monumenta.ch > Iulius Severianus > 18
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 17] <<< >>> [cap. 19]
[cap. 18] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Plerique nuda argumenta posuerunt, affectus vero perorationibus, hoc est epilogis reservarunt. 2 Scire autem nos debemus, affectus, qui ex quaestionibus nascuntur, statim ut propositioni responsuri sumus, esse reddendos: alibi enim quam ubi nati sunt, interponi vel augeri non possunt, ut est: «Ad vadimonium non venit Quinctius» et statim interponit affectum, antequam quaestioni respondeat: «Si res ista» inquit «gravissima sua sponte videretur, tamen necessitudinis nomine levaretur» et reliqua talia sunt. 3 Affectus autem, qui de omni causa nascuntur, perorationibus reservabuntur. 4 Omnis paene argumentatio moralem disputationem recipit, sed non omnis affectum. 5 Moralis argumentatio de natura hominum vel morum consuetudine ducitur, ut Cicero: «Hic ego dubitem in eam disputationem ingredi, quae ducatur ex natura hominum atque omnium sensibus?» et omnia quae secuntur. 6 Ergo sicut argumentatio illa melior erit, quae moralis fuerit, sic perorationes affectu fiunt uwb4.36 r meliores. 7 Cicero sane per omnem orationem affectum inserit. 8 Nam odio Clodii iudices turbat, eversurum fuisse rem publicam, sed prius Milone, qui obstabat, occiso.
Iulius Severianus HOME
bnf7231.122
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik