monumenta.ch > Iulius Severianus > Praecepta artis rhetoricae
>>> Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, [cap. 1]
Praecepta artis rhetoricae Edition: A. L. Castelli Montanari, Bologna, 1995 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Forsitan me usurpatorem ardui operis atque inriti laboris, Desideri, fateare, quod hunc libellum ad te de arte dicendi scriptum miserim, cum possis advertere nihil me rhetorum praeceptis adiunxisse, sed quae in ipsis sparsim legeram, in quasdam sermonis angustias coartasse. 2 Denique si haec quisquam digna existimet quae in manus sumat, reperiet ea me de veteribus perstrinxisse, quibus cotidie ad forensem campum adulescentia inbuta proludit. 3 Quorum si nota vis est, silvescentium videlicet praeceptorum, videri certe possum plura his ademisse quam addidisse: namque veteres ita nobis dicendi praecepta reliquerunt, ut etiam sui nominis sempiternam memoriam propagarent. 4 Ego, non ullius famae cupidus, sed immensi laboris molestiam considerans, certos tibi ad compendium gymnasii forensis tramites constitui, quos ad memoriam reparandam facili lectione percurreres. 5 Adverti praeterea - videro quid ceteri sentiant - obesse dicentibus rhetoricae artis nimiam disciplinam. 6 Memento tamen non ante tibi haec esse compendia relegenda quam ingenium tuum multa ac Tulliana arte subegeris. 1 Oratoriis artibus nemo instrui potest, nisi cui ingenium et frequens studium est. 2 Primum animi sit oportet quaedam naturalis ad videndas ediscendasque res potentia: tum vox, latus, decor, valetudo, frugalitas, laboris patientia. 3 Necessaria deinde orationum frequens lectio est, quae nos exemplo conformet, bnf7231.120 neque earum modo, sed et historiarum et carminum, ex quibus compositio dicendi non in totum trahenda est. 4 Nam per lectiones sapientium praecepta noscuntur, sine quibus nihil subtile neque magnificum cogitari potest. 5 Iuris vero civilis neque omittendum studium est nec penitus adpetendum; uwb4.33 r nam nec rudis esse debet orator, et si se multum iuris scientiae dederit, plurimum de cultu orationis adque impetu amittet. 6 Huic et veteres oratores legendi sunt et praesentes audiendi. 7 Super haec frequenter scribendum, agendum, declamandum est: his enim rebus oratori fiducia simul cum facundia comparatur. 1 In ceteris fere studiis verum quaeritur, finis autem oratoriae virtutis est verisimilia dixisse vel tantum contendisse, quantum res passa sit ad victoriam. 2 Proxime quaerendum est quo genere orationis uti debeat orator: Atticorumne nobis sequenda sit dictio, qui breves adstrictique et acres sunt, pure inter res ipsas aculeosque versantes quique adfectum ex occulto petunt, an imitanda nobis sit Asianorum licentia, qui vagi ac fusi rapere potius adfectibus quam disputationibus persuadere didicerunt: sit tamen Romanus orator Asiatico pressior Attico copiosior. 3 Ego vero ipsum oratorem eligere arbitror et probare genus orationis, quo magis capi suum iudicem senserit. 4 Aliter apud eum, quem latior delectabit oratio, aliter apud eum, quem adstrictior, aliter apud superiorem, aliter apud vacuum, aliter apud districtum: nec sic in privatis causis, ubi semper iudices festinant, quem ad modum in publicis, nec sic in accusationibus, ut in patrociniis. 5 Maxima itaque ars erit semper circumspicere quid personae, quid loco, quid tempori conveniat. 1 DE DISPONENDIS CRIMINIBVS Quidam a maximis criminibus ad levissima gradum faciunt, aut a levissimis ad maxima: nos primum existimamus actorem quasi membra quaedam facere debere, ut separet quae ad libidinem, quae ad avaritiam, quae ad crudelitatem aliudve quod ad noxae genus pertinet: aut si non genera criminum, tempora tamen discernat, prima quae puta ante militiam facta sunt, quae in militia, quae post militiam. 2 Aut seiungat ea quae ad privatas causas, deinde ea quae ad publicas pertinebunt aliudve simile, ut Cicero, qui crimina Verris et in tempora et in genera divisit. 3 Nam primus liber continet quae ante siciliensem praeturam commissa sunt, quattuor insequentes ea quae in praetura siciliensi: tum in his ipsis secundus ad privatorum furta pertinet, tertius frumentariam rationem, quartus sacrilegia, quintus maiestatis crimina comprehendit. 4 Deinde inter ipsa unius generis crimina in primo magna ponito: quae minima sunt, in medium congerantur; quae maxima, ultimis partibus reservabis, ut de Gavi crimine, quod a Cicerone in ultimam panem dilatum est. 5 Ita iudicis animus et occupabitur et validissima maxime memoriae mandabit. 6 Hinc est quod Cicero pro Scauro reprehendit adversarii confusam criminationem; ait enim: «et quoniam congesta fuit accusatio magis acervo quodam criminum, non distinctione aliqua generum et varietate». 1 DE PRINCIPIIS uwb4.33 v De principiis nihil putavi dicendum, quando quidem ad ea, quae arte scrutanda sunt, natura duce saepius pervenitur. 1 DE NARRATIONIBVS Narrationis certum est tres esse virtutes: ut dilucida sit, ut brevis, ut verisimilis. 2 Dilucida fit, si apud nescientem narres: in qua intueberis initium, medium et finem, ita ut ipsa narratio ordinem suum habeat; facile enim percipitur, ubi quod sequitur ex priore pendet. 3 Interdum aliqua suo loco memoriae nostrae non occurrisse fingemus. 4 Brevis fit, si circumcisis quibusdam superfluis sola quae necessaria sunt posueris; quaecumque enim tibi mediocriter prosunt, argumentis vel disputationibus reservabis. 5 Verisimilis ideo, ut credatur, ut corporis robustissimi fuisse eum, a quo duos tresve occisos videri volueris: adicere etiam occasionem, quae perficiendae rei fuerit, ut dicas dormientis oppressos. 6 Personas vero nominibus, quibus notissimae sunt, nuncupabis: si hoc parum est, etiam aliquas notas adicies, ut 'Scipio Africanus', ut 'Hannibal Poenus', et similia. 7 Numquam narrationem nisi perfectam reliqueris. 8 Sed ubi iudicem minus intellexisse perspexeris, numquam ei tarditatem ingenii obieceris, sed in te culpam retorque, quod parum dixeris. 9 Vbi longior narratio est, quo sit dilucida magis admonere iudicem debes quid exposueris vel quid expositurus sis, ut: 'Dixi de me: dicam de adversario'. 10 Neque alienum est, ubi longior fuerit expositio vel narratio, extreman ita finire, ut admoneas quaecumque dixeris. 11 Verba autem narrationis ex media consuetudine esse debent; simplex sermo et sibi vicina compositio. 12 In expositionibus plus mora nocet; neque loquentis personas narrationibus inseras. 13 Minuitur praeterea offensa longioris narrationis, si te praetermittere aliqua simulaveris. 14 In aliquibus post quaestiones ponenda narratio est, in aliquibus in ultimo; nam pro natura causarum narratio variatur, nec semper debet orator veterum se praeceptis addicere, sed scire debet incidere novam materiam, quae novi aliquid postulet. 1 Narrari pro eo non expedit, qui omnia quae ab accusatore dicuntur tantum modo negat nec ibi se fuisse. 2 Talis causa Sullae fuit negantis sibi quidquam cum Catilina convenisse contra rem publicam. 3 Tales fere sunt ambitus causae et repetundarum, in quibus unum rei patrocinium est, nullas se dedisse vel accepisse pecunias. 4 Supervacua narratio est, ubi nota res est de qua ambigitur, ut nihil stultius sit, quam si apud scientes narres. 5 Alterum genus est, in quo utrique aeque supervacua narratio est: ubi quod facit quaestionem abunde propositione indagari potest, etiam si ignotum est. 6 Nec aliquam narrationem a Cicerone admissam putemus nisi pro natura causarum: edebat enim non solum patrocinia causarum, sed et exempla dicendi. 7 uwb4.34 r Evenit ut ante sit respondendum, quam sit ponenda narratio, ut pro Milone. 8 Incidunt causae, in quibus quod summam habet quaestionis, magna ex parte tractandum sit, et sic sit ponenda narratio, ut pro Vareno vel pro Habito. 9 In narrationibus res exponimus, probamus argumentatione. 10 Narratio insinuatio est totius causae, quem ad modum facta est: expositio vero, quae non de causa nascitur, ut 'est honesto genere natus, splendide magistratum gessit', non potest videri narratio, sed expositio alicuius rei, quae causam adiuvat nec dat quaestioni materiam, sed pro argumento ponitur vel inter argumenta. 1 DE DISPONENDIS ARGVMENTIS Litigatores quidem instruunt argumentis advocatos, bnf7231.121 artis patronorum est, ut haec disponant, figurent, ordinent, augeant, ut his adfectus intermisceant. 2 In primis videto quae ex iis sint valentia, vel quae infirmiora sint argumenta. 3 Nam quae erunt valentia, longiore oratione non prosequemur, ne aut dubitare de his videamur, aut plura dicendo ponamus aliquid, adversum quod disputari possit. 4 Namque in argumentis infirmioribus versatur oratorius labor, qualia sunt: 'Occidisti hominem; cruentam enim vestem habuisti'. 5 Haec veri similia sunt, non utique vera; quae variis sunt adtollenda rationibus quo tractatu fiant potentia. 6 Praeterea in potestate sua habere debet orator, ut et causam maximam breviter peroret et parvulam diu extendat: sed cum breviter dicendum erit, argumenta tantum ponet sine ullis ornamentis; cum autem diu dicere volet, omne argumentum ornatius exequetur. 1 Cum plura erunt argumenta, a validis incipies, in validiora desines, medium imbecillioribus replebis: ut puta, validum argumentum est 'inimicus', mediocre 'ebrius', validissimum est 'in rixa hominem occidit'. 2 Si unum validum argumentum est et unum frivolum, a valido incipies, frivolum prosequeris, rursum validum repetes. 3 Argumentatio illa melior et fidelior videri potest, quae obscuratur. 4 Cum aliquibus partibus causa laborat, utilius ordinem quaestionum confundimus, quas ex toto tractare non expedit. 5 Scias numquam confitenda esse quae nocent, interdum non neganda, quod Cicero pro Milone secutus videri potest. 6 Nam interfectum ab eo Clodium neque negavit neque fassus est: non negavit, quia sic defendit tamquam occidisset: fassus non est, quia inscio illo dixit a servis occisum, cum hi dominum interemptum arbitrarentur. 7 Praeterea utilius existimo, disputationem in speciem paucarum rerum et firmarum convertere easque undique adstruere et exaggerare, potiusque est plures res in unam cogere quam unam in plures dividere. 8 In omni materia quaerendum puto, quid sit quod maxime nos foveat aut urgeat: illuc enim vires suas conferre debet orator, ut quod maxime nos premit frangat. 9 Sed ut omne genus causae quiddam contra nos recipit valentissimum, sic pro nobis omnis causa aliquid valentius habere debet. 1 DE PROPOSITIONE ADVERSARII Responsurus autem adversario primum id, quod ille posuerit, verbis infirmioribus pronuntiato: quae vero incredibilia visa fuerint aut inbecilla, ita universa ponentur, sicuti ab adversario dicta sunt, ut est illud: «Bostarem igitur quendam dixit Norensem uwb4.34 v fugientem e Sardinia Scauri adventum», et infra addit etiam augendi criminis causa, «prius illum sepultum quam huic cenam esse sublatam». 2 Evenit ut propositionem adversarii verbis nostris ultra fidem extollentes incredibilem faciamus; item propositioni adversarii, si natura sui incredibilis fuerit, cum quodam impetu animi ac ridicula admiratione respondebimus, ut illud est: «Septingenta milia passuum biduo cursa sunt», et respondet: «o rem incredibilem, o cupiditatem inconsideratam, o nuntium volucrem! » et infra: «Roma trans Alpes biduo veniunt. 3 O hominem fortunatum, qui eius modi nuntios seu potius pegasos habeat!» Proposito eo, quod adversarius dixerit, respondebimus duobus modis: aut non esse id, aut non ideo nos vinci debere. 1 Propositis quibus responsuri sumus, quaerendum nobis erit an inter se comparata repugnantia sint, ut suis armis conruant, ut Cicero de Antonio: «Avunculum suum sceleratum esse fatebatur: poena adfectum quaerebatur». 2 Item pro Caelio: «Cur aut tam familiaris fuisti, ut aurum commodares? aut tam inimica, ut venenum timeres?». 3 Similiter pro Gallio, ubi accusator reo pecunias obiecit; ibi enim dum singula inter se comparat, alterum altero Tullius diluit. 4 Item utilissimum erit docere, quod adversarius dixerit, etiam pro nobis esse, ut pro Milone Cicero, quod lex promulgata de quaestione fuisset, quam pro se esse contendit. 5 Argumentis vero omnibus adversarii respondere non est necessarium: finem enim non habebit oratio, et satis erit propositionibus repugnasse. 6 His sane argumentis respondendum erit, quibus erunt iudices commoti: sin vero adversarium suis argumentis confutare nequiveris, aliis rationibus quod posuerit convellito. 7 De vitiis argumentorum, quae adversarii male posuerint, plene a Tullio insinuatum est. 1 DE STATIBVS Status tres sunt. 2 Vbi, quod a te factum obicitur, negas, coniectura est: ubi, quod a te factum, fateris, sed negas eam vim nominis habere, quam adversarius criminatur, finis est: at si neque de facto neque de nomine ambigitur, sed iure factum contendis, qualitas nominatur. 1 DE CONIECTVRA In coniecturalibus causis hinc argumenta sumuntur: a personis, causis, facultatibus, verisimilibus, signis. 2 Signum causam aut antecedit aut in eadem est aut sequitur. 3 Item proferuntur auditiones, suspiciones, spolia, quaestiones, indices, fama vel opiniones et multa similia, quae rerum varietas subministrat. 4 A persona, ut Cicero pro Cluentio: «Cum esset», inquit, «egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, ad omnem malitiam et fraudem versare mentem suam coepit». 5 A causa «Satisne igitur cernitis, quibus ille mercedibus, quibus emolumentis, quibus praemiis incitatus» et cetera. 6 A facultatibus, ut Tullius: «Servos agrestes et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat, ex Appennino deduxerat», et reliqua. 7 A verisimili: «Quid? Quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem?» et reliqua. 1 A signis, quae causam antecedunt, instrumentum, iter et similia. 2 Simul sunt, ut in pugna clamor et similia; sequuntur, ut in veneficio uwb4.35 r livor et tumor, in caede vulnus et sanguis. 3 Auditiones, ut Tullius: «Vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo Clodio periturum Milonem: post diem tertium gesta res est, quam dixerat. 4 Cum ille non dubitarit aperire, quid cogitaret, vos potestis dubitare, quid fecerit?». 5 Suspiciones, ut pro Scauro: «Quae quidem suspicio valuit etiam ob hanc causam, quod cum agerent parentalia Norenses», et reliqua. 6 Spolia, ut est illud: «Ille deus deorum spoliis ornare noluit; hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit», et reliqua. 7 Quaestiones, ut est: «Cum igitur de furto quaereretur et de eo furto, quod ille sine controversia fecerat, cum ille de eo, quod quaerebatur, verbum nullum fecisset de veneno statim dixit», et reliqua. 8 Indices, ut est: «Venit index ad Dineam matrem neque obscurus neque incertus». 9 Fama vel opinio, ut Cicero: «Opinio fuit duplex, una non abhorrens ab statu naturaque rerum» et reliqua. 10 Argumentorum omnium enumerationem advertite studiosam videri, quando quidem in his bnf7231.122 plus ingenii vis dominetur arsque ipsa magis ab natura profecta dicatur. 11 Sed nec quisquam existimet argumentis numerum praefinitum, si quidem tanta esse possunt, quanta orator intento acriter ingenio reperire valuerit. 12 Non tamen omne genus causarum omnia argumenta habet. 13 Nam quid opus est illic de causa disputare, ubi non apparet, aut de persona adversarii aliquid dicere, cum integra sit? 1 DE FINE In finitivo statu quaeritur an sit, puta imminuta maiestas. 2 Nam primus locus accusatoris est, cum de vi nominis quaeritur, ut sit generalis eius definitio brevis et aperta et ex opinione hominum ducta, hoc modo: «Maiestatem minuere est de dignitate aut potestate populi Romani aliquid derogare». 3 Quae definitio ut vera probetur, multis argumentis aut rebus vel exemplis similibus confirmabitur: post speciatim factum eius qui accusabitur describendo subiunge ut id quod reum fecisse arguis, simile sit ad id quod supra definieris. 4 Ergo generalis definitio erit: «maiestatem minuere est de dignitate aut potestate populi Romani aliquid derogare». 5 Species criminis erit ostendere, quid adversarius specialiter fecerit vel dixerit, ut probetur maiestas imminuta: post loco communi confirmare, per quem facti atrocitas cum indignatione augetur. 1 Defensoris autem locus est, adversarii definitionem prius infirmare si falsa ex opinione hominum aut inutilis monstrabitur: post suam definitionem, ac si veram, ponere, quae multa argumentatione et exemplis similibus confirmabitur: deinde suscepti factum ab ipsa definitione dissimile esse ostendere, post locum communem subicere, per quem indignabimur accusatorem non res solum, sed et verba in periculum innocentis convertere. 2 Sic Cicero pro Quinctio adversarii definitionem ex opinione hominum reprehendit: «Si qui unum aliquem fundum quavis ratione possideat, ipsum autem dominum patiatur cetera praedia tenere, is» inquit «ut opinor, praedium, non bona videatur alterius possidere». 3 Et ponit definitionem suam: «Quid est» inquit «possidere? Nimirum in possessione esse earum rerum, quae possunt eo tempore possideri». 4 Probat Naevium non bona, sed praedium possedisse: «Cum domus erat» inquit «Romae, servi, in ipsa Gallia privata Publi Quincti praedia, quae numquam ausus es possidere»; et colligit uwb4.35 v «quod si bona Publi Quincti possideres, possidere omnia eo iure deberes». 5 At si factum adversarii tuto definire nequiveris et verborum tuorum laqueos infirmari posse conspexeris, rem ipsam tamquam indignam iudici demonstrabis. 6 DE QVALITATE In qualitate per coniecturam quaeritur quale sit, hoc est, utrum iure factum sit an iniuria. 1 DE AFFECTIBVS Raro affectus narrationibus interponuntur, quia non nisi gravium causarum sunt sed ubi inseri possunt, magnum pondus rebus accomodant. 2 Cum vero aliquem affectum, hoc est aut invidiam aut misericordiam vel quid simile commovemus, formam vel speciem narrationis excedere non debemus, sed affectus qui in narratione latebit, eadem explicita reddendus erit atque exsequendus. 3 Evenit ut sit narratio, quae inter se locos communes patiatur quos etiam affectus vocamus: qui non erunt in ultimum, hoc est post narrationem differendi, sed haec narratio gravissimi criminis erit, in qua cum se primum affectus obtulerint, statim interponendi sunt. 4 Neque enim possunt simul omnes post narrationem reddi, ut est: «Praedonum dux Heracleo repente praeter spem classem pulcherrimam populi Romani, cum primum invesperasceret, inflammari incendique iussit». 5 Ac mox interponit affectum «o tempus miserum atque acerbum provinciae Siciliae! O casum illum multis innocentibus calamitosum!» Ad narrationem redit: «Adfertur» inquit «nocte intempesta gravis huiusce mali nuntius Syracusas». 6 Rursum, dum narrat, excedit: «quo neque Atheniensium» inquit «gloriosissimae classes, cum mari plurimum poterant», et reliqua. 7 Rursum ad narrationem redit «eone» inquit «pirata penetravit? Quo simulatque adisset, non modo a latere, sed et a tergo magnam partem urbis relinquebat». 8 Rursum excedit: «Siculosne milites, aratorumne liberos, quorum patres tantum labore suo frumenti exararant, ut populo Romano totique Italiae sufficeret?» et item aliter excedit: «O spectaculum miserum atque acerbum! Ludibrio esse urbis gloriam!» Ad narrationem redit: «Posteaquam e portu» inquit «piratae non metu aliquo adfecti, sed satietate exierunt» et reliqua. 1 Plerique nuda argumenta posuerunt, affectus vero perorationibus, hoc est epilogis reservarunt. 2 Scire autem nos debemus, affectus, qui ex quaestionibus nascuntur, statim ut propositioni responsuri sumus, esse reddendos: alibi enim quam ubi nati sunt, interponi vel augeri non possunt, ut est: «Ad vadimonium non venit Quinctius» et statim interponit affectum, antequam quaestioni respondeat: «Si res ista» inquit «gravissima sua sponte videretur, tamen necessitudinis nomine levaretur» et reliqua talia sunt. 3 Affectus autem, qui de omni causa nascuntur, perorationibus reservabuntur. 4 Omnis paene argumentatio moralem disputationem recipit, sed non omnis affectum. 5 Moralis argumentatio de natura hominum vel morum consuetudine ducitur, ut Cicero: «Hic ego dubitem in eam disputationem ingredi, quae ducatur ex natura hominum atque omnium sensibus?» et omnia quae secuntur. 6 Ergo sicut argumentatio illa melior erit, quae moralis fuerit, sic perorationes affectu fiunt uwb4.36 r meliores. 7 Cicero sane per omnem orationem affectum inserit. 8 Nam odio Clodii iudices turbat, eversurum fuisse rem publicam, sed prius Milone, qui obstabat, occiso. 1 Affectus namque hi sunt: ira, odium, misericordia, livor, metus, spes. 2 Odium sine ira ex ante actae vitae facinoribus colligitur, quorum commemoratio ad hoc fit in iudicio, non ut exinde nasci causa videatur, sed ut odiosa vita hominis comprobetur, ut Cicero, qui flagitia Clodii superioris vitae retexuit. 3 «Cuius nefandum» inquit «adulterium in pulvinaribus sanctissimae feminae comprehenderunt, eum, cuius supplicio senatus sollemnes religiones expiandas saepe censuit, eum, quem cum sorore germana nefandum stuprum fecisse» et quae secuntur. 4 Iram cum odio, cum multa crimina congerimus, ut Cicero: «non furem, sed ereptorem, non adulterum, sed expugnatorem pudicitiae» et reliqua, quod in principiis saepius inritatur. 5 Misericordiam movemus, si ab iis nos inpugnari dicimus, quorum auxilio tuti esse deberemus, ut Cicero pro Oppio; vel cum alicuius calamitates commemoramus, cum magnitudinem periculi ostendimus, sicuti pro Cornelio Cicero. 6 Livorem autem simul cum odio, ut Calvus in Vatinium, cum dicit: «Hominem nostrae civitatis audacissimum, de factione divitem, sordidum, maledicum accuso». 7 Nam et divitiae de factione quaesitae interpositae sunt, ut his iudices inviderent. 8 Metum facere Cicero temptat in Verrem, cum ait: «Quis hoc non perspicit, praeclare nobiscum actum iri, si populus Romanus istius unius supplicio contentus fuerit?» et quae secuntur: «Non est» inquit «in hoc peccandi locus, iudices» confirmat enim aliis iudicibus damnatum iri Verrem et senatum iudicandi potestatem amissurum. 9 Ad spem redit in eodem loco: «Adduxi bnf7231.123 enim hominem, in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis: de quo si vere ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea, quae in vobis remanere debet, haerebit». 1 Contra dicenda erunt, ne specie miserationis, ne ira deducantur a fide aut de odio, ut Cicero pro Caelio, cum dicit: «In quoddam odium sit iniustum vocatus», vel de livore agere tamquam apud malevolos, de timore loqui tamquam apud timidos, de spe, cum vana spe sollecitare iudices velint. 2 Affectus sibi aliquotiens vicini sunt, ut, cum misericordia movetur, statim et odium concitatur; aut ubi utrumque non est, alterum tamen commovetur; aut livor excitatur, si tamen appareat, aut spe animus iudicis sollicitabitur: qui tamen affectus certam sedem non habent; nam per totam orationem spargendi sunt. 3 Cicero misericordiam movet, cum dicit: «Patres, hi, quos videtis, iacebant in limine, matresque miserae pernoctabant ad ostium carceris». 4 Ad iram redit, dum subicit: «Aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum». 5 Item ad misericordiam redit: «Non vitam liberum, sed mortis celeritatem pretio redimere cogebantur parentes». 6 Rursum odium movet: «Laetaris tu in omnium gemitu et triumphas». 7 Metum quoque miscet: «quo confugient socii?». 8 Affectus tunc maiorem gratiam habent, si ex iis moveantur, quae iam probata sunt. 1 Affectus ex his trahitur: a re, a persona, a causa, a loco, a tempore, a signis, a facultatibus, a toto ad partes, a partibus ad totum, a contrario, a minori ad maius, a maiori ad minus, a simili, et a barbaris gentibus et a bestiis et inanimalibus: ducitur et de ceteris locis, unde et argumenta sumuntur. 2 Nec te moveat, quod hinc et argumenta duci supra rettulerim, si quidem de illa omni circumstantia, unde ad convincendum reum argumenta sumuntur, inde etiam, postquam crimen probaveris, affectus commoventur. 3 Ante omnia illud considerandum est, ut cum aliqua res natura sui gravis fuerit, ipsa tantum sola invidiam moveamus, ne aliquas rationes alias adferendo res, quae per se gravis est, dubia videatur, quae nonnumquam sola repetitione augetur, ut illud est: 'Matrem tuam matrem, inquam, tuam cecidisti'. 4 A re peto affectum, cum irascendum dico ei, qui hominem occidit. 5 A persona dum queror magistratum esse iugulatum. 6 A causa, dum officio in rem publicam fungitur. 7 A loco, cum dico 'in foro'. 8 A tempore, cum dico 'luce, palam'. 9 A signis, ut Cicero: «Te praetore Siculi milites palmarum stirpibus, piratae Siculo frumento alebantur». 10 A toto ad partes invidia facta est: «Rem publicam universam petis» et ad partes descendit «templa deorum immortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam totam ad exitium et vastitatem vocas». 11 A parte ad totum, ut, ubi unus puta civis laesus, tota res publica laesa dicatur, ut est: «Non tu hoc loco Gavium, non unum hominem nescio quem, sed communem libertatem in crucem egisti». 12 A facultatibus: «Cleomenes huius libidini nec adversari poterat nec audebat; erat enim praetor qui maximam haberet potestatem»: inde Tullius traxit invidiam. 13 A contrario Cicero misericordiam movet, cum dicit: «Fortis et animosos et se acriter ipsos morti offerentes servari cupimus, eorumque nos magis miseret, qui nostram misericordiam non requirunt». 14 Item a contrario: 'Si qui deos colunt laudantur, sacrilegi puniendi sunt'. 15 A pari: 'qui parentes contemnit, et deos neglegit'. 16 A consequenti: 'qui semel deliquit, semper uwb4.36 v maiora conatur?' A repugnanti, ut Cicero de Antonio: «Avunculum suum sceleratum esse fatebatur: poena adfectum querebatur». 17 A minori ad maius: «Servi, mehercule, mei si me isto pacto metuerent, quo te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris?». 18 A maiore ad minus: «Quo neque Atheniensium gloriosissimae classes, cum mari plurimum poterant, bellis saepe conatae umquam aspirare potuerunt, eone te praetore pirata penetravit?». 19 A simili: «Eryphilam accepimus in fabulis ea cupiditate, ut cum vidisset monile, ut opinor, ex auro et gemmis, pulchritudine eius incensa salutem viri proderet: similis est» inquit «istius cupiditas». 20 A barbaris gentibus: «Si tu apud Persas aut in extrema India deprehensus, Verres, ad supplicium ducerere, quid aliud clamares nisi te civem esse Romanum? Et tibi ignoto apud ignotos, apud barbaros in extremis atque ultimis gentibus positos», et reliqua. 21 Item a bestiis et inanimalibus, ut Cicero: «denique si non ad homines, verum ad bestias, aut etiam, ut longius progrediar, si in aliqua desertissima solitudine ad saxa et ad scopulos haec conqueri ac deplorare vellem, tamen omnia muta atque inanimalia tanta et tam indigna rerum acerbitate moverentur». 1 Affectus hactenus crescunt, ut cum eum qui sit caesus, occisum, qui sit improbus, latronem nominemus. 2 Si extollendum aliquid fuerit, ampliora verba ponenda sunt cum ipsis nominibus: ut Cicero: «Non furem, sed ereptorem, non adulterum, sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum, sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium, sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus». 3 Item crescit affectus, ut, cum unum crimen sit, sententiae aut verba unum significantia acervo quodam congeruntur, ut est: «Quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? Cuius latus mucro ille petebat? Qui sensus erat armorum tuorum? Quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? Quid cupiebas? Quid optabas?». 4 Ergo alibi congeries multorum criminum enumeratio est, hic unius verbis facta multiplicatio. 5 Similiter: «Aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civium Romanorum, lictor Sextius». 1 Affectus tanto plus valet, quanto verbis firmioribus extollitur: in argumentis enim enucleata diligentia,in affectibus grandiloquium quaeritur. 2 Sunt etiam alii loci communes, qui magis ad causam ex periculi magnitudine, non ex causae genere ducuntur: qui tamen non per totam causam, sed in omne genus causae incidunt. 3 Cito tamen principiis aptantur, ut misericordiam captent, cum aut adversariorum calumnias, factiones, solitudinem suscepti vel cetera eius infortunia memoramus, ut pro Vareno: «amici deficiunt, cognati deserunt» et reliqua: aut accusatorum calumniam prodimus, ut in eodem loco: «in inimicissima civitate urgent, istant, insecuntur, studio, multitudine, pecunia, periurio pugnant». 4 Contra species minuendi haec est, ut eum qui pulsavit, attigisse, qui vulneravit, laesisse dicamus, ut Cicero: «vulnus, quod acu punctum inflictum videretur»; item «uxores suas a cena redeuntes adtrectatas esse». 5 Namque affectus nisi vim animi habeat, nullus est, nec proderit inventus, ut Cicero de eodem, ut dolere, ut flere, ut ardere videamur. 1 DE EPILOGIS Epilogos de omni causa rapies, et maxime quae misericordiam movere posse conspexeris: qui tamen erunt breves nec diu prosequendi: nam lacrimis comparati sunt, quibus nihil citius arescit. 2 Scire autem debes in omnibus fere officiis caput esse artis, decere quod facias. 3 Horum praeterea natura praeceptorum est, ut etiam obesse videantur, si mediocriter nota sint: quae tunc infinitum proderunt, si in animo frequenti usu sculpta permanserint.
Iulius Severianus HOME
>>> Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, [cap. 1]
monumenta.ch > Iulius Severianus > Praecepta artis rhetoricae
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik