monumenta.ch > Iulius Severianus > 17
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 16] <<<     >>> [cap. 18]

[cap. 17] SHOW TRANSLATION LINKS

1  DE AFFECTIBVS Raro affectus narrationibus interponuntur, quia non nisi gravium causarum sunt sed ubi inseri possunt, magnum pondus rebus accomodant. 2  Cum vero aliquem affectum, hoc est aut invidiam aut misericordiam vel quid simile commovemus, formam vel speciem narrationis excedere non debemus, sed affectus qui in narratione latebit, eadem explicita reddendus erit atque exsequendus. 3  Evenit ut sit narratio, quae inter se locos communes patiatur quos etiam affectus vocamus: qui non erunt in ultimum, hoc est post narrationem differendi, sed haec narratio gravissimi criminis erit, in qua cum se primum affectus obtulerint, statim interponendi sunt. 4  Neque enim possunt simul omnes post narrationem reddi, ut est: «Praedonum dux Heracleo repente praeter spem classem pulcherrimam populi Romani, cum primum invesperasceret, inflammari incendique iussit». 5  Ac mox interponit affectum «o tempus miserum atque acerbum provinciae Siciliae! O casum illum multis innocentibus calamitosum!» Ad narrationem redit: «Adfertur» inquit «nocte intempesta gravis huiusce mali nuntius Syracusas». 6  Rursum, dum narrat, excedit: «quo neque Atheniensium» inquit «gloriosissimae classes, cum mari plurimum poterant», et reliqua. 7  Rursum ad narrationem redit «eone» inquit «pirata penetravit? Quo simulatque adisset, non modo a latere, sed et a tergo magnam partem urbis relinquebat». 8  Rursum excedit: «Siculosne milites, aratorumne liberos, quorum patres tantum labore suo frumenti exararant, ut populo Romano totique Italiae sufficeret?» et item aliter excedit: «O spectaculum miserum atque acerbum! Ludibrio esse urbis gloriam!» Ad narrationem redit: «Posteaquam e portu» inquit «piratae non metu aliquo adfecti, sed satietate exierunt» et reliqua.
Iulius Severianus HOME

bnf7231.122 uwb4.70