monumenta.ch > Iulius Severianus > 21
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 20] <<<     >>> [cap. 22]

[cap. 21] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Affectus ex his trahitur: a re, a persona, a causa, a loco, a tempore, a signis, a facultatibus, a toto ad partes, a partibus ad totum, a contrario, a minori ad maius, a maiori ad minus, a simili, et a barbaris gentibus et a bestiis et inanimalibus: ducitur et de ceteris locis, unde et argumenta sumuntur. 2  Nec te moveat, quod hinc et argumenta duci supra rettulerim, si quidem de illa omni circumstantia, unde ad convincendum reum argumenta sumuntur, inde etiam, postquam crimen probaveris, affectus commoventur. 3  Ante omnia illud considerandum est, ut cum aliqua res natura sui gravis fuerit, ipsa tantum sola invidiam moveamus, ne aliquas rationes alias adferendo res, quae per se gravis est, dubia videatur, quae nonnumquam sola repetitione augetur, ut illud est: 'Matrem tuam matrem, inquam, tuam cecidisti'. 4  A re peto affectum, cum irascendum dico ei, qui hominem occidit. 5  A persona dum queror magistratum esse iugulatum. 6  A causa, dum officio in rem publicam fungitur. 7  A loco, cum dico 'in foro'. 8  A tempore, cum dico 'luce, palam'. 9  A signis, ut Cicero: «Te praetore Siculi milites palmarum stirpibus, piratae Siculo frumento alebantur». 10  A toto ad partes invidia facta est: «Rem publicam universam petis» et ad partes descendit «templa deorum immortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam totam ad exitium et vastitatem vocas». 11  A parte ad totum, ut, ubi unus puta civis laesus, tota res publica laesa dicatur, ut est: «Non tu hoc loco Gavium, non unum hominem nescio quem, sed communem libertatem in crucem egisti». 12  A facultatibus: «Cleomenes huius libidini nec adversari poterat nec audebat; erat enim praetor qui maximam haberet potestatem»: inde Tullius traxit invidiam. 13  A contrario Cicero misericordiam movet, cum dicit: «Fortis et animosos et se acriter ipsos morti offerentes servari cupimus, eorumque nos magis miseret, qui nostram misericordiam non requirunt». 14  Item a contrario: 'Si qui deos colunt laudantur, sacrilegi puniendi sunt'. 15  A pari: 'qui parentes contemnit, et deos neglegit'. 16  A consequenti: 'qui semel deliquit, semper uwb4.36 v maiora conatur?' A repugnanti, ut Cicero de Antonio: «Avunculum suum sceleratum esse fatebatur: poena adfectum querebatur». 17  A minori ad maius: «Servi, mehercule, mei si me isto pacto metuerent, quo te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris?». 18  A maiore ad minus: «Quo neque Atheniensium gloriosissimae classes, cum mari plurimum poterant, bellis saepe conatae umquam aspirare potuerunt, eone te praetore pirata penetravit?». 19  A simili: «Eryphilam accepimus in fabulis ea cupiditate, ut cum vidisset monile, ut opinor, ex auro et gemmis, pulchritudine eius incensa salutem viri proderet: similis est» inquit «istius cupiditas». 20  A barbaris gentibus: «Si tu apud Persas aut in extrema India deprehensus, Verres, ad supplicium ducerere, quid aliud clamares nisi te civem esse Romanum? Et tibi ignoto apud ignotos, apud barbaros in extremis atque ultimis gentibus positos», et reliqua. 21  Item a bestiis et inanimalibus, ut Cicero: «denique si non ad homines, verum ad bestias, aut etiam, ut longius progrediar, si in aliqua desertissima solitudine ad saxa et ad scopulos haec conqueri ac deplorare vellem, tamen omnia muta atque inanimalia tanta et tam indigna rerum acerbitate moverentur».
Iulius Severianus HOME

bnf7231.123

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik