monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXVII. > 15
Iulius Severianus, Praecepta artis rhetoricae, PRAECEPTA ARTIS RHETORICAE SVMMATIM COLLECTA DE MVLTIS AC SYNTOMATA A IVLIO SEVERIANO, , [cap. 14] <<<     >>> [cap. 16]

[cap. 15] SHOW TRANSLATION LINKS

1  DE FINE In finitivo statu quaeritur an sit, puta imminuta maiestas. 2  Nam primus locus accusatoris est, cum de vi nominis quaeritur, ut sit generalis eius definitio brevis et aperta et ex opinione hominum ducta, hoc modo: «Maiestatem minuere est de dignitate aut potestate populi Romani aliquid derogare». 3  Quae definitio ut vera probetur, multis argumentis aut rebus vel exemplis similibus confirmabitur: post speciatim factum eius qui accusabitur describendo subiunge ut id quod reum fecisse arguis, simile sit ad id quod supra definieris. 4  Ergo generalis definitio erit: «maiestatem minuere est de dignitate aut potestate populi Romani aliquid derogare». 5  Species criminis erit ostendere, quid adversarius specialiter fecerit vel dixerit, ut probetur maiestas imminuta: post loco communi confirmare, per quem facti atrocitas cum indignatione augetur.
Iulius Severianus HOME

bnf7231.122 uwb4.69