibus
uldVLF48.21 bnf8671.16 concertans cuperet iussa deum patris.
sed tristis melius censio clauditur,
atque infanda premit sensa silentium,
ne vulgata ciant corda doloribus.
at cum laeta patrem promere gaudia
bnf8670.15 et certo deceat foedere pignora
palam perpetuis iungere nutibus,
cassum est nolle loqui sensa decentia.
vobis cum ergo, dei, grata propinquitas,
conferre studium est vota propaginis.
aequum quippe puto foedere caelitum
quae sectanda fuant orsa probarier.
dkb332.27r 92 
nostis Maiugenae pignoris incliti
in nostris meritum degere sensibus.
quae nec frustra mihi insita caritas,
uldBPL87.22 ut suevit patria stringere pectora.
nam nostra ille fides, sermo, benignitas
ac verus genius, fida recursio
interpresque meae mentis, honos sacer;
hic solus numerum promere caelitum,
hic vibrata potest noscere sidera,
quae mensura polis, quanta profunditas,
qualis sit numerus marmoris haustibus
et quantos rapiat margine cardines,
med2410.10 r quaeque elementa liget dissona bsb104034.54 nexio,
perque hunc ipse pater foedera sancio.
sed forsan pietas sola recenseat,
quae parens probitas munera pensitet:
ubbF_V_17.19v-b1 qui Phoebi antevolans saepe iugalibus
in sortem famuli nonne relabitur?
hic quoque sic patruis servit honoribus,
dkb332.27v ut dubites, proprium quis mage vindicet.
illum conubio rite iugarier
suadent emeritis saecla laboribus,
et robur thalamos flagitat additum.
93 
at virgo placuit, docta quidem nimis
et compar studio, sed cui terreus
ortus, bnf8671.17 propositum in sidera tendere;
plerumque et rapidis praevolat axibus
ac mundi exsuperat saepe means globum.
cunae ergo officiant quis nihil edita,
censendum, superi, quique crepundia
bnf14753.30 terris recolitis vestra tenerier,
cec193.13 v quae occultant adytis sacra latentibus.
uldBPL36.19 iungantur paribus, nam decet, auspicis,
et nostris cumulent astra nepotibus!
94  Sed postquam Iuppiter finem loquendi fecit, omnis deorum senatus in suffragium concitatur, acclamantque cuncti fieri protinus oportere, adiciuntque sententiae Ioviali, ut deinceps dkb332.28r mortales, quos vitae insignis elatio et maximum culmen meritorum ingentium in appetitum caelitem propositumque sidereae cupiditatis extulerit, bsb104034.55 in deorum numerum cooptentur, 95  ac mox inter alios, quos aut Nilus dabat bnf7900.120 v aut Thebae, Aeneas, uldBPL88.26 Romulus aliique, quos postea astris doctrinae ubbF_V_17.20r nomen inseruit, designati caelites nominentur, ut post membra corporea deorum fierent curiales. 96  his quoque annuente Iove iubetur quaedam gravis insignisque femina, quae Philosophia dicebatur, hoc superi senatus consultum aeneis incisum tabulis per urbes med2410.10 v et compita publicare. 97  tunc Iuno condicit propter praedictorum thalamum iuvenum et nuptialia peragenda, uti postridie omnis ille deorum senatus in palatia, quae in Galaxia Iovis arbitri habitationem potissimam faciunt, diluculo convenirent. his igitur actis solio rex ipse dkb332.28v surrexit, omnisque ille deorum numerus sedes proprias cursusque repetivit.
Martianus Capella HOME



>>> Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, II
monumenta.ch > Martianus Capella > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik