monumenta.ch > Iulius Severianus > 19
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 18] <<< >>> [cap. 20]
[cap. 19] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Affectus namque hi sunt: ira, odium, misericordia, livor, metus, spes. 2 Odium sine ira ex ante actae vitae facinoribus colligitur, quorum commemoratio ad hoc fit in iudicio, non ut exinde nasci causa videatur, sed ut odiosa vita hominis comprobetur, ut Cicero, qui flagitia Clodii superioris vitae retexuit. 3 «Cuius nefandum» inquit «adulterium in pulvinaribus sanctissimae feminae comprehenderunt, eum, cuius supplicio senatus sollemnes religiones expiandas saepe censuit, eum, quem cum sorore germana nefandum stuprum fecisse» et quae secuntur. 4 Iram cum odio, cum multa crimina congerimus, ut Cicero: «non furem, sed ereptorem, non adulterum, sed expugnatorem pudicitiae» et reliqua, quod in principiis saepius inritatur. 5 Misericordiam movemus, si ab iis nos inpugnari dicimus, quorum auxilio tuti esse deberemus, ut Cicero pro Oppio; vel cum alicuius calamitates commemoramus, cum magnitudinem periculi ostendimus, sicuti pro Cornelio Cicero. 6 Livorem autem simul cum odio, ut Calvus in Vatinium, cum dicit: «Hominem nostrae civitatis audacissimum, de factione divitem, sordidum, maledicum accuso». 7 Nam et divitiae de factione quaesitae interpositae sunt, ut his iudices inviderent. 8 Metum facere Cicero temptat in Verrem, cum ait: «Quis hoc non perspicit, praeclare nobiscum actum iri, si populus Romanus istius unius supplicio contentus fuerit?» et quae secuntur: «Non est» inquit «in hoc peccandi locus, iudices» confirmat enim aliis iudicibus damnatum iri Verrem et senatum iudicandi potestatem amissurum. 9 Ad spem redit in eodem loco: «Adduxi bnf7231.123 enim hominem, in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis: de quo si vere ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea, quae in vobis remanere debet, haerebit».
Iulius Severianus HOME
uwb4.71
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik