monumenta.ch > Iulius Severianus > 22
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 21] <<< >>> [cap. 23]
[cap. 22] SHOW TRANSLATION LINKS
1 Affectus hactenus crescunt, ut cum eum qui sit caesus, occisum, qui sit improbus, latronem nominemus. 2 Si extollendum aliquid fuerit, ampliora verba ponenda sunt cum ipsis nominibus: ut Cicero: «Non furem, sed ereptorem, non adulterum, sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum, sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium, sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus». 3 Item crescit affectus, ut, cum unum crimen sit, sententiae aut verba unum significantia acervo quodam congeruntur, ut est: «Quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? Cuius latus mucro ille petebat? Qui sensus erat armorum tuorum? Quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? Quid cupiebas? Quid optabas?». 4 Ergo alibi congeries multorum criminum enumeratio est, hic unius verbis facta multiplicatio. 5 Similiter: «Aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civium Romanorum, lictor Sextius».
Iulius Severianus HOME
bnf7231.123 uwb4.72