monumenta.ch > Iulius Severianus > 20
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 19] <<<     >>> [cap. 21]

[cap. 20] SHOW TRANSLATION LINKS

1  Contra dicenda erunt, ne specie miserationis, ne ira deducantur a fide aut de odio, ut Cicero pro Caelio, cum dicit: «In quoddam odium sit iniustum vocatus», vel de livore agere tamquam apud malevolos, de timore loqui tamquam apud timidos, de spe, cum vana spe sollecitare iudices velint. 2  Affectus sibi aliquotiens vicini sunt, ut, cum misericordia movetur, statim et odium concitatur; aut ubi utrumque non est, alterum tamen commovetur; aut livor excitatur, si tamen appareat, aut spe animus iudicis sollicitabitur: qui tamen affectus certam sedem non habent; nam per totam orationem spargendi sunt. 3  Cicero misericordiam movet, cum dicit: «Patres, hi, quos videtis, iacebant in limine, matresque miserae pernoctabant ad ostium carceris». 4  Ad iram redit, dum subicit: «Aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum». 5  Item ad misericordiam redit: «Non vitam liberum, sed mortis celeritatem pretio redimere cogebantur parentes». 6  Rursum odium movet: «Laetaris tu in omnium gemitu et triumphas». 7  Metum quoque miscet: «quo confugient socii?». 8  Affectus tunc maiorem gratiam habent, si ex iis moveantur, quae iam probata sunt.
Iulius Severianus HOME

bnf7231.123 uwb4.71