monumenta.ch > Iulius Severianus > 23
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 22] <<<     >>> [cap. 24]

[cap. 23] SHOW TRANSLATION LINKS

1  Affectus tanto plus valet, quanto verbis firmioribus extollitur: in argumentis enim enucleata diligentia,in affectibus grandiloquium quaeritur. 2  Sunt etiam alii loci communes, qui magis ad causam ex periculi magnitudine, non ex causae genere ducuntur: qui tamen non per totam causam, sed in omne genus causae incidunt. 3  Cito tamen principiis aptantur, ut misericordiam captent, cum aut adversariorum calumnias, factiones, solitudinem suscepti vel cetera eius infortunia memoramus, ut pro Vareno: «amici deficiunt, cognati deserunt» et reliqua: aut accusatorum calumniam prodimus, ut in eodem loco: «in inimicissima civitate urgent, istant, insecuntur, studio, multitudine, pecunia, periurio pugnant». 4  Contra species minuendi haec est, ut eum qui pulsavit, attigisse, qui vulneravit, laesisse dicamus, ut Cicero: «vulnus, quod acu punctum inflictum videretur»; item «uxores suas a cena redeuntes adtrectatas esse». 5  Namque affectus nisi vim animi habeat, nullus est, nec proderit inventus, ut Cicero de eodem, ut dolere, ut flere, ut ardere videamur.
Iulius Severianus HOME

bnf7231.123 uwb4.72