monumenta.ch > Iulius Severianus > 16
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 15] <<<     >>> [cap. 17]

[cap. 16] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Defensoris autem locus est, adversarii definitionem prius infirmare si falsa ex opinione hominum aut inutilis monstrabitur: post suam definitionem, ac si veram, ponere, quae multa argumentatione et exemplis similibus confirmabitur: deinde suscepti factum ab ipsa definitione dissimile esse ostendere, post locum communem subicere, per quem indignabimur accusatorem non res solum, sed et verba in periculum innocentis convertere. 2  Sic Cicero pro Quinctio adversarii definitionem ex opinione hominum reprehendit: «Si qui unum aliquem fundum quavis ratione possideat, ipsum autem dominum patiatur cetera praedia tenere, is» inquit «ut opinor, praedium, non bona videatur alterius possidere». 3  Et ponit definitionem suam: «Quid est» inquit «possidere? Nimirum in possessione esse earum rerum, quae possunt eo tempore possideri». 4  Probat Naevium non bona, sed praedium possedisse: «Cum domus erat» inquit «Romae, servi, in ipsa Gallia privata Publi Quincti praedia, quae numquam ausus es possidere»; et colligit uwb4.35 v «quod si bona Publi Quincti possideres, possidere omnia eo iure deberes». 5  At si factum adversarii tuto definire nequiveris et verborum tuorum laqueos infirmari posse conspexeris, rem ipsam tamquam indignam iudici demonstrabis. 6  DE QVALITATE In qualitate per coniecturam quaeritur quale sit, hoc est, utrum iure factum sit an iniuria.
Iulius Severianus HOME

bnf7231.122

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik