monumenta.ch > Iulius Severianus > 24
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 23] <<<
[cap. 24] SHOW TRANSLATION LINKS
1 DE EPILOGIS Epilogos de omni causa rapies, et maxime quae misericordiam movere posse conspexeris: qui tamen erunt breves nec diu prosequendi: nam lacrimis comparati sunt, quibus nihil citius arescit. 2 Scire autem debes in omnibus fere officiis caput esse artis, decere quod facias. 3 Horum praeterea natura praeceptorum est, ut etiam obesse videantur, si mediocriter nota sint: quae tunc infinitum proderunt, si in animo frequenti usu sculpta permanserint.
Iulius Severianus HOME
bnf7231.123 uwb4.72